Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, EPISTULA PRIMA. [Venerabili et iucunda cordis memoria recolendo domino] HENRICO [Wintoniensi episcopo, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem quam praeparavit Deus diligentibus se.]
| 0 | Egregio et sublimiter venerando ALBERONI magnae Leodiensis Ecclesiae magno pontifici , ac nobili eiusdem Ecclesiae conventui, frater PETRUS humilis, Cluniacensium abbas, humilisque grex Cluniacensis ovilis, salutem. |
| 1 | Ex quo amplectenda reverentia vestra nuper a Cluniaco recessit, muta vobis permansit lingua mea, sed non tacuit de vobis conscientia mea. Siluit allocutio, sed non siluit devotio: tepuit loquacitas, sed non refriguit charitas. Nec mirum. Cum enim omnes pene Cluniacensis ovilis amici, cum omnes provisores, cum omnes benefactores in vobis uno confluxerint, non est mirandum, si per multos olim divisus noster amor ad vos solum concurrerit. |
| 2 | Sed quoniam istud apud vos constare certum habemus, non sunt de his multiplicanda verba, neque quod optime nostis fastidiose replicandum. Illud tamen, quod nunc mihi fuit causa scribendi, requiro, illud summopere mihi vestrisque rescribendum deposco, quis regni Anglici, sed maxime quis vester vestrorumque sit status, quae corporis incolumitas, quae rerum prosperitas, qualiter nostra quoque loca se habeant, utrum pace laetentur, an adhuc dubia sub sorte laborent, quae nostrorum conversatio, quae sit fama. |
| 2 | Utinam humilitati meae talis daretur facultas qualis ab antiquo iam data est voluntas, ut amplectendam nobis et omnibus bonis personam vestram, ut sacrum et venerabile Ecclesiae vobis a Deo commissae collegium videre, ut iam dudum habeo, non chartis committere, sed ferventissimum charitatis affectum, quem ad vos ore ad os communicare vobis coram positis possem. |
| 3 | Ista omnia idcirco a vobis requiro, quia vobis maxime nostra omnia innituntur, et a vobis singulare post Deum, ut nostis, auxilium praestolantur. Fratres nostri, filii vestri pro vobis assidue Omnipotentis misericordiae affectibus et precibus supplicantes, reverentiam vestram venerando salutant, et ut etiam apud Dominum eorum memoriam habeatis implorant. |
| 3 | Cum enim omnibus Christi Ecclesiis, quae numerositate sua unius et catholicae Ecclesiae corpus perficiunt, charitatis compagine honorem simul et amorem debeamus, inter omnes Germanorum Ecclesias, hoc vobis quadam familiari praerogativa debemus, quorum non solum amore provocati, sed etiam frequentibus beneficiis et permaximis muneribus ad mutuam benevolentiae vicissitudinem rependendam, magnifice invitati sumus. |
| 4 | Et frequenter quidem a magistris Ecclesiae Dei, et ab innumeris populi Christiani principibus multa Cluniacense monasterium dona, multa beneficia percepit; sed cum haec vestris donis, vestris beneficiis, vestris muneribus, comparantur, licet magna sint et pretiosa, vilescunt. Suscepit vere Clun. Ecclesia, et saepe, ut dixi, suscipit multorum, et diversorum non in terra, sed in coelo thesaurizantium gazas; sed vestra xenia tanto aliorum munera superant, quanto homo pecoribus, quanta sapientia cunctis opibus antecellit. |
| 5 | Auro igitur et topazio longe chariora Cluniacus a Leodiensi Ecclesia munera suscepit, quando magnificos viros, et summa cum laude ac dulcedine recolendos a vobis ad nos venientes, humili suorum collegio copulavit. Nam ut alios ante nostra tempora venientes, nobisque vultu incognitos taceam, quando Leodiensis Ecclesiae memoria apud Cluniacum perire poterit, quae Hezelonem, Tezelinum, Algerum, canonicos , magnosque suis temporibus magistros, humilitatis discipulos, et, ut ipsi qui vidimus, attestamur, veros monachos fecit? |
| 6 | Quorum primus multo tempore pro Ecclesia, ad quam venerat, laborans, singulari scientia et praedicabili lingua, non solum audientium mores instruxit, sed corporalem novae Ecclesiae fabricam, quam aliqui vestrorum viderunt, plus cunctis mortalibus post reges Hispanos et Anglos, construxit. Sequens spiritualibus tantum studiis totum suum hominem occupans, in sancto proposito longaevus consenuit, et prius Cluniaci sub sancto Patre Hugone, dehinc Vizeliaci cum domno Rainaldo abbate eius nepote, ac demum Lugdunensi archiepiscopo, degens, laudabilem vitam sancto fine conclusit. |
| 7 | Tertius, cuius vix memoriam sine lacrymis facio, humilitate, puritate, vitae totius sinceritate secundum meum iudicium longe praecedentes exsuperans, ita meo tempore apud nos vixit, in tantum benigne et sancte conversatus est, ut licet a nobis carne recesserit, spiritu tamen et memoria singulari nobiscum semper, dum vivimus, non esse non possit. |
| 8 | Qui et librum De sacramento altaris, auctoritatibus sanctorum Patrum invincibiliter communitum, nobis et fidei suae insigne testimonium, et contra quorumdam modernorum, vel imperitiam, vel errorem, singulare praesidium dereliquit. Inspiret igitur omnipotens Spiritus, qui ubi vult spirat, cordibus vestris, ut sanctorum istorum, quos ante oculos mentis vestrae memorans reduxi, vitam et exempla imitemini, qui a vobis, ut dixi, venientes, et more magni patriarchae de terra, de cognatione, de domo propria egressi, peregrinatione sancta amissam patriam repetierunt, et mundi superbiam in humilitatem, luxum in frugalitatem, divitias in paupertatem, commutantes, ad eam iam per Dei gratiam pervenerunt. |
| 9 | Hac ergo recordatione, charissimi, velut quodam charitatis glutino vobis adhaerentes, vosque vicissim nobis adhaerere rogantes, ut haec memoria apud vos sit continua, quae et apud nos est perpetua, precamur. Hac confidentia fiducialiter vos etiam pro locis Cluniacensibus in dioecesi vestra constitutis oramus, qua a vobis nos non repelli, sed exaudiri speramus. |
| 10 | Specialiter autem pro domino Gerardo priore de Bertreis , et domo sibi commissa vestram amicitiam deprecamur: qui non tantum nobilitate generis, qua vobis bene notus est, sed etiam honesta vitae conversatione, qua a nobis commendandus est, hoc ut credimus, promeretur. |