Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXIX. [Glorioso principi, et magnifico Constantinopolitanae urbis imperatori] IOANNI CALO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem ab eo qui dat salutem regibus.]
| 1 | Gratias omnipotenti Regi regum, cuius regnum regnum est omnium saeculorum, qui imperatoriam maiestatem vestram super omnes Christiani nominis principes exaltavit, et ad tuendam toto orbe Ecclesiam suam, velut in medio Orientis, Occidentis, Aquilonis constituit. Unde olim Aquilonalibus barbaris, sed et ultimis ac pessimis Christiani nominis inimicis Arabibus, in Occiduas et Meridianas plagas irruentibus, regni vestri partes, et si oppugnari, nunquam tamen expugnari permisit, sed in vos magni illius Romani imperii gloriam nomenque transfudit. |
| 2 | Voluit, ut sicut potestas, sic et vocabulum ad vos transmigraret, ac religione mutata, imperio translato, sicut a pagano Romulo Roma dicebatur, sic a Christiano reparatore Constantino vestra urbs Constantinopolis vocaretur. Hanc, ut dixi, velut metam intransmeabilem, velut invictum obicem, velut praefixum, quem nunquam liceat transgredi, terminum, omnia providens supernus oculus paganis regibus, barbaris gentibus posuit, quo Oriens terreatur, Boreas subdatur, Occidens defendatur. Isto plane regni vestri obice repulsi, et antiqui erroris, si qui supersunt, pagani, et novi hostes Christiani nominis Turci, sedibus propriis contenti, in seipsos reprimuntur, ut nec aliena invadere audeant, et divini brachii virtute manum potentiae vestrae roborante, sua etiam plerumque amittant. |
| 3 | Super quibus regali magnitudini nos quidem, licet humiles, gratias agimus; a Deo vero aeterna vos decorandum corona, si in his fideliter permanseritis, nec in modico dubitamus. Praeter haec pro Hierosolymitano rege, pro Antiocheno principe, pro universis denique Gallis nostris, fidem vestram et nobilitatem rogamus, ut quia ipsi magnis urbibus, praediis, parentibus, et locuplete patria, Domini Christi amore dimissis, loca redemptionis humanae, non altero quam sui sanguinis pretio mercati sunt, et proprio assidue periculo defendunt; vos eiusdem Christi vestri amore eos sustentetis, foveatis, iuvetis, ne tanto zelo fidei, tantisque laboribus parta (quod absit!) pereant. |
| 4 | Erit illud non tantum merces fidei vestrae, sed etiam tutela non parva imperii vestri, quando sicut vos Aquilonis, sic et illi impetus Orientis obtundent. Fecit hoc inter egregios principes recensendus Alexius pater vester, cui sicut in regno feliciter successistis, sic decet ut in tam bono opere felicius succedatis. |
| 5 | Qui inter multa laudabilia quae gessit, non passus Graeciam suam, sua universa bona includere, ad remotissimos manum beneficii sui extendit, et non solum transmarina, sed etiam transalpina loca copiosis muneribus, et pretiosis ornamentis ditavit. Inter quae Cluniaco monasterio, omnibus Latinis regibus et gentibus notissimo, eique subdito magno et religioso loco, qui Charitas dicitur, monasterium iuxta ipsam regiam civitatem, quod Civitot vocatur, dedit, et in perpetuum abbatis Cluniacensis et prioris de Charitate obedientiae subiecit. Quod nostris aut mortuis, aut recedentibus, aut expulsis, alieni monachi invaserunt, et iam, ut audivimus, fere per triennium abstulerunt. |
| 6 | Oro igitur, et mecum universa Cluniacensis congregatio maiestatem, et pietatem regiam deprecatur, ut nobis, et loco de Charitate per harum litterarum latores monasterium ablatum restitui faciat, et pro aeterna animae suae salute, servos Dei ibidem habitaturos ab iniuriis defendat, et in pace custodiat. Et ut aliquid beneficii spiritualis vobis ista facientibus rependamus, sicut praecessores nostri, ac nos ipsi, reges Francorum, reges Anglorum, reges Hispanorum, reges Germanorum, ipsos imperatores Romanorum, ac vicinos vobis reges Ungarorum confratres et comparticipes omnium beneficiorum Cluniacensis congregationis fecimus, ita sublimitatem vestram, ex parte omnipotentis Dei, et beatissimae Mariae semper virginis Dei genitricis, et sanctorum apostolorum, et omnium sanctorum in eisdem spiritualibus beneficiis, plene et perfecte, in quantum licet, suscipimus, ut omnipotens Salvator, et hic temporale regnum vobis adaugeat et conservet, et in futuro cum sanctis regibus vos ad sempiternum perducat. Amen. |