Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XV. [Charissimo amico nostro domno] HUGONI [Catulae] , [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, salutem et multum amorem.]
| 1 | Magno dilectionis affectu, quo erga vos teneor, compulsus, non possum de salute vestra non gaudere, et de periculo non dolere. Nostis qua catena non mihi, sed Deo, imo, quod verius est, mihi propter Deum astrictus teneamini, cum nullo cogente, sed spiritu Dei inspirante, corpus et animam vestram coram testibus in manu mea mysteriis coelestibus consecrata posuistis, vos ipsum in monachum pro arbitrio meo tradidistis, in signum redditionis comam a me praecidi et servari voluistis, habitum religionis die constituta Cluniaci vos suscepturum iurastis. |
| 2 | Et nunc, ut audio, contra divinam sententiam, quae dixit: Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua [Matth. V], et contra Prophetam, qui ait: Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea [Psal. LXV], Ierusalem ire disponitis. Sed quis sapientem in tantum posse desipere credat? Credat, credat qui voluerit, ego me penitus credere diffiteor. |
| 3 | Indignum est ut de tanto tamque gravi et veraci amico ea a me credantur, quae de quolibet scurra credere vix quilibet posset. Sed quia, licet sapienti, laico tamen et militi loquor, debeo his quae versari in corde vestro rationabiliter videntur respondere. Fortassis enim apud vos dicitis: Quae vita, quod opus, quae conversio sepulcro Domini potest componi? |
| 4 | Ad quod si quis ierit, quid simile facere poterit? Ad quod ego: Minora pro maioribus bonis possunt dimitti, pro minoribus autem maiora, vel pro paribus paria nunquam debent immutari. Maius est vero Deo perpetuo in humilitate et paupertate servire quam cum superbia et luxu Ierosolymitanum iter conficere. Unde, si bonum est Ierusalem, ubi steterunt pedes Domini, visitare, longe melius est coelo, ubi ipse facie ad faciem conspicitur, inhiare. |
| 5 | Qui ergo quod melius est promittit, quod deterius est, pro meliore compensare non potest. Nam si cuilibet centum promisistis solidos, salva sponsione ducentos potestis reddere; sed solos quinquaginta sine praevaricatione nullo pacto valetis exsolvere. Tractate ista sapienter, et cavete ne unde Deo placere festinatis, inde graviter ei displicere incipiatis. |
| 6 | Rogo igitur ut cum praesentium latore vero amico vestro venire acceleretis, ut quod his litteris nolo mandare, vivo vobis sermone valeam intimare. |