Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLV. [Cum honore nominando, cum amore recolendo, Dei sacerdoti, domno] ATONI [Trecensium episcopo, frater] PETRUS, [humilis fratrum Cluniacensium abbas, salutem et vitam beatam.]
| 1 | Scripsistis, nil rescripsi. Misistis, nil remisi. Locutus estis, nil respondi. Quare hoc? Ut verbis apostolicis viro apostolico loquens utar: Quia non diligo vos? Deus scit [II Cor. XI]. Sed mihi quid prodest, si Deus hoc scit, et amicus hoc nescit? Et, o quid dixi! amicus hoc nescit? Quo enim pacto manet amicus, qui diligi se nescit? |
| 2 | Aut quomodo stabit illa antiqua amicitiae diffinitio, qua dictum est quod amicitia nihil sit aliud, quam divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et charitate consensio? Quae consensio, vel, sicut ait quidam doctorum, charitas? Ad minus quam inter duos haberi non potest. Sed neque, iuxta Tullium, neque, iuxta Gregorium, convenire in una benevolentia vel charitate, duo vel plures poterunt, dum alternos animorum suorum affectus nesciunt, dum ad invicem sensa sua sibi non communicant, dum utrum sese diligant aut odiant, ignorant. Quorsum istud? Quia audivi, inquam, et quod maius est, in vestris litteris vidi; nam certius est vidisse quam audisse, suggestum esse beatitudini vestrae, a nescio quo, ut sic dicam, exmonacho, fervorem erga vos non novitiae, sed vetustae amicitiae meae, vel ex toto friguisse, vel admodum intepuisse. |
| 3 | Quod si auditum tantum, non creditum, ago gratias; si auditum et creditum, suscito querelas. Sed quia neutrum mihi certum est, nec gratias ago, nec querelas suscito. Hoc dico primum, non esse me adeo in amicitia inconstantem, non adeo levem, non adeo instabilem, ut quod in hac vita, quam tenemus, et in illa quam speramus, dulcius, honestius, utilius esse cognosco, abiiciam, ut tantam vitae suavitatem, sola mihi reservata amaritudine, relinquam. |
| 4 | Quae enim, ut Ennius ait, potest esse vita vitalis, quae non in amici mutua benevolentia consistit? Quid dulcius, quam habere cum quo omnia audeas sic loqui, ut tecum? Non igitur abiecta est, non refriguit; non intepuit mutua inter nos (quantum ad me) amicitia. Sed ut salva mutua charitate liceat conqueri, etsi non intepuit, tamen intepuisse apud vos eadem amicitia visa est, quando etsi falsidici illius verbis creditum non est, quia tamen tanti habuistis illa verba, ut inde mihi scriberetis dubitatum est. Sed de his satis. Quod vero semel, et iterum, et tertio scribenti nihil rescripsi, haec fuit causa. |
| 5 | Primo noxia valetudo corporis, secundo festinantia cursoris, tertio importunitas negotiosi temporis, quod me totum sibi tunc vacare cogebat, silere violento imperio coegerunt. Neque enim non summa necessitate urgente, posset esse ei mutus tandiu sermo meus, cui semper adhaeret et loquitur animus meus. Proposueram multa de multis scribere, sed quia illa non parum necessaria sunt, et magis vobiscum secreto conferenda, quam litteris publicanda, contineo exundare in verba volentem spiritum, et reservo praesenti, quae non sunt inconsulte ingerenda absenti. |
| 6 | Rogo igitur, imo et obsecro, et, si necdum satis est, etiam supplico, ne quaelibet terrarum distantia, ne episcopalium negotiorum onera, mihi vel vestrae Cluniacensi domui praesentiam vestram ulterius invideant, sed saltem usque ad apostolorum festivitatem, Cluniacenses vestri episcopum suum , quem iam diutius esuriunt videre, videant: videant, inquam, et gaudeant, quia nil eos magis laetificare poterit, quam si saltem ad modicum tam intimo amico, tam desiderabili Patre eis frui contigerit. |
| 7 | Caetera, quae litteris committere nolui, fidei portitoris commisi, ut quoniam tam mihi quam vobis cognitus, et, ut credo, dilectus est, mea vobis perferat, vestra mihi referat. |