| 1 | Gloriosus rex Francorum Ludovicus, et ante miserat, et nunc iterum nobis misit nuntios suos: quos et vobis dirigi, et per manum nostram, quod a vobis petierint impleri, rogavit. Qui quamvis per seipsum, ut pote insignis flos et praefulgidum germinis vestri sidus, cuncta quae voluerit, apud vos debeat obtinere, quia tamen me precum suarum mediatorem elegit, rogo ut sicut ipse hoc per me petendo, efficacius se impetrare confidit, ita vos largiendo, non frustra eum istud sperasse monstretis. Cumque ipse superna gratia, et regni terminos pene duplicando et iuveniles annos virtutibus adornando, summa vestri generis gloria sit, non debet aliquam in precibus suis pati repulsam, cui et regia magnitudo, et sanguinis communio cuncta de vobis sperare suadent. |
| 2 | Et cum derivato a patre nomine, regis patruus dicamini, decet vos et eius regno consulere, et ipsi ut filio in omnibus providere. Quod utrumque simul implebitis, si eum in praesenti negotio audieritis. Sed nolui illud his, quas mitto, litteris inserere, quia plenius id ab ore nuntiantis, quam a manu scribentis accipere poteritis. Hoc postquam agnoveritis, quod tamen et iam audistis, oro ne innocenti puero Patrum peccata, ne regina vel regalium aulicorum veteres forsitan culpae, novo regi noceant, quia iuxta divinam prophetae sententiam: Non portabit filius iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii [Ezech. XVIII]. Date operam, quod et facere pro cunctis mortalibus natura ipsa compellente, debetis, profectibus et honori ipsius, quoniam et in profectu eius vos proficere, et honorem ipsius vobis, ut credo, gloriam parere sentientis. |