Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXIX. [Venerabili et dilectissimo mihi domno] BERNARDO [Claraevallis abbati, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, valere semper in Domino.]
| 1 | Quantum reverentiae, quantum amoris tibi anima mea in penetralibus suis conservet, novit ille quem in te veneror et amplector. Feci hoc, etiam dum adhuc absentia tua, vultum corporis tui mihi invidens, abscondebat, quia iam fama velocior corpore, beatae animae tuae faciem, oculis mentis meae modo quo poterat, inferebat. At ubi quod diu negatum fuerat tandem sum assecutus, et phantasmata somniorum veritate succedente evanuerunt, adhaesit anima mea tibi, nec ab amore tuo ultra divelli potuit. Ita charitas tua totum me sibi deinceps vindicavit, ita virtutes tuae et cogniti mores rapuerunt, ut nihil mihi de me quod tuum non esset, relinquerent, nihil tibi de te non meum esse permitterent. Mansit in me constanter ex illo tempore, et utinam sic in te maneat Christi causa coepta, mutua charitas, quae sola, quia nunquam excidere novit, morem suum, quantum ad te pertinet, in me optime conservavit. |
| 2 | Cumque hanc omni auro chariorem, omni gemma clariorem, in sinu meo reposuerim, in thesauris absconderim, miror quod tanto tempore, non qualia vellem indicia, huius a te mihi custoditae charitatis acceperim. Ago quidem gratias, quod saepe per quoslibet salutationibus missis, non penitus te amici oblitum signasti. Sed queror, quod certiora per litteras indicia hactenus non dedisti. Certiora dixi, quia nescit charta impressum mutare sermonem, cum loquentium lingua, addendo, vel demendo, iniunctam mutet saepius veritatem. |
| 3 | Unde, quia ut electus praeliator, paratus in diem belli, pro Ecclesiae Dei periculis, dextra, ut laeva uteris, et per arma iustitiae a dextris et a sinistris contemnis, nuntios meos, quos domno papae dirigo, ex parte amicitiae tuae secure committo, quoniam qui alienorum causis assistis, tuorum negotiis deesse non poteris. |
| 4 | Per quos, ut querela mea sopiatur, esse tuum, ac reditum, et statum domni papae, non solum legatis meis, sed et litteris tuis committe. Utinam et te a curia laboriosa, et me a cura periculosa expeditum, ut semper optavi, nunquam mutandus unus locus retineret, una charitas uniret, unus Christus susciperet. |