Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XLI. [Charissimo et vere iam venerabili fratri, domno] ROBERTO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]
| 0 | Reverendo Patri, et domno suo PETRO Sanctae Cluniacensis Ecclesiae venerabili abbati, GAUFREDUS Dei gratia Cathalaunensis Ecclesiae minister humilis , dilectionem filii, voluntariam in omnibus obedientiam subiecti, et devotas sine intermissione orationes. |
| 1 | Ago gratias Deo, adgaudeo, charissime, tibi, quod divini seminis, cuius olim in te flores in devotione, frondes in devoto sermone conspexeram, nunc in coelesti, quod assumpsisti, proposito felices, ut fama se habet, sanctorum operum fructus conspicio. Non possum dicere quam laetus audiam qualiter mundani gloriam fastus, quam quidem non in te, sed te in ea sublimiter videre solebam, mentis tuae pedibus contemnendo subieceris, qualiter luxus undique blandientes, et circumfluentium Babylonicarum flumina voluptatum, deliciis paradisi Dei et torrente voluptatis eius commutaveris, quomodo quondam loquacis curiae lingua, et regalis aulae pene solus interpres, nunc velut homo non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum, negotiosum otium et religiosum silentium elegeris. Monet me (et utinam ad imitandum!) quod felici commercio regem rege, regnum regno, vitam vita, gloriam gloria: sed fallacem veraci, mortalem vitali, fugacem aeterna commutaveris: et misera spe, quam in mundo habebas, deposita, beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi, nunquam ab eo fallendus exspectes. |
| 2 | Congratulor te duri exactoris iugo abiecto, iugo Christi suavi, et oneri levi colla submisisse, ac de lutosis Aegyptiorum operibus, ad Israelitarum munda sacrificia transmigrasse. Sed ut aliquid admonitionis subinferam, oportet te in hoc divino opere, quod cepisti, sollicitum ambulare cum Deo tuo, ne a fervore incipiens, in teporem convertaris, ne lampas tua in mediis tenebris exstinguatur, ne dies in noctem mutetur, quia Multi vocati, pauci electi [Matth. XXI, XXII]; quia, Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium [I Cor. IX]: quia, denarius diurnus non mane, vel sexta, sed sero redditur [Matth. XX]: quoniam, ut saepe audisti, nota illa et superconcupiscibilis aeternitatis merces inchoantibus promittitur, sed perseverantibus datur. |
| 2 | Ex eo quod filium, imo Aethiopem meum, tanto dulcedinis affectu suscepistis, ut in ipsis gratiae vestrae initiis, ad prioratum promoveritis, penes me coniecturam facio. Si enim tanto honore, tanto affectu suscipitur servus, quanto gloriosius, si occasio se offerret, susciperetur dominus eius? Sed sentio, sentio sanctitatis vestrae utilem industriam. Quasi in exitu domus meae posuistis eum, ut in omnibus necessitatibus suis, familiare inveniret reclinatorium. Sic soletis beare amicos vestros. |
| 3 | Sic igitur ambula ut pervenias, sic curre ut comprehendas, sic pugna ut vincas. Aderit, si perstiteris, agoni tuo supernus inspector, qui conterens Satanam sub pedibus tuis velociter, faciat te feliciter pugnare, felicius vincere, felicissime coronari. Iam, quod Cluniacum te venire, et locum illum, cui tot per te bona collata sunt, invisere velle audivi, cordis mei coeptum gaudium sic cumulavit, ut si posset charitas quod volebat, multo terrae, marisque spatio emenso, te ab Anglia in Burgundiam, a Radingia Cluniacum, eo, quo id mihi relatum est, momento temporis transtulissem. |
| 3 | Ne otiosi simus, semper alligatis quod portemus. Et Deus scit, paratum est nostrum velle, secundum nosse et posse. Sed hactenus rescribat humilitati meae sanctitas vestra si tertia hebdomada post Pascha inveniam vos Cluniaci, quia Dominica, Ego sum pastor bonus, ero Stampis, et inde ad vos desiderio proficisci, nisi grandis infirmitas, vel dominus rex me retinuerit. Benedicat nos Deus, Deus noster. Rescribite quod placuerit; sed magna negotia vestra, si qua sunt, non intermittatis. |
| 4 | Hoc quia fieri non potuit, oro ne spiritus bonus semel in corde tuo conceptus, quibuslibet occasionibus exstinguatur, ne a tam utili tibi nobisque proposito animus avertatur, donec quod proxime et opto et spero fieri, tam bonum effectum congruus affectus sequatur. Utinam dies illa mihi lucescat, qua te in illa Ecclesia, sicut olim veteri homine indutum, sic tunc novo possim videre ornatum. |
| 5 | Collaetabitur tibi, quam ex parte tunc vidisti, cohors illa sanctorum, et quondam tantum animo, tunc et habitu ipso factum consimilem, congaudebit. Amplectar, et ego novo gaudio novum militem Dei, et de boni regis, sed mortalis, imo iam mortui aula, ad optimi et immortalis translatum palatia, congaudebo. De sorore, quam ancillis Dei Marciniacensibus te velle sociare, per dilectum filium nostrum Thomam mandasti, laudo laude dignum voluntatem, consulo non differri paratam salutem. |
| 6 | Parabo sicut Cluniacum fratri, sic Marciniacum sorori, ut geminata laetitia, non solum de tuo profectu gaudere, sed et de eius salute valeas exsultare. |