monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLVI PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XLVIII. ALBERICO , PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLVII. [Venerabili et charissimo nobis domino patriarchae Ierosolymitano, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas salutem et orationes.]

1 Quia Iesu Christi Domini gratia illius vos Ecclesiae sacerdotem constituit, a qua veteris legis et novae gratiae sacerdotium coepit, et Salvator ipse singulari sacrificio Deo mundum reconcilians, sacerdos simul et hostia esse voluit, sicut Ecclesiam, ita et eius praesulem speciali affectu excolere, speciali reverentia honorare, speciali devotione, si facultas daretur, ei obsequi opto, ambio, desidero. Nec solus ego, sed quantacunque ubique terrarum diffusa est, humilis Cluniacensis congregatio, hoc idem, ut dignum est, optat, ambit et desiderat.
2 Quia enim aeternus Sol, longe clarius matutino sole, a vestro Oriente nostri Occidentis tenebras illustravit, et a Ierusalem in omnes gentes regni aeterni Evangelium praedicari voluit, tanti beneficii debito obligamur, ut non solum sublimitati vestrae, tantae sanctitatis locis praesidenti, verum etiam cuilibet minimo obsequenti, ubi possumus, serviamus; eos autem quibus impendere hoc non possumus, singulari, ut iustum est, affectu excolamus.
3 Nam quia non datur, ordine monastico prohibente, ut illa, illa inquam supercoelestia redemptionis nostrae loca invisere, osculari, lacrymis infundere corporaliter valeamus, nec adorare in loco ubi steterunt pedes Domini, possumus: quod unum restat, effundimus coram illo corda nostra, vos eius vicarium exorantes, ut pro nobis omnibus ipsi assistatis, et vices nostras, quod communis iubet charitas, suppleatis. Cumque devotione vel officio protrahente vel provocante, salutifera nativitatis, sepulturae, resurrectionis, ascensionis loca visitatis, spirituali affectu nos vobiscum ubique ducite, et pro vestris Cluniacensibus Salvatori piissimo supplicate.
4 Hoc ego hoc singuli, hoc omnes pariter supplicamus, et ut inconvulsam nostri memoriam perpetuo habeatis, corpore absentes, litteris praesentes rogamus. Addimus hoc precibus nostris, et quo possumus nisu deprecamur, quatenus vestram Cluniacensem Ecclesiam reliquiis sepulcri Dominici, et beatae Mariae, aliisque, quibus vobis visum fuerit, visitetis, ditetis, honoretis. Liberet diutius saltem hoc modo vobiscum loqui; sed quia praesentium lator ad iter festinabat, oportuit longa intercidi.
5 Quem charitati vestrae ab ipso rogati, attentius commendamus. Est enim multa dignus commendatione, et, ut credimus, aut vobis aut multis vestrorum bene cognitus, dominus scilicet Drogo Nivernensis Ecclesiae praecentor, qui iam tertio Hierosolymitanum iter aggressus, multis laboribus, spe felici, multam sibi, ut credimus, requiem comparavit.
Petrus Venerabilis HOME