Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XXIII. [Venerabili et intimo nobis domino, et patri] HEINRICO [Wintonien. episcopo, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem.]
| 1 | Multa quidem, et magna a vestra magnificentia nobis, et vestris Cluniac. impensa beneficia, multas et magnas merito exigunt gratiarum actiones. Sed illud unum nuper collatum, sui magnitudine iure alia, licet magnifica, transcendit, et excellentius benignae mentis vestrae affectum nobis commendat. Quis enim vel hebes non videat quanta in corde ingenuo vis dilectionis exstiterit, quae disruptis mordacibus curis, postpositis regalibus negotiis, tantis reipublicae vestrae implicationibus intermissis, sublimitatem vestram ad invisendos humiles, et devotos filios vestros Cluniacum traxit? |
| 2 | Laetatus sum supra modum istud audiens, sed tristatus sum supra modum, tanto me hospiti occurrere non posse cognoscens. Nec me plane retinere ab itinere potuissent, quaelibet, vel quantalibet nostra negotia. Quod enim huic negotio par? Sed sola me detinuit, quam praecavere non potui, ignorantia. Tam tarde quippe ad me pervenit vestri adventus certitudo, ut secundum dies, quos a cursore accepi, nullo pacto nec in Nivernensi comitatu consequi vestigia vestra valerem. |
| 3 | Ea de causa cum iam abruptis universis provincialibus retinaculis, non tam ire quam discurrere ad vos usque voluissem, impossibilitate cogente ultra quam dicere possim moestus remansi. Unde quia per me non potui, per quos possum dilecti iter prosequor, et per fratrem Drogonem socium nostrum sapientem, et vobis, ut aestimo, notum, singulari Domino et amico, quae scribere non licuit, mando. |