| 1 | Rumor ad nos usque pervenit, quod quidam paternitatis vestrae auribus importuni existant, ut dominus Vizeliacensis abbas de Vizeliacensi monasterio ad Lingonen. Ecclesiam, de abbate in episcopum transferatur. Hos ne audiatis, et nos rogamus, et ipsa ratio implorat. Nec tantum implorat, sed, ut audacter et veraciter loquar, imperat et compellit. |
| 2 | Imperat plane et compellit, quia cum iure maiestas Apostolica omnibus dominetur, soli tantum rationi subiici gloriatur. Qualem ille faciem loci illius auctoritate vestra a nobis ibi positus invenerit, qualem iam reddiderit, ne longum faciam, vos quidem audistis, sed nos cognovimus; vos forte nostis, sed nos melius. Super aridum et caligosum montem levatus in signum, ita eum pinguem religione, sic eum luminosum bono nomine reddidit, ut in partibus nostris Vizeliacus, excepta Cluniaco, in nostri ordinis studiis nullum patiatur habere priorem [ Vizeliacus, excepta Cluniaco, in nostri ordinis studiis nullum patitur habere priorem. Henricus dux Burgundiae, sicut refert Chronicon Divionense, «audita fama religionis eximii Patris Willelmi,» Sancti Maioli Clun. abbatis discipuli, tuncque Sancti Benigni Divionensis abbatis, «commisit ei abbatiam Verzeliacensem pene ad nihilum redactam, ut ab ipso restitueretur in pristinum statum. Quod et fecit auxiliante Deo.» Postea sanctus Hugo, Cluniacensis et ipsemet abbas eam iterum reformavit, ut haec anonymi qui Vitam eius etiam scripsit, verba testantur. «Quis, inquit, Beatae Mariae Magdalenae Vizeliacensem ecclesiam ad ordinis regularis pristinum reduxit statum, nisi iste vir beatus?» Unde et Romani pontifices illam Cluniacensibus abbatibus commiserunt, et sub eorum quoque disciplina, licet antiquiorem, stare praeceperunt, ut ex Paschalis II litteris anno 1103. Altardo abbati Vizeliacensi scriptis liquet, quae licet prolixiores, dignae tamen sunt ut et propter substantiam, et propter institutum huius operis, in eo integrae legantur. Sic ergo se habent in Chartulario Cluniacensi. «PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto fratri ALTARDO, abbati Verzeliacensis coenobii, eiusque legitimis successoribus in perpetuum. Quia documentis apostolicis, etc. Vide inter epistolas et privilegia Paschalis II, Patrol. t. CLXIII, sub num. 83. ], vereque etiam de ipso dici possit: Mons coagulatus, mons pinguis: mons in quo placitum est Deo habitare in eo [Psal. |
| 3 | Unde vestrae sapientiae providendum est, ne longo tempore et multo labore parta bona, momento depereant, quia et domus diuturno sudore constructa, una die destrui, et arbor multis annis vix ad fructum provecta, subito eradicari, et puer magna nutricum cura, tandem in virum perductus, uno potest ictu occidi. Hoc de Vizeliaco abbate sublato, provenire timemus. |
| 4 | Quod si cum ratione, et auctoritas iuvare non potest, recordamini primam curam debere vos vestris, et audite Apostolum dicentem: Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei [Gal. |
| 5 | Quod igitur magis vestrum est, auctoritate et ratione magis a vobis diligendum et conservandum est. Quod tunc fiet, si domino abbate in locum proprium restituto, nullum adversa suadentem audieritis. |