monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 19 > 9 > 20 > 2 > 4 > 14 > 9 > 8 > 18 > 28 > 38 > 49 > 34 > 9 > 8 > 46 > 15 > 4 > 44 > 5 > 30 > 3 > 4 > 40 > 1 > 5 > 43 > 5 > 24
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXIII. HEINRICO PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXV. HEINRICO PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXIV. [Venerabili domino, et patri charissimo] HEINRICO [Wintonien. episcopo, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem et se totum.]

1 Volenti saepe mihi scribere vobis, et cor meum hoc saltem remedio, amico communicare occurrit quod alibi nusquam. Impatiens enim animus, et se verbis indicare gestiens, loqui aestuat, et veretur: aestuat, ut se aperiat; veretur, ne displiceat. Timet ne, si multum taceat, alienus; si multum loquatur, videatur importunus. Ita fit, ut et loqui, et tacere pariter reformidem.
2 Sed malo quandoque in verbis excedere, quam quae dicenda sunt, reticere. Hoc dixi, ut frequentibus, quas mitto, litteris, viam faciam; et ad eas saepe legendas, etiam pigritantem amicum oculum vestrum aperiam. Eligo magis verbosus amicus permanere, quam taciturnus sensim ab amore languere. Et ne ultra vel me scribentem, vel vos legentem suspendam, illud unum, illud singulariter, illud prae omnibus, et super omnia hac vice omnium rogo, et per eam salutis vestrae spem, quam in vestra Cluniaco habetis, obsecro, ut Ecclesiae illi vestrae, cui post Deum animam vestram commisistis, corpus etiam non negetis.
3 Erit hoc largitatis vestrae donum omni nobis munere charius, quod omnibus Anglicis thesauris gratius accipiemus, si in hoc vos munificum senserimus. Decet Cluniacum corpus vestrum [Decet Cluniacum corpus vestrum. Anno 1155 Henricus hic Wintoniensis episcopus, tam his quam aliis Petri nostri abb. Cluniac. et Adriani papae litteris invitatus, simul etiam a R. Fr. Ludovico Iuniore, atque ab omnib. fere Burgundiae primoribus evocatus, praemisso thesauro suo per dictum Petrum abbatem Clun. absque licentia regis ab Anglia Cluniacum venit, eamdemque Ecclesiam gravi debitorum onere sic prostitutam, ut vix amplius respirare posset, hoc thesauro suo, qui maximus erat, omnino relevavit, et acquitavit conventum in quo erant tunc temporis CCC fratres et ultra. Quos etiam omnes per annum et diem pavit, et ex integro refecit, XL calices notabiles pro missis quotidie celebrandis, nec non et quemdam pannum sericeum maximi valoris ac pulcherrimum dedit Ecclesiae. Multa quoque aedificia nova fecit, et alia non pauca reparavit. Et haec omnia beneficia per eum facta propriis missionibus et expensis taxata fuerunt tunc ad summam XL millium librarum, vel ut alii scribunt ad VII millia marcharum argenti. In quorum memoriam et recordationem perpetuam, Rodulphus abbas Clun. eius nepos, cum consilio et assensu Patrum monasterii statuit ut futuris temporibus extunc, VI Idus Aug., anniversarium pro eodem Henrico hora capituli ibidem ab Armario pronuntiaretur, et eodem die inciperetur more solito, et in crastino quilibet sacerdos celebraret unam missam, et novitii VII psalmos, et conversi centum Pater noster dicere tenerentur, et in praefato capitulo eius beneficia recenserentur, et pro eodem missa quolibet die in altari Sancti Thomae ad crucem celebraretur.] saltem post spiritum possidere, ut cui vos in monachatu vovistis, ei post functum sacerdotium vos reddatis.
4 Congruum est, ut locus ille carni vestrae sepulturam provideat, qui toto mundo devotius, animae vestrae perpetuis requiem precibus providebit. Super his commune rescriptum instanter postulamus, et nobis ac capitulo mitti rogamus. De caetero fratrem Durannum, et eius universa negotia vestrae magnificentiae commendamus: quem quia gratiam coram vobis invenisse audivimus, eum ad praesens ad Angliam destinamus.
5 Specialiter autem de manerio centum marcarum vos rogamus [

Specialiter autem de manerio centum marcharum vos rogamus. Henricus primus, rex Anglorum, Rothomagi degens anno 1131, in praesentia Innocentii II papae, astantibus VIII cardinalibus, XI archiepiscopis, IV episcopis, III abbatibus, maxime sancto Bernardo Clarevallensi, II etiam comitibus Anglicis, permultis denique aliis nobilibus viris, donavit monasterio Clun. centum marcas argenti monetae Anglicae, singulis annis, easque assignavit, videlicet LX marcas in banca seu teloneo London et XL in teloneo Lincoln. Cuius donationis hae reperiuntur etiam in Chartulario Clun. litterae.

De centum marcis in Anglia.

«Henricus rex Anglorum, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, vicecomitibus, et omnibus fidelibus suis per Angliam constitutis, salutem. Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesiae Beati Petri Clun. centum marcas reddere quoquo anno in Anglia, scilicet LX marcas de reditibus meis London. de firma civitatis, et XL marcas civitatis Lincoln. Ita quod ministri mei de illis civitatibus qui firmas meas tenuerint, afferent secum hanc pecuniam ad scaccarium meum ad festum sancti Michaelis, et ibi eam liberabunt nuntio Sancti Petri. Si vero non fecerint ministri, eadem fiat Sancto Petro de pecunia praedicta iustitia, quae fiet de firma mea propria. Hanc itaque donationem meam concedo, et illi ecclesiae in perpetuum obtinendam corroboro, et regia auctoritate confirmo cum illis, quorum signa manibus propriis subscripta. Has autem centum marcas singulis annis reddam eis de thesauro meo, et post decessum meum a successoribus meis recipient, sicut superius annotatum est. Hanc etiam donationem meam confirmo et corroboro, et papa Innocentius precibus meis confirmavit, et quicunque eam imminuere vel infringere praesumpserit, eum anathematis vinculo praeligavit.

«Signum Henrici regis.

«S. Math. imperatricis filiae suae.»

Reliquorum signa desunt.

Postea vero Stephanus rex, Henrici successor et nepos, bonorum eius actuum ex debito subsecutor ac devotus imitator, quod praefatus Henricus avunculus suus in denariis Ecclesiae Clun. iam dictae contulerat de thesauro suo, hoc ipse eidem ecclesiae in stabilitis terrae reditibus in perpetuum assignavit, et manerium suum de Ledecomba, quod de proprio dominio suo erat, pro illis centum marcis argenti ipsi Ecclesiae in sempiternum donavit et concessit, anno 1136 ut ex eius etiam litteris, pag. 1398, huius Bibliothecae transcriptis liquet. Et hoc quidem est Manerium centum marcarum, pro quo Petrus noster abbas Clun. Henricum Wintoniensem episcopum rogat, «ut sicut illud dono quidem regis, sed maxime sua benevolentia et studio Cluniacus possidebat, ita qualiter in pace semper possidere valeret, providere dignaretur.»

]
, ut sicut illud dono quidem regis, sed maxime vestra benevolentia et studio Cluniacus possidet, ita qualiter in pace semper possidere valeat, provideatis.
Petrus Venerabilis HOME