| 1 | Gratias quas possum ago, quod paterna pietate filio pepercitis, et fragili complexioni meae, ne in via deficerem, providistis. Cui condescensioni non debeo videri ingratus, quia iure exuit haeredem, qui non est munificus in haereditatis datorem. Decreveram per praesentium latores mittere digna Patri, et Ecclesiae laboranti, etiam in temporalibus subvenire. |
| 2 | Sed quia per me ipsum hoc facere disponebam, distuli. Mandate igitur, si placet, locum ubi congrue usque ad Pascha Domini, aut ipse si potuero, aut alii certe nuntii nostri vos invenire valeant. Per quos rursum et vos invisere, et Ecclesiae necessitatibus valeam subvenire. Interim esse vestrum et statum pacis, mihi et nostris non parum nosse cupientibus, per istos remandate. |