Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXV [Reverendo Patri et excelso in verbo gloriae,] PETRO [Dei gratia Cluniacensium abbati,] ATO [Trecensis Ecclesiae humilis minister, alter ipse seipsum, et si quid est ultra.]
| 1 | Desiderabilem supernae consolationis thesaurum in litteris vestris, sancte Pater, inveni, quae super mel et favum dulces, laetificaverunt spiritum meum, in docendo spiritualem medicum, in operando, coelestem exprimentes philosophum: in quibus charitatis affectus, naturae facundia, gratiae redundat disciplina. Vos enim divini, ut credo, non ignarus consilii, tanquam ex Iacob factus Israel, et cogitatis fideliter, et profertis utiliter, et efficaciter adimpletis. Huius rei gratia, velut umbram aestuans, fontem sitiens, vestram desidero videre beatitudinem. Iucundatur vultus hilaritate confovendus et dulciloquio, laetatur animo vestro informandus exemplo, et utriusque hominis status desiderat videre visionem hanc grandem. |
| 2 | Sufficit enim mihi ut videam vos, ut vobiscum sim antequam moriar. Vos quidem, ut pace vestra fatear, alter nostri saeculi Ioannes videmini, qui doctrinae fluenta de ipso Dominici pectoris fonte hausistis: unde his, qui et prope et longe sunt, eructare sufficiatis occulta coelestium mysteriorum, documenta Scripturarum, confutationes haereticorum, ita ut omnes qui audiunt dicant: Gloria in altissimis Deo, quia propheta magnus surrexit in nobis. |
| 3 | Gaudens igitur gaudeo in Domino, quia religionis vestrae aromata, quae mihi absenti suaviter et mirabiliter redolent, oleum effusum nomen vestrum, largiente Domino, et oculis inspicere, et ut expressius loquar, manibus merui contrectare. Nomen vestrum mihi mel in ore, in aure melos, in corde iubilus. Nomen vestrum melius est quam divitiae multae. |
| 4 | Unde festivam amabilis personae vestrae reverentiam, in qua multum Deo complacuit, piae recordationis amplector desiderio, imo propter indissolubile dilectionis vinculum propriis visceribus alligavi stylo, ut ita dixerim, adamantino. Vos quidem estis vas aureum, vas electionis in domo Domini, speculum et forma vivendi, cuius munda coram Deo conscientia, coram hominibus bona fama, opera recta, verba utilia. |
| 5 | Quod totum Deo spectat ad gloriam, vobis ad coronam, nobis et bonis omnibus ad generalem laetitiam. Cuius servitio et devotioni, meipsum, ultra quam credi potest, et expono et exposui. Ideo autem aliquid in vobis laudare praeterimus, ne sermo noster adulationem redolere videatur. Sed cogit nos vestrae religionis integritas, sapientiae gloria, reverentia morum, funiculus triplex qui difficile rumpitur, ita ut in religione discretionem, in sapientia humilitatem, in moribus dulcedinem admiremur. |
| 6 | Superest quod dignius est laude, inanis gloriae remotio: quam sic penitus vacuastis, ut in vobis impletum sit quod dicitur. Virtutis fructum sapiens in conscientia ponit, minus perfectus in gloria. Olivam uberem, et speciosam vocavit nomen vestrum Deus. Et tamen ad vocem loquelae grandis, ignis non exarsit in ea, nec combusta sunt omnia fructeta eius, quia sic virtutes vestras in occulto mentis absconditis, ut odorem inanis gloriae fugiatis. |
| 7 | Praetereo ego minora bona maioribus obumbrata, virtutes vobis communes, et aliis singulares. |
| 8 | In his omnibus, imo in uno horum omnium vulneratis cor meum, nec possunt aquae multae hanc exstinguere charitatem, quia et si mundani fluminis unda cor meum circummovet, ignis tamen vestrae charitatis assidue et memoriter ardens, fluctus inundantes absorbet. Sed insipiens ego, qui praesumo docere Minervam, qui totus caecus volo illuminare videntem. |
