| 1 | Quoniam ex quo te agnovi, bonum et remotum in corde meo tibi semper hospitium reservo, oportet et te aliquando vicem affectui meo rependere, et quod potueris diligenti te compensare. Dominum Trecensem episcopum, quem iam ab antiquo, ut nosti, in summa pectoris mei arce constitui, nescio quomodo factum invisibilem doleo, quem rursus appareat, litteris et precibus directis invito. |
| 2 | Tanto enim iam tempore se absentavit, ut cum per Dei et sui gratiam se, quod in proximo speramus, repraesentaverit, vereor multum ne illum sine indice non cognoscam, et deleta de corde meo non dilectione, sed dilecti imagine, coram astantibus cum occurrerit, erubescam. Ne igitur hoc contingat, da operam ut maturius veniat, et in hebdomada Passionis et Resurrectionis Dominicae, moeroris et gaudii, tristitiae et consolationis, discipulus et episcopus, Christi servos et monachos Christi praesentia visitet, exhortatione suscitet, et tantos humanae salutis dies non cum populis furentibus, sed cum quietis et humilibus celebret. |