monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 27 > 47 > 5 > 17 > 25 > 13 > 5
Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA IV. INNOCENTIO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA VI LIONI STEPHANO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, EPISTULA V. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS, [humilis fratrum Cluniacensium abbas, obedientiam et amorem.]

1 Confisus de benignitate paterna soleo filiali praesumptione etiam remotos et ignotos maiestati apostolicae commendare. In quibus quia me saepe exauditum persensi, de notis et proximis me magis audiendum esse speravi. Unde domnum Heraclium Lugdunensem canonicum, nostrum carne germanum [

Heraclium Lugdunensem canonicum, nostrum carne germanum. Heraclius hic frater Petri venerab. quem et alii Eraclium nuncupant, ex canonicatu postea fuit evectus ad archiepiscopatum Lugdunensem; et in ea dignitate multis a Federico Romanorum imperatore praerogativis, honoribus, ac beneficiis cumulatus ac sublimatus, ut vel hoc dicti Federici praeceptum Arbosii datum anno 1157 evidentissime demonstrat: «In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Federicus, divina favente clementia, Romanorum imperator et semper Augustus. In examine cuncta Dei prospicientis aequale meritum credimus fere dantis et corroborantis. Credimus etiam ad imperialem nostram maiestatem pertinere, omnium sanctarum Dei Ecclesiarum, praecipue earum quae specialiter sub iure ac dominio Romani imperii consistunt, commoda considerare, et perpetuo valitura corroborationis nostrae suffragia eis impendere, si quid est incommodi abolere, ut inter saevientis huius pelagi procellas secure et intrepide Deo servire, et pro stabilitate imperii nostri divinam misericordiam indefessis precibus valeant exorare. Noverit igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium, tam praesens aetas quam successura posteritas, quantis honoribus progenitores nostri, et divi imperatores Lugdunensem Ecclesiam sublimaverunt, quam largis beneficiis ditaverunt, et quam digne eam nobis successoribus eorum imposterum transmiserunt imperialibus dignitatum fastigiis exaltandam. Venientem itaque ad curiam nostram eiusdem sedis Lugdunensis (quae antiquis temporibus, vita gentilium primis flaminibus, vel primis legis doctoribus, caeteris civitatibus praeminebat, nunc autem divina religione et imperiali magnificentia, latius praesidet, et inter omnes Ecclesias Galliarum prima est, et primatus dignitate praefulget) Eraclium archiepiscopum et primatem debita honorificentia suscepimus, et consueta benevolentia tractatum sicut praedecessorum nostrorum pia ac veneranda sanxit auctoritas, et sicut sacra eorumdem nos informabant monimenta, de universo corpore civitatis Lugdunensis, et de omnibus regalibus, infra vel extra civitatem per totum archiepiscopatum constitutis, quae tam antiquo quam moderno tempore visa est habere Lugdunensis Ecclesia, plenarie eum investimus. Concessimus itaque praefato archiepiscopo et primati Eraclio, et per eum omnibus successoribus eius in perpetuum, totum corpus civitatis Lugdunensis, et omnia iura regalia, per omnem archiepiscopatum eius citra Ararim, infra vel extra civitatem in abbatiis et earum possessoribus, monasteriis, Ecclesiis, et earum appenditiis, ubicunque sint, comitatibus, foris, duellis, mercatis, monetis, naulis, teloneis, pedagiis, castellis, villis, vicis, areis, servis, ancillis, tributariis, decimis, forestibus, silvis, venationibus, molis, molendinis, aquis, aquarumque decursibus, campis, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, et in omnibus aliis rebus quae in Lugdunensi episcopatu, ad imperium pertinent. Concedimus quoque et casamenta, tam comitis Savoyae quam alia omnia de antiquo et novo iure ad Ecclesiam Lugdunensem pertinentia, et in supradictis omnibus sive infra episcopatum vel extra sint, generalem iurisdictionem. Nulla igitur in supradictis omnibus infestatio tyrannorum saeviat, nulla potestas ibi per violentiam irruat, nullus comes, aut iudex in his legem facere praesumat praeter archiepiscopum et primatem Lugdunensem. Omnis Ecclesiae possessio pro immunitate habeatur. Sit illa civitas Lugdunensis et totus episcopatus liber ab omni extranea potestate, salva per omnia imperiali iustitia. Quatenus ibidem Deo famulantes et primi constructoris memoriam digne celebrare, nosque fautores et corroboratores possint et velint Deo sedulis precibus commendare. Caeterum ut Lugdunensis Ecclesia dominum suum imperatorem Romanorum recognovisse se semper exsultet et gaudeat, archiepiscopum eius ampliori et eminentiori praerogativa dignitatis quae a nostra imperiali excellentia esse possit, semper videlicet sacri palatii nostri Burgundiae gloriosissimus exarchon, et summus princeps consilii nostri, et in omnibus faciendis, agendisque nostris praecipuus. Ut autem haec nostra donatio, et confirmatio perpetuae firmitatis robur obtineat, praesentem inde paginam conscribi, et bulla aurea iussimus insigniri, annotato signi nostri charactere, et adhibitis idoneis testibus, quorum nomina haec sunt: Humbertus Bisuntinus archiepiscopus, Ado abbas Sancti Eugendi, Heinricus curiae protonotarius, Eberhaldus archidiaconus Bisuntinus, Matthaeus dux Lotharingiae, Bertolphus dux de Cenuga, Leopoldus frater ducis Bohemiae, Udalricus comes de Luceburg, Hugo comes de Tagesburg, Stephanus comes.

