monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47 > 4 > 17 > 25
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXIV. HEINRICO PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXVI. INNOCENTIUS PETRO

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXV. [Charissimo domino, et patri venerabili] HEINRICO [Wintonien. episcopi, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]

1 Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi. Solebam olim conqueri de silentio vestro, quod dignationis vestrae litterae circumpositis quibuslibet missae, me solum praeteribant; nunc quas possum gratias ago, quoniam et epistulae saepe exhilarant, et nuntii laetificant. Nuper enim et quidam ignotus mihi clericus Antissiodori, et prior Montisacuti [Et prior Montis-acuti. Huius nominis prioratus duo in familia Cluniacensium, unus in Francia subditus prioratui Celsiniarum, alter autem in Anglia, qui nullo medio pertinebat olim ad Ecclesiam Cluniacensem. Ideoque dubitari posset cuiusnam prior hic de quo Petrus noster, nisi et Henrici Wintoniensis in Anglia episcopi memoria, et epistolae etiam ipsius materia ac subiectum de Anglico agi facile persuaderent.] Cluniaci, praesente conventu tam amicabilia et magnifica retulerunt, ut ferventes iamdudum in amorem vestrum universorum animos multo magis accenderent, et calentes vehementius ignirent.
2 Extulerunt corda audientium in sublime, et tanti muneris largitori medullatum omnes sacrificium obtulerunt, qui cor vestrum clementi manu ad eorum humilitatem diligendam inclinavit, et fortem columnam, cui specialius tota domus eius Cluniac. innitatur, erexit. Et ne longus fiam, iteratis per praesentium latores precibus rogo, ne in his quae per fratrem Durannum rogavi, repulsam patiar, ut in loco illo locum vestro corpori eligatis, cui caeteris devotius animam devovistis.
Petrus Venerabilis HOME