Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLVIII. [Venerabili et in intimis animae recessibus recondendo, domino] ALBERICO [Hostiensi episcopo] , [et apostolicae sedis legato, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem et vitam immortalem.]
| 1 | Peregrinationi vestrae tam longinquae, tam morosae anxio corde compatimur et eo, qui solus abdita cordium novit, teste, affectu et desiderio pene vobiscum peregrinamur. Licet enim obedientia et legatio apostolica, ad illas Orientales partes vos transmiserit, et utilitas populi Christiani vos velut exsulem a solo proprio, et a fratribus vestris fecerit, dolemus tamen quod eum, quem solum ordinis et cordis nostri solatium, post illum magnae et piae memoriae Matthaeum episcopum in Romano palatio habebamus, quasi amisimus, dum, tantis regionibus interpositis tantoque mari comminante, reditum vestrum vix sperare audeamus. |
| 2 | Et cum esse satis potuerit, quod vos Occidens in finibus suis, Romae dico retinens, valde a nobis remotum fecerat, nunc tandem vos Oriens velut violenter rapiens, remotissimum facit: et non solum nuntium, sed nec tenuem de tam intimo fratre et amico famam ad nos saltem per aera volare permisit. Litteras tamen, quas in discessu vestro nobis ab urbe direxistis, suscepi, legi, relegi, et in capitulo omnibus convocatis fratribus, ipse recitavi. |
| 3 | Et licet nihil certi exinde de statu vestro audierim, et tunc quando a vobis illae litterae susceptae sunt, et postmodum frequenter dulcem et commendabilem vestri memoriam eidem commendavi. Quod ipsi semper benigne accipiunt, verbisque et precibus, quibus possunt, iter vestrum devotissime comitantur, et ut dilectum ut patrem, ut dominum Christus Dominus sibi restituat, continue deprecantur. |
| 4 | Et ut sicut surgente Domino de sepulcro gavisi sunt discipuli eo viso, ita vobis redeunte ab eodem sepulcro, gaudeant, fratres vestri et filii instanter exorant. |