Signum domini Federici Romanorum imperatoris invictissimi.

«Ego Reinaldus cancellarius vice Stephani Viennensis archiepiscopi et archicancellarii, recognovi.

«Datum Arbosii XIV Kal. Decembr., indict. V, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo septimo, regnante domino Frederico Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius sexto, imperii vero tertio.»

Fuit demum et Sancti Iusti Lugd. abbas, et sedis etiam apostolicae per Gallias legatus, ut ipsemet hoc alio praecepto testatur: «Heraclius Dei gratia Lugdunensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, omnibus in perpetuum. Noverint praesentes et posteri quod nos et Ecclesia Sancti Iusti, cui abbatis nomine Domino volente praesidemus, concessimus domui de Chasiriaco, interventu venerabilis fratris nostri Tarentasiensis archiepiscopi, in perpetuum decimas terrarum quas in parrochia Villarii acquisierunt, vel acquisituri sunt, cum eas agricolarum more incoluerint, retento nobis et Ecclesiae nostrae Sancti Iusti annuali censu, pro uno quoque aratro, duobus sextariis siliginis, in Calamontensi mensura. Testes fuere Guillelmus de Marsiaco, Gaudemarus Brun, Artaudus, Girinus Escoti, magister Berno, Aymo Columbi. Et ut hoc de caetero firmum maneat, sigillorum nostrorum nos et conventus noster auctoritate voluimus confirmari.»

Et haec ad commendationem germani abbatis nostri, licet forte prolixiora quam illustratio loci requirebat, adnotata sint.

]
, pietati apostolicae de ea confixus, commendo: cui nulla alia urbem adeundi causa exstitit, quam ut Patrem viseret, eiusque animum multiplicibus filiorum utilitatibus occupatum, sibi arctius conciliaret.
2 Rogo pro eo, nec rogare erubesco, quoniam testimonium praeteritae iuventutis eius maxime inter saeculares, ut dicitur, clericos, nec in precibus confundit, nec aures vestras ab his exaudiendis avertit. Quaerat hoc, si placet, diligentia pristina, a Lugdunensi, in qua educatus et magis conversatus est, Ecclesia, quaerat et a domino Stephano archidiacono, cui si credi debeat, vos ipsum iudicem facio.
3 Suscipiatur ergo, obsecro, in affectu vestro, foveatur in gremio vestro, ut cum se a gratia vestra senserit non exclusum, ea instantius agere studeat, pro quibus et Dei et vestram gratiam sibi multiplicius acquirat.
Petrus Venerabilis HOME