monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLIII. GAUFRIDO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XLV. ATONI PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLIV [Honorandis atque in Christi charitate venerabiliter suscipiendis fratribus, apud Montem Thabor Deo servientibus, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem aeternam.]

1 Frater quidam vestrae, ut dicebat, congregationis, nuper ad partes Gallicas et Hispanas, habitu peregrini, orationis, ut asserebat, causa veniens, per nos transitum fecit, et de statu vestro, qui eousque nobis ignotus fuerat, de ordine, de studio religiosae conversationis vestrae, nos, ut dignum erat, non minimum laetificavit.
2 Adauxit multo magis, imo prorsus univit sanctitati vestrae affectus cordium nostrorum: quod retulit non solum communi fide, non solum monastica professione, sed insuper Cluniacensis ordinis sollicita observatione vos corpori nostro moderno tempore esse unitos. Gavisi ergo sumus in Domino, quod terrae illi sanctae, a qua salutem fidei et fidem salutis accepimus, aliquid bonorum studiorum, licet non per nos, per nostros tamen refudimus.
3 Gaudere vero debetis et vos, si de semine quod sevistis fruges aliquas, si de virgulto a vobis plantato fructus, quamvis modicos, recipere potuistis. Debet enim, ut ait magnus Apostolus, in spe qui arat arare, et qui triturat, in spe fructus percipiendi [I Cor. IX]. Fuit et haec gratia superni largitoris nostrae vestraeque Galliae, nostris vestrisque diebus collata, ut prae caeteris mundi partibus, ante omnes mundi populos et nationes eligeretur per quam sacra humanae redemptionis loca a iugo impiorum eruerentur, libertati restituerentur, et quae prius quingentis fere annis, perfidis obstantibus, invia facta fuerant, iam pervia facta, orbis universi populis fidelibus aperirentur. Vos igitur, incolae regionis sanctae, sancti montis illius inhabitatores, cuius inhabitationem, transfigurato in eo Domino, princeps apostolorum Petrus, licet nesciens quid diceret, concupivit, cum ait: Domine, bonum est nos hic esse [Matth. XVII] [Marc. IX], cuius sanctitatem iam mente sanissimus extollens dicit: Hanc vocem nos audivimus cum illo in monte sancto [II Petr. I]; vos, inquam, charissimi, in monte sancto, sancti esse laborate, quoniam et hoc Sanctus sanctorum admonet, et frequenter iterando replicat et inculcat dicens: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum [Levit. XIX, XX]. Ideo, licet Christianis omnibus generaliter, monachis omnibus specialiter dicatur, vobis tamen quodammodo specialius dicitur, quos non tantum Christiana professio, non tantum monastica devotio, sed et ipsius, ut dixi, sancti loci inhabitatio ad omne opus bonum promptiores exhibere, devotiores reddere, et in his constanter perdurantes beatiores facere debet.
4 Ideo castitati, ideo humilitati, ideo charitati, omnem vos operam impendere convenit, ut nequaquam saluti vestrae opera vestra obvient, et Salvatorem vestrum salvare vos volentem impediant, quoniam, ut ipsi optime nostis, non sancta loca, sed sancta opera salvant. Et quia aut omnes, aut multi vestrorum, de cismarinis partibus ad transmarinas migraverunt, considerent animos, videant intentionem, quam hinc illuc transeuntes habuerunt.
5 Attendant et quam nunc habeant, quia iuxta pagani, sed sapientis verbum, Coelum, non animum mutant qui trans mare currunt. (HORAT. Epist., lib. I, ep. 11, vers. 27.)
6 Istud ad hoc infero, ut si mutandos agnoscitis pristinos affectus, in melius commutetis, quia, iuxta Dominum: Si oculus simplex fuerit, totum corpus lucidum erit; si autem nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit [Luc. XI]. Purificate ergo tam recta intentione quam sacris virtutibus oculum cordis, quo Christum in monte suo non iam corporali, ut olim, sed spirituali gloria transformatum, ipsi spirituali immutatione transformati, nunc quidem per spem et amorem, in futuro autem facie ad faciem contemplari mereamini.
7 Nos, ait Apostolus, transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu [II Cor. III]; a gloria scilicet fidei ad gloriam speciei, a gloria virtutum ad gloriam gaudiorum, a gloria meritorum ad gloriam retributionum, tanquam a Domini Spiritu, quia spiritualia spiritualibus comparans, docet per Spiritum Dei et hic dari multiplicitates gratiarum, et ibi conferri immensitatem gloriarum.
8 Praeclaro igitur mente, et ipso nomine luminoso (sonat enim in nostram linguam versum Thabor lumen adveniens) huic certe tam splendido monti opera tenebrarum nullo pacto concordant, quia nulla societas lucis ad tenebras (I [I Cor. VI]. Omnes enim filii lucis estis, et filii diei, non estis noctis, neque tenebrarum [I Thess. V]. Non debet excidere a corde vestro sacri loci vestri tam coelestis et celebris illustratio, quem omnipotens Pater voce, Filius glorificato corpore, Spiritus sanctus lucida nube dedicare voluit.
9 Tota plane divinitatis plenitudo locum illum consecrans, praeter universalem salutem, quam omnibus inde providit, vestros quoque dies et tempora ista novissima praevidit. Admonuit tantis miraculis, tam sacris revelationibus tanti loci inhabitatores erga sacra vigilantissimos semper esse debere, nec ad praecepta coelestis magistri, quibus ab olim subditus est orbis terrarum, surdas aures afferre, de quo in hoc monte vestro omni humano generi imperatum est: Ipsum audite [Matth. XVII]. Cumque in omnem terram sonus iste exierit, et ipsos remotissimos mundi fines atque extimos angulos penetraverit, ubi primo sonuit clarius resonare, ubi primo auditus est, debet velocius et diutius exaudiri.
10 Sed novi quia hoc facitis, et, iuvante gratia Salvatoris omnium, multo magis facietis. Ea de causa mox ut de vobis audivi vos mihi rapiens in cor meum charitate plenissima introduxi, rogans ut quod vobis prior et a nullo invitatus impendo, hoc vos mihi et fratribus, eidem nostro vestroque Domino famulantibus, rependatis. Oretis videlicet pro nobis, orantibus pro vobis, ut fides et charitas, quae nos hic vobis etiam non visis et remotissimis iungunt, gratia Christi Domini et dono Spiritus eius, in aeternum convicturos et collaetaturos coniungat. Amodo enim licet sero cognitis, et affectum quem plene possumus omnibus vobis, et effectum quem poterimus omnibus vestris, ut fratribus iam charissimis impendemus.
11 Gratia Spiritus sancti cum omnibus vobis. Amen.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLIII. GAUFRIDO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XLV. ATONI PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44