| 1 | Festinante ad reditum nuntio vestro, et Quadragesimalis temporis opportuna importunitate prohibente, respondere nuper litteris vestris non potui. Potuissem quidem cuilibet dictanda ingerere, sed malui in cor vestrum ex corde meo, quam ex ore alterius mandanda transfundere. Illud quare maluerim, haec causa est: Habent vina hunc morem ut, de vase in vas frequenter transfusa, a virtute naturali languescant: si recentia hauriantur, vini saporem integre servasse probentur. Sic verba per aures alienas aliorum cordibus committenda, referentium inscitia, incuria, industria, aut non intellectam, aut neglectam, aut depravatam, quandoque augent, mutant, minuunt veritatem. |
| 2 | Unde quia certius quisque cor suum quam alter agnoscit, verius seipsum quam alter exponit. Illud ut fugiam, istud ut assequar, proposui semper, quando vacat, amico, cui me totum debeo, non cuiuslibet, sed mihi ipsi me exponendo committere ut et falsitatis suspicio tollatur, et dilecto prae caeteris, remotis caeteris per seipsum animus colloquatur. |
| 3 | Mandastis quid de ordinibus apud Charitatem factis, novo homini nova verba loquenti respondere deberetis. Ad quod respondeo, non debere veterem et expertum vereri inexpertorum novitatem verborum, quia et frenorum in primis impatiens equus, diuturno cursu paulatim lentescens, nec stimulis ad ultimum proprio iam cruore imbutis obedit, et pugil recenti virtute importabilis, infirmiori persaepe collegae succumbit, et mucro noviter exacutus, vel feriens, vel otiosus hebescit. Ita omnium rerum novarum immoderatus modus se habet, ut ipsa sui novitate sibi et aliis admirandus, in primis ferveat, citiusque sperato tepescat. Praestringit oculos corusci instar splendoris, qui sicut se repentinus ingerit, sic vix visus recedit. Itaque noctem illustrat, ut densiores tenebras recedens relinquat. |
| 4 | Durandum est idcirco, et novitatis levitas constanter ferenda, quia qui adhuc recenti spiritu fervens, putat omnia sibi licere, cum exhausto pectore nihil potuerit, discet nunc loquax quandoque silere. Proferentur suo tempore nova loquenti de thesauro Romanae gazae privilegia nova et vetera: quibus ut monachi Cluniacenses a quo maluerint Catholico episcopo sacros ordines suscipiant [ Ut monachi Clun. a quo maluerint Catholico episcopo ordines suscip. De hoc Cluniacensium privilegio supra iam aliquid ex variis pontif. Rom. diplomatibus attigimus. Sed quia nunc primum aliud omnibus illis antiquius in manus nostras devenit, in quo et idem privilegium; et aliquot etiam alia continentur, ipsum hic integrum subiicere non omnino fuerit incongruum. Sic igitur habet: |
| 5 | Misissem sanctitati vestrae exemplaria eorum, sed quia ille, de quo agitur, nostrum se amicum hucusque, aut exhibuit, aut dixit, non est laedendus amor: qui si est, apparebit; si non est, non latebit. Eapropter proposui ei scribere et de his alterum experiri. Qui si amator est, amici gratia querelam deponet; si non, non vobiscum, sed nobiscum de his aget. |
| 6 | Non est iustum ut de re, quam nec vobis, nec pro vobis, sed nobis, et pro nobis fecistis, aliquid molestiae sine nobis sentiatis. Ero ipse scutum vestrum, quo protectus aut iacula immissa ab hoste non sentietis, aut, nisi, me transfixo, sentire non poteritis. |
| 7 | Sed ecce dum haec paro, velut futurae litis diremptor, nuntius intervenit: et rem de qua agebam, pacis transactione, iudiciis exemptam retulit. Dixit: Trecensi cum Antissiodorensi episcopo de pace convenisse, et post collatum de re iam dicta quaestionem, omnium sopita simultate, pacifice abinvicem recessisse. |
| 8 | Quae utrum sic se habeant, rescribite, ut, si verum est adgaudere; si falsum, ad ea quae praemisi me celerius valeam expedire. De sequenti quod litteris indidistis capitulo, id responsi accipite. Missus est a festo sancti Martini nuntius Romam, unus ex circumpositis nobis prioribus, quem quia non agnoscitis, nec nomino, idoneus tamen, qui in hebdomada mediam Quadragesimam proxime praecedente, rediit. |
| 9 | Dixit se lustrando cellas Cluniacenses, et monasteria nostra cis Appenninum sita, in Italia moram fecisse; indeque usque ad mare Veneticum, omnia peragrando, Romam pro iniunctis negotiis summo studio contendere voluisse, nec potuisse; capi monachos, spoliari episcopos, interfici clericos, nec illis religionem, nec istis dignitatem adesse vel in modico posse. |
| 10 | Itinera obstructa latronibus, raptoribus campos, gladiatoribus silvas oppletas, ipsumque Latium, singularem olim Romanae gloriae sedem, non civibus, sed barbaris et hostibus saevissimis substratum gemere. Cumque sibi interclusa omnia cerneret, meliore usus consilio, misit loco sui fratrem quemdam, olim domni Matthaei Albanensis episcopi capellanum, virum quem et ipse novi strenuum, domino papae, cardinalibus, et caeteris, qui supersunt, optime notum, utpote qui multis annis in curia moratus, et iter eorum per diversa persecutus est. |
| 11 | Huic omnia iniuncta iniunxit, et illum cum litteris nostris vestrisque direxit. Hunc ante Pascha Domini, cum ipsius auxilio Domini rediturum exspecto, cuncta reverentiae vestrae, quae retulerit, relaturus. Et si quid, quod non credo, perfectionis negotio illi defuerit, demum exsecuturus. Pro Guarino clerico, monachum nostrum praecurrente, satis sobrium vobis Dominus papa mandatum imposuit, ut si libera praebenda pateret, ei daretur; si non, prima quae occurreret praeberetur. |
| 12 | Sed quae vel Cluniaco ipsius domini papae precibus et praecepto data prius fuerat, non patet; vel quae filio Oduini, non patet. Et quia praeter has duas nulla, ut aestimo, ad praesens residua est, nulla danda est. Cum dehinc alia occurrerit, aut praeceptum implebitis, aut a praecepti auctore sententiam immutari rogabitis. |
| 13 | Interim, et si ille, ut audivi, Romam redierit, et illud notum facite. |