monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXVII. BERNARDO PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXXIX. IOANNI CALO, PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXVIII. [Domino et Patri reverendissimo] PETRO [Cluniacensium abbati, suus] BERNARDUS, [quod suus.]

1 Visitet te Oriens ex alto, o bone vir, quia visitasti me in terra aliena, et in loco peregrinationis meae consolatus es me. Benefecisti, intelligens super egenum et pauperem. Absens eram, et absens iam longo tempore, et recordatus es nominis mei, homo magnus, occupatus in magnis. Benedictus sanctus angelus tuus, qui pio pectori tuo id suggessit. Benedictus Deus noster, qui persuasit.
2 Et teneo unde glorier apud extraneos, litteras tuas; et illas litteras, in quibus tuam mihi animam effudisti. Glorior, quod me habeas non modo in memoria, sed et in gratia. Glorior privilegio amoris tui. Refectus sum de abundantia suavitatis pectoris tui. Non solum autem, sed et glorior in tribulationibus, si quas dignus habitus sum pro Ecclesia pati.
3 Haec plane gloria mea et exaltans caput meum Ecclesiae triumphus. Nam si socii fuimus laboris, erimus et consolationis. Collaborandum fuit et compatiendum matri, et ne de nobis quereretur dicens: Qui iuxta me erant de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam [Psal. XXXVII]. Deo autem gratias, qui dedit ei victoriam, honestavit eam in laboribus, et complevit labores illius [Sap. X]. Tristitia nostra in gaudium, et luctus noster versus in citharam est. Hiems transiit, imber abiit, et recessit.
4 Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit [Cant. II]. Amputatum est sarmentum inutile, putre membrum. Ille, ille iniquus, qui peccare fecit Israel, morte absorptus est, traductus in ventrem inferi. Fecerat quippe, secundum prophetam, pactum cum morte, et cum inferno foedus inierat [Isa. XXVIII]. Ideoque, iuxta Ezechielem, factus est perditio, et non subsistit in aeternum.
5 Alius quoque omnium sicut maximus, ita et pessimus inimicus, abscisus nihilominus est. Et is erat unus ex amicis Ecclesiae, sed illis de quibus solet queri et dicere: Amici mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt [Psal. XXXVII]. Si qui restant, cito speramus de similibus idem iudicium. Prope est ut revertar ad fratres meos, si vita comes fuerit, per vos, sicut intendo, transiturus.
6 Interim commendo me sanctis orationibus vestris. Salutamus fratrem Hugonem camerarium, et omnes qui circa vos sunt, cum reliqua sancta multitudine.
Petrus Venerabilis HOME