Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA III. [Illustri et glorioso regi Siciliae, domino et amico] ROTGERIO , [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui dat salutem regibus.]
| 1 | Per me, ait Dei Sapientia, reges regnant, et legum conditores iusta decernunt [Prov. VIII]. De quorum numero, quia vos esse coelestis censura censuit, eidem supernae moderationi, quas possumus, gratias agimus, non tantum quia sublimitatem vestram magnis populis praetulit, sed quoniam maxime eisdem populis vos praeferendo providit. |
| 2 | Inde enim laetamur, inde in Domino gloriamur, inde celsitudinem vestram, etsi vultu incognitam, verae dilectionis brachiis amplectimur, et ut ad honorem nominis sui, ad salutem populi sui omnipotens Salvator vestram regalem potentiam magnificet, et conservet, humiliter et frequenter precamur. Quis enim non gaudeat, quis non totis viribus, si necesse fuerit, collaboret, ut post tantos bellorum et malorum turbines, tam profundae pacis bonum a Deo per vos Siculis, Apulis, Calabris multisque aliis gentibus collatum, conservetur, augeatur, dilatetur? |
| 3 | Quis Ecclesiae Dei se membrum agnoscens, de tantarum Ecclesiarum tam inconcussa et stabili pace per vos, ut dixi, et restituta et conservata, in Domino non exsultet? Quis audiens clericos, monachos, milites, rusticos, onustos pecuniis et diversis mercibus mercatores, omneque genus hominum in terra vestra manentium, aut per eam transeuntium tyrannorum, raptorum, insuper ipsorum latronum, omni timore sublato, sua omnia pacifice obtinere, quis, inquam, tanta bona per unum bonum principem tot tantisque hominum generibus impendi audiens, non quas potest Regi regum gratias agat, et ut tali regi regnum ab eo conservetur et augeatur, imploret? |
| 4 | Ista me, ut dixi, ad vos amandum, primitus impulerunt: ista ut inter magnos reges, Romanos dico, Francos, Anglos, Hispanos, maximos Cluniacensis. Ecclesiae amicos et benefactores, vos quoque admitterem, coegerunt. Ea de causa iam ex multo tempore pro pace, pro honore, pro salute vestra, et apud Deum precatorem, et apud homines praedicatorem me constitui, et ad idem agendum tam de nostris, quam de alienis, quos potui, attraxi. |
| 5 | Testis est horum conscientia mea, testis Romanus cancellarius, testis et ipse Dominus papa, quem Pisis, quem Romae, quem intra Gallias constitutum, praesens verbis, absens litteris, de pace vestra saepe conveni, et ne inimicis vestris vestram pacem, iusque perturbantibus crederet, et rogavi, et monui. Quod licet diu dilatum, sed nunc tandem ad effectum perductum, nos et omnes quicunque audire potuerunt, pacis amatores laetificat, et ad gratiarum actiones Deo persolvendas invitat. |
| 6 | Rogo ergo, et in quantum possum vos, ut charissimum et sublimem amicum admoneo, ut hanc pacem Pastoris vestri, ac summi Ecclesiae Dei magistri toto affectu amplectamini, toto adnisu retinere studeatis, quatenus et ipse de vobis, sicut de optimo et speciali filio, et vos de ipso sicut de benigno et singulari Patre, in spiritualibus pariter et temporalibus gaudeatis. |
| 7 | Filium nostrum Gaufridum, cum litteris vestris omnem benevolentiam redolentibus ad nos venientem, vobis cum his litteris remittimus, atque tam ipsum quam commissum ei monasteriolum, quod solum adhuc in regno Siciliae vestra Cluniacus habet, regiae clementiae commendamus, et quia tam se quam locum eumdem singulariter a vobis diligi retulit, gratias agimus. |
| 8 | Idcirco autem dixi, adhuc solum illud nos in regno Siciliae habere, quia quod non solum diu manere debeat, de tanti amici singulari amicitia omnino praesumo. Nam si hoc Deus cordi regio inspiraret, et per vos in regno vestro de iam facto semine in multam frugem parvum illud principium multiplicaret, cresceret et in corde nostro multiplicandae in terra illa monasticae religionis affectus. |
| 9 | Quia sicut bene novit sapientia vestra, spes lucri maioris, maius efficitur fomentum laboris. Lucrum autem maius vocavi, multiplicatae religionis augmentum, quam maior numerus monachorum melius potest servare, quam parvus, quia, ut ait Scriptura sacra: Vae soli! quia cum ceciderit, non habet sublevantem [Eccle. IV]; et sicut rursum loquitur: Frater fratrem adiuvans, sicut civitas fortis et munita [Prov. XVIII]. Maior ergo si fieri posset, fratrum vel locorum numerus, maiorem in nobis succenderet propagandae religionis affectum, quia in eorum multiplicatione maiorem sentimus esse profectum. Nec utilior posset accrescere regiis gazis thesaurus, quam ille, quem de terris ad coelos translatum praeda non diripit, latro non subripit, et iuxta sanctum Evangelium, tinea non corrumpit, fures non effodiunt, nec furantur [Matth. VI]. Animet vos, et ad bene agendum magis magisque succendat, non solum (quod praecipuum est), timor Dei, maximum regnorum omnium robur, sed etiam, quam praemisi, probitatis vestrae fama per regiones hac illacque diffusa, quoniam magnifico regi timore Dei iustitiae colla submittere gloriosum est, et famam optimam velle dilatare utile simul et honorificum est. |