| 1 | Scripsi nuper longiores, nunc breviores litteras mitto. Quae idcirco elingues sunt, quia in lingua latoris confidunt; nec alia fuit causa illarum, quam ut legentem ad portitorem mitterent, et ab eo exigi quod ipsae reticebant monerent. Unde dum has perlegitis, a ferente, ut referat quod istae silent, perquirite: et ab eo, quod nec a me, nec ab eis potestis, audite. |
| 2 | Est hic quem loquimur Gebuinus, mihi et vobis notissimus, mihi vobisque, ut credo, charissimus. |