| 1 | Si vestrae charitatis affectus, si viscera pietatis, si ubera misericordiae erga me qualemcunque servum vestrum et ministrum vigent, nunc precor experiar. Unde absens corpore, praesens spiritu, pedibus sanctitatis vestrae toto me cordis affectu prosterno, et, ut a vobis audiri merear, quantis possum precibus imploro. |
| 2 | Ancilla Dei carnalis mater mea, spiritualis soror vestra, Marciniacensis monacha Raingarda , post diutinam et optimam cum sanctis sororibus conversationem, secundum Domini voluntatem, VII Kal. Iulii commune debitum mortis in sancta confessione exsolvit. Quae, quoniam dimissis omnibus ad vos specialiter de saeculi naufragio confugit, et in vobis totam spem salutis suae reposuit, non solum meis precibus, sed et ipsius devotioni debetis, ut animae illius ad aeternum translatae iudicium succurratis. Orat ergo et per filium mater, et pro matre filius, ut tricenarius missarum ei per loca ubi possibile fuerit, persolvatur , et XII pauperes reficiantur. Reliqui sacerdotes duas pro eius requie missas decantent, absque officio, et missa generali, quae iuxta morem agitur, et exceptis his quae charitas Dei diffuderit in cordibus vestris, per Spiritum sanctum, qui datus est vobis. |