Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLIX. [Singulari Patri et amico suo domino] PETRO [Dei gratia Cluniacensi abbati,] ATO [Trecensis episcopus, idem quod sibi.]
| 1 | Ut verbis utar philosophi, principatum amoris locorum spatia dividere nequeunt, temporum incommoda separare non possunt. Affectus dominationis tenens et regens imperium, semper diligit, etsi quem diligit videre non possit. Vera enim amicitia oblivionem nescit, interruptionem non patitur. Non accipit ex impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. |
| 2 | Licet immineant agmina negotiorum, licet tumultuosis obstrepentium vocibus opprimatur, cum illo tamen mente versatur quem diligit, de illo cogitans, gaudens in illo. His amicitiae legibus agitur, ut in vobis gaudeam, assidue cogitem de vobis, vestrae non immemor sanctitatis, in qua multoties susceptus, et consilium et auxilium me gaudeo invenisse. |
| 3 | Beatus ego, qui eamdem amoris vicem in vobis esse confido: beatior autem, si pro certo sit. Sed est quod amplius dissimulare nequeo, amicitia compellente ut proferam. O Deus! ubi frequentes epistulae, ubi crebra consolatio, ubi illa solita eloquentia, qua amicum senem relevare solebatis? Sed forsitan calami non inveniuntur, incaustum abest, desunt nuntii, via montuosa est, pericula comitantur. Sed satis dictum est sapienti. Dominus Theobaudus Senonensis archidiaconus hoc unum suspirat, venire ad vos. |
| 4 | Negotia nostra, quae magister Nicolaus amicus vester Romam portavit, melius quam speramus tractata sunt. Beneplacitum vestrae dignationis rescribite, ut sciam quid archidiacono debeam respondere. |