| 9 | Sed hoc facit illa, quae nescit fucum simulationis, charitas scilicet, quae iubet me totum exponere vobis. Volo linguam retinere, sed ipsa non permittit, stylum manu dimittere, sed ipsa interdicit. Timeo sermonem prolixum, et incompositum. Sed ipsa dicit: Fac quod vis, quia singulari amico singulariter scribis. Mandastis ut vobis rescriberem de abbate Pontiniacensi vel episcopo Antissiodorensi, quid de ordinibus apud charitatem factis sentiret, vel si sermonem rigidum alicuius consilii malleo domuisset. |
| 10 | Dixistis vos scutum meum esse, quo protectus, aut iacula immissa ab hoste non sentirem, aut sine vobis transfixo, sentire non possem. Volo gratias reddere, sed munus gratiam transcendit, et ideo lingua a gratiarum actione quiescit. Verumtamen homo ille, sicut vos audistis, ante bellum arma deposuit: et qui se sibi leonem reddiderat, ad nos se agnum mansuetissimum destinavit, et ante tempestatem, navem submergens, quidquid erat querelae in pace dimisit. |
| 11 | Cognovit quia ratione caret, ut novi antiquis, imperiti magistris rudes praeferantur emeritis. Nullam praebendam esse apertam manifestis assertionibus declarastis. Magistro Guarino, iuxta consilium vestrum, praebenda conservabitur, nisi ab auctore sententiae sententia commutetur. Nulli amplius praebendam promittam, quia etsi non laedit promittere, gravat tamen quandoque adimplere. |
| 12 | Quod Gebuinum ita fervide convenistis, et post eum nuntium mittendo, astutiam astutia praevenistis, divinum fuit consilium, et vestrae sapientiae certissimum documentum. Eapropter in ore nostro personat gratiarum actio et vox laudis. De nuntio nostro et vestro, qui nunc venit, et alteri iniuncta iniunxit, laudamus, quoniam aliter fieri non potuisse cognoscimus. |
| 13 | Sane exspectatur a nobis sicut pluvia in vellus, ut frementium clericorum iram retundat, ut mucrone apostolicae vindictae inobedientes coarguat, ut nescientes intelligere faciat quanti sit ponderis apostolica praecepta contemnere, et Cluniacensi nomini derogare. Ipsi enim sunt qui nec Deum timent, nec hominem reverentur, filii alieni, sapientes ut faciant mala, bene autem facere nescierunt [Ier. IV]: muscae morientes, quae perdiderunt omnem suavitatem unguenti [Eccli. X]: muscae Aegypti [Exod. VIII], a quibus inquietamur, quae bibunt sanguinem de aqua factum, quorum omnium primogenita moriuntur, ventus turbinis veniens ab aquilone, nubes excaecans, ignis involvens, mali animo, peiores lingua, pessimi vita. |
| 14 | Vos autem, qui cum Domino ascenditis Ierosolymam, clamate ad Dominum clamore cordis altissimo, ut protegat nos sub umbra alarum suarum, donec transeat iniquitas; et ad nihilum deducat tribulantes nos, qui solus laborem et dolorem considerat. Salutat vos Manasses Rumiliacensis, reverendus filius noster, et singularis amicus vester. |
| 15 | Salutat vos Odo archidiaconus nepos meus , tam specialiter vester quam singulariter noster. Salutat vos Nicolaus servus vester, qui in dilectione vestra nullam ponit mensuram, sed specialius omnibus vestram assidue repraesentat memoriam. Hic adiutor noster est, et vestri gratia praecipue nos diligit, et diligendo nos custodit. |
| 16 | De Ascelino vestram paternitatem rogamus, ut eum nobis remittatis, quia ecclesiae Sanctae Margaritae super omnes, et necessarius est, et specialis. Rogat hoc mecum Dominus Manasses speciali amore, qui multum vos diligit in veritate. |