Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA V. [Summo pontifici et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, obedientiam cum amore.]
| 1 | Venerabilis frater noster domnus Natalis, Resbacensis abbas , a paternitate vestra nuper rediens, Cluniacum venit. Qui a nobis, ut decebat, honorifice susceptus, post duos aut tres dies inopinatam nobis voluntatem suam prius coram paucis, dein coram cunctis fratribus nostris aperuit, velle se, scilicet pastorali sollicitudine deposita, nobiscum quietius Deo servire. |
| 2 | Sed nos licet de tanti viri nobiscum cohabitatione valde gavisi, [cum] utilissimam eius prudentiam ac religionem Cluniacensi Ecclesiae esse sciremus, monuimus tamen ut Ecclesiam, ad quam vocatus fuerat, non desereret, ne forte multiplicia bona, quae et ipse noveram per eum in domo illa sata et multiplicata, eius absentia deperirent. |
| 3 | Cumque hoc et solus et cum sociis saepe monuissem, saepe replicassem, animum tamen eius a propositae quietis desiderio revocare non potui. Et quia spe et amore aeternorum, ad transeuntia oculum mentis, nec ipsa occasione ecclesiasticae administrationis eum ullo modo velle reflectere prorsus cognovi, oro cum fratribus nostris pietatis vestrae servis et filiis, ut iam bonae voluntati eius paterna benignitate acquiescatis, eiusque spirituale ac beatum otium, nec a suis monachis, nec a quibuslibet aliis inquietari ulterius permittatis. Sed nec sapientia vestra aliquem, utilitatem personae ad eius inquietudinem praetendentem audiat, quoniam licet vestrae Resbacensi Ecclesiae sicut ipse non ignoratis, valde utilis fuerit, Cluniacensi tamen, quae familiarius vestra est, non inutilis esse poterit. |
| 4 | Quia ergo non alibi, quam in sinu vestro, hoc est in Cluniaco requiescere maluit, provideat ei, ut dixi, pietas paterna quietem, quam iusto ordine post Marthae meretur habere laborem. |