monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XVII. IORDANO, PONTIO, ARMANNO, PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XIX. HENRICO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XVIII. [Domino venerabili et Deo digno pontifici,] PETRO [Lugdunensis Ecclesiae patriarchae, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, merito pontificii coelesti cathedra sublimari.]

1 Quod dulci affectu vestri memoria menti meae impressa sit, et velut diligenti sculpturae imaginatione formata, utinam sic intellectualibus animi tui oculis esset apertum, sicut in mentis meae recessibus latet occultum. Sed, quoniam nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est [I Cor. II], et incommunicabile manet hominibus humanae mentis arcanum, nec tu cordis mei abdita liquido cognoscere, nec ego ea ad plenum quolibet nisu valeo explicare.
2 Spiritus tamen ille, qui, secundum Apostolum, scrutatur omnia etiam profunda Dei [I Cor. II], novit me eo tibi uniri amore, ut te etiam Lugduni constitutum mecum ubique circumferam; nec possis aliquo terrarum interiecto abesse, quem singularis dilectionis continuata recordatio mihi semper facit adesse. Unde fit ut de longinquo fiam proximus, de remoto contiguus, de diviso coniunctus, de seiuncto inhaerens, quatenus nullo iam modo inter nos abinvicem seiungere valeat odiosa regionum longinquitas, quos firmis nexibus iungit inseparabilis animorum propinquitas.
3 Hoc remedio meam de absentia tua moestitiam longe positus consolari renuo. Diu enim absens factus, et iam consolari soleo; sed iam iuxta constitutus eo modo te videre non parum esuriens, diebus ieiunii hoc meum ieiunium solvere decrevi. Eapropter precor beatitudinem tuam ut, hac instanti Quadragesima, diem mihi locumque colloquii designes, ut et desiderio meo satisfaciam, et de communi utilitate, quantum in me fuerit, tecum aliquid agam.
4 Laetatus sum quippe in his quae dicta sunt mihi pastoralem sollicitudinem tuam non ex toto consopitam de pace gregis sibi commissi prudenter tractasse, et de repellendis ab ovium incursione lupis, non solum divina, sed etiam humana virtute, in quantum episcopo fuit licitum, cogitasse. Quod quam laudabile sit, quamque Deo gratum, nullus ignorat, et propheta praedicat: Quam pulchri, ait, super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem!
5 [Isai. LII] [Nahum. I.] Quae quamlibet de aeterna pace dicta sint, nihil tamen refert et de praesenti hoc intelligere, quae est quoddam vestigium et imago pacis aeternae. Super qua in hac nostra misera regione est singulariter satagendum, quae intantum bonis principibus destituta, raptoribus exposita, filiis Belial, id est sine iugo, est referta, ut hoc de ea dici possit, quod de Israelitarum terra scriptum legitur: In illis diebus non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat [Iudic. XVII], quamvis nostrates non quod rectum, sed quod sibi pessimum videtur, hoc tota aviditate faciant.
6 Spondeo igitur huic glorioso tuo incoeptui, et beato oneri me, nisi ipse prior defeceris, totos humeros suppositurum, et omnem pro eo, si necesse fuerit, laborem subiturum. Ad hoc cum praesentibus litteris mitto annulum aureum in signum amoris, pretiosi et ignoti generis lapidem continentem, atque in se aliquid quod sit pretiosius ipso habentem.
7 Nam omnem sanguinis fluxum exsiccare dicitur. Habe ergo missa propter mittentem chara, et intellige charitatem tuam mihi desiderabilem super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciorem super mel et favum. Nec a pontificali dextera annulus recedat [Nec a pontificali dextera annulus recedat. Annulus, unum e praecipuis pontificum insignibus. Chronicon. Clun.: «Gregorius VI Odilonem Lugdun. instituens episcopum ordinari, misit ei pallium et annulum. Sed sanctus Dei humilitati studens, renuit hoc penitus; pallium tamen et annulum retinens, pontifici qui dignus esset, reservavit.» Quod idem refert Glaber Rodulphus lib. V Histor. Franc., cap. 4.], ut mei memoriam continue cordi tuo inesse assidua sui repraesentatione compellat.
Petrus Venerabilis HOME