Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXX. [Frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas,] GILONI, [utinam fratri, spiritum consilii et timoris Domini!]
| 1 | Silerem, non loquerer, quiescerem, non scriberem, si charitas spreta spernere, si laesa potuisset dolere. Sed quoniam, iuxta Scripturam, et item secundum eamdem, omnia suffert, non potui, vel contemptus contemnere, vel laesus ulcisci Non quo tanti fastigii virtutem, humilitati meae inesse, vel iactem, vel suspicer, sed quia mihi conscius sum, eam tibi etsi non servasse, tamen hactenus servare voluisse. |
| 2 | Attestatur huic erga te affectui meo, et qualitas temporis ipsius: in quo cum ipsa charitas vix apparere auderet, simulacrum charitatis se mentiri charitatem nullomodo potuisset. Hoc et Salomonis illa sententia: Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus [Eccli. XII]. At e diverso me et bonis tuis nunquam adfuisse, et malis nunquam defuisse, si recolis, agnoscis. |
| 3 | Hic plane, hic secundum meam, et fortasse etiam secundum sapientum sententiam: hic, inquam, est integer verae amicitiae modus, si non magis prosperis quam adversis amici amicus communicat; si mala eius, non minus quam propria sentiat. Hanc erga te, licet non habuerim, habere tamen, ut dixi, conatus sum: quam in tantum habui, in quantum habere nisus sum. |
| 4 | Hanc laesisti, quando te a nobis separasti. Hanc sprevisti, quando invitatus, rogatus, adiuratus, redire contempsisti. An non laesisti, quando a Christiani orbis corpore membrum perutile, hoc est, teipsum; infandi schismatis gladio praecidisti? An non laesisti, quando ab universali Ecclesia Christianus, et a Romana episcopus, et a Cluniac. monachus recessisti? An non laesisti pariter et sprevisti, quando praecisionis tuae dolore stimulatos, et idcirco reclamantes, revocantes, retrahentes, me aliosque fratres tuos hucusque non audisti, contempsisti, respuisti? Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae [Psal. LXVII]: defecit vox clamando stylus obtusus, articuli attriti scribendo, periculum multiplex intentatum, preces effusae, ratio invicta ostensa. |
| 5 | Sed nec minae terrere, nec preces mulcere, nec ratio reditum potuit suadere. Nosti quid Pictavis dictum, quid Gratianopoli, anno proximo praeterito, a te mihi ac fratribus, qui mecum venerant, fuerit promissum. Testis est annulus, et fides arctius suo lapide annulo illigata, quam mihi velut subsecuturi obsidem, cum eodem quem dixi, annulo reconsignasti. Sed a me quidem annulus custoditur, a Deo data fides servatur, et adhuc ut fides fidelis appareat, exspectatur. |
| 6 | Pentecostes tamen illa, quae in terminum reversionis coram testibus praefixa fuerat, transacta est: et iam anni alterius eadem festivitas in proximo est. Sed forte ea spe, ut tunc innuebas, rem distulisti, qua sperabas ab imperatore Lothario, aut Petrum Leonis Innocentio papae praeferri, aut, utroque deposito, in Apostolica sede alium sublimari. |
| 7 | At nunc, quid ultra novarum rerum, vel moliri, vel praestolari poteris, quando et Lotharius mortuus est, et Petrus exstinctus est, et Innocentius in papam ac summum pontificem, primo ab Urbis parte, postmodum a toto orbe, et tandem a tota Urbe sublimatus est, et tota vanitatis spes, divini oris gladio undique circumcisa est? Revertere, revertere Sunamitis; revertere, revertere [Cant. VI]. Nec mireris quod te Sunamitem vocavi, quia et zelo tamdiu obstinatae voluntatis rapior et salutis tuae amore instigor. Nam (quod pace tua dictum sit), Sunamites vere hucusque fuisti, qui a fratribus et domesticis tuis recedens, apud alienos captivus, fere per decennium exsulasti. |
| 8 | Non sinas, ut de Behemoth legitur [Iob LI], cor tuum indurari sicut lapidem, nec stringi ut malleatoris incudem, quae quanto frequentioribus ictibus tunditur, tanto durius in semetipsam repressa densatur. Moveat cor tuum saltem sero, fraterna totiesque repetita admonitio; moveat corpus tuum non ad hostes, sed ab hostibus ad cives et parentes felix transmigratio. Laetabimur magis de reddito quam prius gaudebamus de possesso: et si non abuti hoc verbo volueris, eo eris gratior, quo fuisti tardior. |
| 9 | Quod si consilium meum hoc iam non novum sed antiquum tibi placet, scripto vel certo nuntio remanda, ut quia rari amici multique te inimici circumstant, sicut veniendi consilium, sic, si necesse fuerit, dare possim et veniendi subsidium. Si aliud (quod a te Deus avertat!) forte deliberasti, et illud significa, quia, ut aliquid in fine litterarum mordacis veritatis adiungam; si et ista contempseris, non poterimus te plus quam tu diligere, nec iam revocare, si deliberasti tam obstinate perire. |