Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLVI [Glorioso et magnifico sanctae civitatis Ierusalem regi, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salvari ab eo qui dat salutem regibus.]
| 1 | Omnipotenti Regi regum, qui regali solio regiae civitatis suae Ierusalem celsitudinem vestram sublimavit, et glorioso diademate coronavit, gratias agimus, qui vos populo suo principem, Ecclesiae suae defensorem, hostibus suis hostem, in tanta, tam sacra, tam nobili, tam famosa urbe constituit, et, quod his omnibus maius est, praecelso ille suo nomine insignivit. |
| 2 | Cum enim ipse a Patribus, a prophetis, ab angelis, ab ipsis Iudaeis, a gentilibus, dictus rex Israel, rex Ierusalem fuerit, vos eiusdem Ierusalem, vos ipsius veri Israel post se, et pro se regem esse voluit: ut secundam personam vestram, et regnum vobis ab ipso commissum, virga aequitatis sit virga regni vestri, ut diligatis iustitiam et odiatis iniquitatem; inimicos autem crucis Christi et nominis Christiani, Turcos dico et Sarracenos, Persas et Arabes, seu quoslibet barbaros humanae, imo suae saluti adversantes, regatis in virga ferrea, et eos potenti dextra tanquam vas figuli confringagatis. Ad quod viriliter exsequendum, quia armis non possumus, animis prosequimur, quia gladio non valemus, precibus, ut possumus, bellicos sudores vestros iuvare satagimus. |
| 3 | Date ergo illi qui vos glorificavit gloriam, ut sicut Christus in sacerdotibus suis quotidie de diabolo eiusque angelis triumphat, sic in regibus Christianis frequentia de gentibus trophaea reportet. Sic enim vobis decertantibus, et pericula nulla pro suo populo recusantibus, victoriam assidue subministrabit, gloriam gloria adaugebit; et post regnum transiens, aeternum vobis cum sanctis regibus providebit. |
| 4 | Latorem praesentium venerabilem virum, domnum Drogonem Nivernensis Ecclesiae praecentorem, liberalitati vestrae commendamus, ut si forte necesse fuerit, ita vos munificum sentiat, quo et Deo et vobis gratias agat. |