Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXXI. [Venerabili, et nobis dilecto] GUILLELMO [Aurasicensi episcopo] , [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]
| 1 | Cum sapientem et religiosum vos et fuisse sciam, et esse non diffidam, mirari non satis sufficio, quod primitias praesulatus vestri (quae rogo, ea qua dicuntur, pace suscipite), tanto studio monachorum insectationibus dedicastis. Quos enim religionis maior professio, religioso magis episcopo commendare debuisset; nescio unde emergente occasione, duriorem, ut dicitur, prae caeteris experti sunt hostem, qui prae aliis vos magis debuerant sentire parentem. Et cum Scriptura dicat: Dominus iustus concidet cervices peccatorum [Psal. CXXVIII], decuisset, ut mihi videtur, et gladium examinis vestri prius splendescere in colla resistentium impiorum, quam limari, vel exeri in iugulos obedientium monachorum. Nec deesse potuissent, proh! |
| 2 | mactandae mucroni vestro victimae, cum tot pepererit infelix terrae vestrae fertilitas diversorum graduum sacrilegos, schismaticos, haereticos tam occultos quam publicos, ut si parcere non decrevisset, ante potuisset hebescere, quam universos exstinguere. Quod si forte ad illa illibato acumine perdurasset, tunc demum iustum fuerat converti ad levia monachorum, cum fuissent desecta gravia laicorum. |
| 3 | Sed quod magis indecens, ne dicam, turpe est, non de gravibus, vel levibus vitiis, sed de rebus pecuniariis, inter sanctum episcopum et religiosos monachos, quaestio versatur. Nec attendit Apostolus episcopis, aut monachis, sed ipsis laicis, dicens: Omnino delictum est, quod causae sunt inter vos [I Cor. VI]. Sed quia vos tam divinarum quam humanarum legum peritum novi, utpote qui aliquando de his vobiscum publice et privatim contulerim, recordamini legis divinae, quae dicit: Quidquid vovisti, reddes pro salute tua Domino [Deut. XXIII]; Et: Noli transgredi terminos antiquos, quos posuerunt [statuerunt] patres tui [Prov. XXII]. Recolite et illud Romanae legis. Nihil tam iuri naturali conveniens est, quam voluntatem Domini, volentis in alium rem suam transferre, ratam haberi. Haec idcirco dico, quia cum constet apud nostros, et forsitan vestros, ne dicam apud vos, fratres de Podioleno ecclesiam Sancti Martini, dono praedecessoris vestri Aurasicensis episcopi, et concessione domni Urbani papae, non tantum iuris proprietate, sed et corporali possessione, legali, quod ipse nostis, tempore possedisse, a vobis tamen nimia, ne dicam iniusta et damnosa, ne dicam calumniosa vexatione, quod nunquam hactenus, fatigantur. Qui cum et instrumenta factae donationis, et subsecutae, ut ipsi dicunt, et nos vidimus, transactionis ostenderint; quae si probabilia sunt, vicem testium obtinent; nec si pacem quam persequuntur apprehendere, nec requiem talibus praecipue necessariam, a patre filii, ab episcopo monachi, obtinere praevalent. |
| 4 | Insuper quod de tanto viro credere valde durum esset, nisi rerum ipse effectus doceret, apostolica scripta, quae alios iuvare consuerunt, fratribus illis praeter solitum nocuerunt. Quae cum charitati vestrae, ut audivi, praeciperent, ut in illa interdicti sententia a vobis in Ecclesiis promulgata, manus sibi decisoria reservaretur, octo tantum diebus obedistis, cui obedientiae annuam inobedientiam rependistis, cum Ecclesias illas, contra praecepta apostolica, divinis officiis vacare fecistis. |
| 5 | Sed quid plura? Parcite, si placet, amicis, fratribus, filiis, ne gloriae vestrae maculam inferre velitis; et de ignominia vilium hominum gloriari, et de spoliis egenorum ditescere cupiatis. Quod si non placet, denuntiate diem, in quo, licet nihil de amico lucremur, apostolico examine, et quae vestra sunt retinere, et quae aliena, non vestra esse, quamvis iusto serius cognoscatis. Sed inviti causas intrabimus. Ad quas nisi unco violenti traheremur, lites iudiciorum, maxime episcopalium, subterfugere, et gratum voluntati, et congruum esset professioni. |