monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19 > 10 > 6 > 18 > 10 > 5 > 8 > 15 > 9 > 2 > 8
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA VII. INNOCENTIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA IX. INNOCENTIO, PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA VIII. [Venerabili domino, domno] MILONI [Morinorum episcopo] [Miloni Morinorum episcopo. Primo nomine, qui consecratus anno Christi 1131 sedem tenuit usque ad annum 1149, multumque commendatur etiam a Roberto de Monte his verbis: «Anno 1139 florebat Gallicana Ecclesia, per viros religione ac sapientia illustres, Milonem Morinensem episcopum, humilitatis virtute praecipuum, Aluisum Atrebatensem liberalitate, atque consilio et facundia clarum, Godefridum Lingonensem, Hugonem Antissiodorensem, Ioslenum Suessionensem, Goffridum Carnotensem, Albericum Bituricensem archiepiscopum scientia litterarum atque consilii prudentia clarissimum.» Sunt autem Morini extremi hominum Galliae populi, inquit vetus poeta, sic antiqua Celtarum lingua dicti, quasi maritimi sive maris accolae. Mare enim mor, et maritimi morinwyr a Britannis Angliae, qui veterem adhuc Gallorum sermonem retinent, hodie quoque vocantur. Eorum civitas Tarwana non ita pridem, sed nunc omnino diruta, sedesque praesulum Boloniam, urbem ad Oceanum Ammiano Marcellino notam, translata.], [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]

1 Quoniam charitatis faesio apud Deum tanti penditur, ut, sicut novit eruditio vestra, nec munus cum ea ad altare oblatum suscipiatur, nec eleemosynae suffragentur, nec martyrium prosit, nec peccata dimittantur, imo iam dimissa ad actorem revertantur, non debeo dissimulare, nec animum adversus fratrem, et maxime episcopum commovere, nisi forte iusta fuerit zelo iustitiae commotionis materies. Nam pro iustitia moveri, non est charitatis laesio, sed aequitatis actio.
2 Vellem, si Deus gratiam largiretur, hunc animum erga omnes habere, vellem hunc etiam et vobis integre conservare. Quod ut melius possim, proposui non occultare animum meum vobis, nec in corde et corde loqui; sed quod me ad commovendum instigat, sicut amico absque ullo doli velamine denudare. Relatum nobis est, si tamen ita est, non a paucis, non a quibuslibet, sed a pluribus et magnis personis vos (quod salva fraterna pace dico) ordine monastico derogare, data qualibet vel levi occasione frequenter lacerare, in publicis inde conventibus etiam declamare, eius bona etiam maxima extenuare, leves excessus, qui adhuc ut hominibus, non angelis aliquando subripiunt, sermonibus rethoricis aggravare.
3 Dictum est et hoc in synodo vestra coram cleri et populi multitudine imprecatum vos esse, ut Cluniacensium superbiam Deus destrueret, populoque a vobis iniunctum, ut hinc Dominum exoraret. Et utinam misericors Salvator in nobis et nostris, atque in omnibus suis, non solum superbiae, sed et omnes usque ad solum Satanae parietes destruat, muros in eis Ierusalem spiritualis construat, indeque omnium bonorum preces exaudiat.
4 Sed, si hoc erat dicendum, non erat deridendum; si erat admonendum, non erat praedicandum; si erat orandum, non erat declamandum. Nam esto. Superbi sumus, rei sumus, peccatores sumus. Sed non tamen erant peccata fratrum in Ecclesia praedicanda, non erant delicta monachorum in exemplum populo proferenda; ne monachos superbos, et maxime Cluniacenses, populus audiens, ad imitandum traheretur, ne superbiam, quam in monachis audiebat notabilem, ideo in se minus damnabilem credere doceretur.
5 Non satis idonea ad evitandam superbiam persuasio est, propositum exemplum superbiae, cum magis contrariis humilitatis et aliarum virtutum exemplis, morbus superbiae et aliorum malorum ab humanis pectoribus soleat expurgari. Oportuerat, sapientiam vestram, hoc non in Tarawanensi populo, sed in Cluniacensi capitulo praedicare, et ad humilitatis viam, fratrum nostrorum superbiam, ut pontificem decet, sacris persuasionibus revocare.
6 Fuerat hoc ingerendum, sine populis, auribus ipsorum, non sine illis, auribus populorum, ut eos exhortatio corrigeret, non derogatio diffamaret. Non enim de tam diversis et remotis partibus terrarum Cluniacenses fratres audire, nedum exaudire poterant apud Tarwanam episcopum, de eorum superbia disputantem, cum fortassis obtemperassent, si eum audissent se de talibus in capitulo suo, cui bis aut ter interfuit, admonentem.
7 In illo, inquam, capitulo, cui, sicut dixi, bis aut ter interfuit, et ubi superbos illos de amicitiae, beneficiorum, argumentorumque promissione, non modicum exhilaravit. Non ita episcopus Augustinus vera vel falsa fratrum mala populo praedicavit, vel in scriptis suis praedicari mandavit, cum dixit: Ubi oritur peccatum, ibi moriatur, nec ad plures eius correctio quam notitia extendatur.
8 Non ita Patres priores et magistri Ecclesiarum Dei, non ita, ut de nostri temporis singularibus viris loquar, domnus Guigo prior Carthusiensis, qui hoc de fonte verae, non fictae charitatis hauserat, ut mala cuiusque auctori suo tantum nota faceret; bona cuiuslibet non ipsi, sed eo absente omnibus divulgaret. Sed unde tamen haec superbia?
