monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXIII. ATONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXXV PETRO ATO

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXIV. [Venerabili domino, et suo pene solitario amico,] ATONI [Trecensium episcopo, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem,] etc.

1 Magister Gebuinus archidiaconus vester [Magister Gebuinus archidiaconus vester. Gebuini huius meminit et Hildebertus Cenoman episcopus, epist. 53, his verbis: «Porro huic desiderio nostro Iebuinus Trecensis archidiaconus plurimum adiecit, vir moribus et litteratura conspicuus.» Et ipse etiam Hato Trecensis episcopus in Signo suo de commutatione et dono de Bussi propter duas Ecclesias, ubi non archidiaconum tantum, sed et cantorem fuisse docet, cum ait: «Huius rei cooperator fuit filius noster Gibuinus cantor et archidiaconus, ad cuius curam eaedem Ecclesiae spectabant.»], Dominica instantis mediae Quadragesimae Cluniacum venit. Interrogatus a me quo tenderet, quae causa itineris esset, respondit Romam se tendere, causam itineris legationem Lingonensium esse. At ego et vultum nubilum in eo, et Garinum fratrem eius cum eo attendens, intellexi dolos in vulpe latentes, nec dissimulandum ratus, conveni hominem, et nudi manu sermonis cor velatum retexi.
2 Dixi frustra eum conari contra ictum fluminis, nequidquam vires insumere, posse illum undarum molibus obrui, non posse indomitam vim fluctuum retrorsum cogi. Cedendum vel ratione religioni, vel necessitate fortiori, subditum a praelato, clericum ab episcopo, precibus, non minis; humilitate, non contumacia; vultu supplici, non voce minaci, praebendam vel quidlibet tale extorquere non posse, impetrare valere. Quod si mallet in incepto persistere quam consulto acquiescere, sciret addi quantulamcunque virtutem meam viribus vestris, priusquam utrumque deficere, quam sinerem constanti iustitiae pertinacem iniustitiam praevalere.
3 Haec audiens, velut telo compunctus, se a me proripuit; nec multum moratus, demum rediit. Dixit se saniorem reverti quam recessisset, profuisse sibi austera, nihilque mellitum sonantia verba; amarum vere cor a vobis se retulisse, sed iam dulcedine amaritudinem commutasse; velle se de caetero praecepto vestro, meo consilio subdi; orare ut mediator existens pacatum iam et obedientem famulum Domino, filium patri, archidiaconum episcopo reformarem, daremque operam, ut talem vos ei restituerem, qualem se vobis amico studio comparassem.
4 Necesse sibi esse propter assumptum legationis munus ire quo coeperat, sed fidelem veraciter non phantastice iam factum vobis, non contra vos iturum, fidemque deinceps domi forisque fideliter servaturum. Cumque se id mihi nondum persuasisse sentiret, apprehensa manu mea, indeque osculo petito, ut mos est, in talibus fidem dedit.
5 Rogavit deinde, ut, missis litteris, quae dicta factave fuerant vobis nota facerem. Sic eo quo venerat die recessit. Sed quoniam, iuxta quod dicitur fere Nusquam tuta fides. . . . . . (VIRGIL. Aeneid. lib. IV, vers. 373.) cum iam urbem praebendae illius negotium, nuntium ad urbem praemisissem, ante primi reditum, secundum destinavi, qui iter eius aut anticipet, aut sequatur, ut, si data fides forte vacillaverit, infidelem arguat; si permanserit, testimonium ferat. Praeter haec illud rogo, et consulo, ut, secundum domini papae mandatum, primam, quae occurrerit, praebendam Guarino conservetis, et deinceps nondum habita promittere caveatis.
6 Tutius est enim diu dicenda deliberare, quam post dicta poenitere. Et ne miremini duas vobis simul epistulas mitti, scitote accidentia rerum ita continuata, ut, vix prima elapsa de manibus, causa sequentis succurreret, ac sicut pene simul oportuit scribi, sic simul etiam oportuerit mitti.
Petrus Venerabilis HOME