monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XIX. HENRICO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXI HENRICO, PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XX. [Dilectissimo domino et intimo amico, domno] HENRICO [venerabili episcopo, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, praesentem et aeternam salutem.]

1 Sicut languenti corpori medicinae remedia adhibere necessarium est, ita iam plene curato ingerere superfluum, imo aliquando noxium est. Unde ego dum putavi mutuum, quem adinvicem habueramus, amorem vel in modico laesum, dissimulare non potui quin ad curandum eumdem verborum multorum antidota propinarem. At nunc constanter manente in nobis amoris firmi proposito, et indissolubili charitatis vinculo utrinque firmiter alligato, parcendum verbis videtur, ut quae per gratiam Dei nihil in corde vestro praeteritorum simile possunt curare, nequaquam sinantur mentem multis utilitatibus occupatam sui multitudine onerare.
2 Quid enim ad amorem augendum, vel confirmandum loquerer, cum vestrum erga nos affectum magis opera quam verba testentur? Quid germano nostro nuper ad vos venienti, quid quotidianis nuntiis, quid ipsis cursoribus, honoris, gratiae, beneficii impenderitis, nec ipsi ad plenum referre, nec ego vobis condignas aliquo modo gratias valeo agere.
3 Quid et illud operum vestrorum sublime cacumen praedicem, quod vasa domus Domini direpta a Babylonis regali largitate ut Cyrus, sacerdotali sollicitudine ut Esdras, ad templum revocastis [I Esdr. I, VII ] [et VIII]; et Christum, quem velut iterum crucifigendum vestri temporis Iudaei suis vestibus spoliaverant, eodem rursus tegmine revestitis?
4 Conspicit ipse, ut credo, piis misericordiae suae oculis intentionem vestram, et licet necesse non habeat quolibet indumento contegi, delectatur tamen sancti devotione obsequii, quoniam qui sanctarum mulierum, cum necesse non habuerit, moriturus pretiosum suscepit unguentum [Ioan. XII], iam mortuus et suscitatus in cruce sua, vestrum non recusabit, quod illo unguento pretiosius est, aurum.
5 Sed nos quantum ad vos, nihil tanto amori dignum, nihil tantis beneficiis congruum rependere possumus, nisi hoc quod quidquid sumus vestrum est, quidquid scimus vestrum est, quidquid possumus vestrum est. Ostendit hoc in omnibus Ecclesiae nostrae conventibus super universos amicos et benefactores nostros, secunda post domnum regem Angliae mentio vestra, singularis in omnium fratrum orationibus memoria vestra, specialis et pene quotidiana apud Deum et homines commendatio vestra.
6 Et quia mihi, ne prolixus vobis fierem, ad praesens interdixi, breviter dico, ne quidquam sibi longa terrae marisque discrimina de remotione vestra lucrentur, sed amorem, quem nobis laborat subripere terrarum longinquitas, cui non ulla [nulla] corporum spatia praeiudicant, in nobis et uniat et consolidet charitas. Post ista noverit amicus et sollicitus de nobis animus, nos et rempublicam nostram bene valere, optime vigere, quamvis non in me, in nostris tamen per Dei misericordiam pristinae religionis, charitatis, et famae fulgorem nitere, me Pisas profectum multa perpessum, cito iisse, citius rediisse, ibi infirmatum celerius quam sperassem sanatum, multa tulisse, pauca retulisse, in omnibus tamen, propitiante, Domino abundare.
7 Ea omnia plenius et securius Deo vitam largiente mandabimus. Nam plerumque infidelitas chartarum propriis dominis plusquam proditoria lingua nocuit. Ad finem, ut melius insideat animo, sanctum beatae matris meae funus charissimo et sublimi amico commendo, et ut in abbatiis et aliis dioecesis vestrae congregationibus ei per vos tricenarius missarum persolvatur, et aliqui pauperes reficiantur, humiliter postulo.
8 Obiit VIII Kalendas Iulii, die scilicet sancti Ioannis Baptistae. Nomen eius Raingardis, professio Marciniacensis monacha, officium cellaria.
Petrus Venerabilis HOME