9 Cui episcoporum Cluniacenses fratres resistunt? cui non obediunt? cui non serviunt? Cui non obedientiam iustam, non obsequium pro viribus, non reverentiam prae cunctis pene aliarum congregationum monachis impendunt? Nescio, nescio: Deus scit. Si scirem, non paterer; si nossem, corrigerem. Video res Cluniacenses velut totius reipublicae Christianae aerarium esse; de quo omnes hauriunt, quod pene exhauriunt, in quod rari pauca iniiciunt, de quo plures multa accipiunt. Sed, quia per gratiam Dei universos pene Latinae Ecclesiae sacerdotes amicos habemus, precamur ut vos quoque inter reliquos propitium habeamus, cui et pauca illa nostra, quae penes vos habentur, exposita sunt, et plurima alia per diversas mundi partes diffusa, ad obsequendum reverentiae vestrae, si tamen ita placuerit, parata sunt.
10 Accedit ad hanc querelam familiarem, quod canonicam abbavillae saecularium canonicorum quam comes de Pontivo [Comes de Pontivo. Inter Cluniacensium benefactores, comites Pontivi non magno proximi intervallo fuerunt. Illorum unus hic, qui canonicam Abbatisvillae, celebris agri Pontivensis urbis, Cluniacensi monasterio quantum ad ius saeculare dedit. Alter Willelmus comes Pontivi et Monstrolli, qui, prout reperitur in Chartulario Clun., charta 224 anno 1035, «in eleemosynam pro sua anima, et haeredum suorum, conventui S. Petri Clun. perpetuo contulit X millia halecum pariter et concessit, in proprios usus dicti conventus distribuenda, et ad vicecomitatum suum de Abbatisvilla, quisquis illum, sive ipse, sive alius ad firmam a se teneret, annuatim infra festum B. Andreae apostoli percipienda.»] Cluniacensi monasterio quantum ad ius saeculare pertinet, dedit: etiam episcopus Ambianensis, ad quem ex ecclesiastica cura pertinet, dedisset, nisi ei a vobis et a paucis aliis dissuasum fuisset. Sed quid ego hinc de aliis queror? Possum quidem de eis iure conqueri, sed de vobis magis habeo ius querendi.
11 Cum enim et charitas communis, et amicitia singularis, nil contra amicum facere suaderent, excessistis amicitiae metas, et nil vos laedentem amicum laesistis. Cumque sub ditione vestra, secundum spem a vobis datam, incrementa multiplicia speraremus, cessit nobis spes illa in contrarium, ut non solum nihil infra metas episcopii vestri vestra largitas nobis conferret, sed et aliorum donis et largitionibus contrairet.
12 Probat hoc, ut accepi, apud Remorum urbem nuper factus episcoporum conventus, ubi cum dominus Remensis archiepiscopus, Suessionensis, Catalaunensis, Atrebatensis, et alii episcopi, utique magni, sapientes et religiosi viri, in negotio iam dicto assensum darent, solus inter omnes ab omnibus dissentiens apparuistis. Quare hoc? Si iusta de causa, bene. Si non, ipse videte.
13 Credo tamen in partibus vestris Sanctum Bertinum [Credo tamen in partibus vestris S. Bertinum, etc. Hoc est abbatiam S. Bertini confessoris in Audomarensi oppido, quam S. Hugo Cluniacensis abbas, cum pluribus aliis Flandriae monasteriis religione illustravit, ut est apud anonymum eius Vitae scriptorem, quem Hugoni monacho subiecimus. Et de ea ipsa re leguntur etiam litterae Roberti Flandrensium comitis anno 1106 datae, quas pag. 558 huius Bibliothecae iam exscripsimus.], Abbavillam, Gastum, Romiliacum, et alia urbis contigua loca [Romiliacum, et alia urbis contigua loca. Romiliacus, vel, ut efferunt alii, Rumilliacus, Clun. quoque iuris membrum est, quod vulgo prioratus S. Petri de Romiliaco comite, Morinensis aetate superiori, nunc vero Boloniensis dioecesis. At quisnam illum coenobio Cluniacensi subiecerit nondum reperi. Quanquam et in eius obedientia vel ante Petri abbatis tempora fuisse quodammodo colligi potest ex his Lucii papae III litterarum verbis, quibus monasterium hoc cum appendiciis suis specialiter munivit: «Locus autem ipse, inquit, scilicet praedictum monasterium de Rumilliaco cum omnibus pertinentiis suis, sicut hactenus fuisse cognoscitur, sub Cluniacensis monasterii obedientia perpetuo, et subiectione consistat.] hoc iudicare: quod fratres Cluniacenses episcopalis auctoritas tam facile, tam severe non debeat condemnaro. Parco verbis, ne amicum, quem placare contendo, provocare videar.
14 Oro igitur in fine epistulae, oro ego, deprecantur et nostri, ut quod nobis de amicitia, sicut supra dixi, promisit benignitas vestra, observet veritas vestra. Absit enim ut aliter faciendo quam promittendo sit in sancto ore vestro, est, et non; sed eadem implendo quae dicendo, sit semper in illo, est!
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA VII. INNOCENTIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA IX. INNOCENTIO, PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 9 > 4 > 3 > 4 > 5 > 5 > 20 > 18 > 8 > 9 > 4 > 15 > 1 > 3 > 5 > 3 > 6 > 23 > 16 > 18 > 1 > 7 > 1 > 18 > 11 > 15 > 51 > 8 > 6 > 30 > 9 > 3 > 20 > 6 > 25 > 17 > 15 > 13 > 11 > 22 > 1 > 4 > 12 > 19 > 10 > 6 > 18 > 10 > 5 > 8 > 15 > 9 > 2 > 8