monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XII. GUIGONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIV. STEPHANO , PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XIII. [In cathedra seniorum collaudando, venerabili et dilectissimo domino, domno] HEINRICO, [Wintoniensium episcopo] [Domno Henrico Wintoniensium episcopo. Henricus hic, ad quem idem saepius infra, quartus Stephani maioris comitis Blesensis, et Adalae maioris Guillelmi Conquestoris natae filius fuit, quem mater, inquit Guillelmus Neubrigensis lib. I, Rerum Anglic. cap. 4, «ne soli saeculo genuisse liberos videretur, apud Cluniacum tonsaruit.» Postea vero cum Henricus I rex Angliae unicam comitis Bononiensis filiam, ad quam tota spectabat haereditas, Stephano nepoti suo, qui frater erat Henrici iam dicti, copulasset, ac ei plurima in Anglia collargitus fuisset, «fratri» etiam «eius Heinrico Cluniacensimo nacho dedit abbatiam Glastoniensem, ac postmodum episcopatum adiecit Wintoniensem.» Verum annis aliquibus elapsis, Henricus II et ipse rex Anglorum infensus illi, causam dedit, ut praemisso thesauro suo, quemadmodum loquitur Matthaeus Paris, per abbatem Cluniacensem Petrum, absque licentia regis ab Anglia clam recederet anno 1155. Quapropter rex tria eius complanari fecit castella. Porro scribunt ad eum et S. Bernardus epist. 93 et Ioannes Sarisberiensis epist. 247, memineruntque etiam eius Ioannes Paris. in memoriali Histor. Necrologium S. Martini de Campis, Paris. et Chronicon Cluniacense.], [frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, post honorem pontificii stola gloriae indui.]

1 Magna multumque amantibus taediosa terrae marisque interstitia, quae vestram Britanniam a nostra Celtica Gallia diviserunt [Quae vestram Britanniam a nostra Celtica Gallia diviserunt. Imo et a reliquo orbe. Unde Virgilius: Et penitus toto divisos orbe Britannos Cur autem Britannia dicta sit illa Oceani insula, quae nunc Anglia et Scotia vocatur, late docet vir doctissimus Guillelmus Cambdenus in descriptione Britanniae, et nos post eum nuper in Historia Angliae, Scotiae et Hiberniae pluribus adnotavimus.], sicut a mutua visione, sic a familiari collocutione nos hactenus diviserunt. Unde ego metuens ne diuturna divisio corporum divisionem quoque pariat animorum animi mei abdita, quae verbis non potui, litteris vobis communicare decrevi.
2 Nam recordatus pristini amoris, et illo eum tempore perire formidans, quo maxime isdem mutuus vestrae charitatis affectus pluribus proficere posset, quando multorum post Deum salus de utriusque nostrum moderamine pendet, ignem diu sub cinere consopitum ne in toto deficiat, quo possum flabello suscitare contendo. Exspectavi quidem, et diu suspensus sustinui, si forte aliquid iucundum a vestris partibus audire mererer; sed, ut aliquid vel ludendo dicere liceat, frustra a vestro occidente mihi solem oriri sperabam, incassum marinos turbines nostri diei obscura serenare credebam, superfluo a lateribus aquilonis austrinis flatibus frigora nostra posse tepefieri suspicabar.
3 Sed fortassis, et hunc nostrum ludum dignitas vestra non aequo animo acceptabit. Quid igitur faciam? Si seria dixero, gratus non ero. Si allusero, nec sic placebo. Si questus fuero, asper videbor. Si accessero ut laudator, notabor ut adulator. Quod ergo placendi consilium? Quod, nisi quod ipse dederitis? Date, date, inquam, consilium, et iubentis mandata mea statim sequetur obedientia.
4 Arbitror tamen, et etiam me scire confido, quid super his vestra mihi praeceptura sit sapientia. Et hoc unde? Quoniam, sicut impossibile est lucem tenebras generare, sic fas non est sapientem aliquid sapientiae contrarium iubere. Inde certum mihi est quod nec alludentem, nec querulum, nec adulantem (quae supra posui me esse) censebitis, sed veri fidem amici a me vobis servari mandabitis.
5 Fateor, iam quasi ab ore vestro prolatum verbum suscipio, et hoc me servaturum, si mihi idem reponsum fuerit, modis omnibus repromitto. Teneor iam sponsione mea, et ipse mihi libens quae nunquam excutiam, vincula inieci. Fidem veri amici me vobis servare promisi. Quod si ita est, falsi amici perfidiam me expedit detestari. Falsus vero amicus essem, si in corde et corde loquens, aliud mente tegerem, aliud ore proferrem. Unde, quia inter amicos omnia nuda, nihil ultra illi tegere disposui, cui omnia etiam intima revelare proposui.
6 Familiari ergo ausu conqueror excellentiam vestram citius iusto dudum adversum me commotam fuisse, et pro re levissima fixam amicitiae gravitatem mobili facilitate commovisse. Nostis ipse quid hoc fuerit, quod hac de causa reticeo, quia nec memoria dignum esse iudico. Hoc non dico vile vel leve, sed nihil prorsus fuisse ostenderem, si litterarum prolixitatem propter legentis fastidium non vitarem.
7 Quod igitur nec gravi causa exstante fieri debuisset, nulla praecedente materia factum est, et cor magni illius et singularis amici in contrarium versum est. Unde qui nil talium merueram, multa pertuli; et quem intimum amicum credebam, ex insperato hostem persensi. Hostem autem voco non mala inferentem, sed bona denegantem, non inimicitias effectu ostendentem, sed affectum amicitiae subtrahentem.
8 Nec ego replico frequentes querelas, quibus aures legatorum nostrorum in Angliam transfretantium implere consuestis; nec monstruosa illa, quae apud Charitatem in nos commissa sunt, memoro: quorum ipse altor, non defensor, vel certe mediator esse debuistis. Ista, inquam, et si qua sunt alia, taceo, ne quem mihi laboro placare, videar forsitan provocare.
9 Ad hoc solum tota querela mea concurrit, quod me anno praeterito per multum temporis in Anglia morante, vobiscum pene iugiter adhaerente, habere vos sinistri aliquid adversum me minime dixistis, et hoc tamen in corde continuistis. Multae de multis inter nos conferebantur, hoc profundo silentio tegebatur. Nihil aliarum rerum a nobis familiaris sermo vester abscondebat: hoc nescio quid meditans mens vestra summo studio in intimis recondebat.
10 Impendebantur a liberalitate vestra innumera mihi nostrisque beneficia; sed hoc unum, quod pro munere duceremus, tenax celabat conscientia. Et quid multa? Oportet ut materiam verborum fertilem brevis sermo coarctet. Sit iste, si placet, mutuarum finis querelarum. Indulgeo ego prior absque aliqua poena, multa quae in me non iure commissa sunt.
11 Indulgentiam et mihi, etiamsi non peccavi, postulo. Poenam vero peccatorum pro velle sumendam, potestati vestrae concedo. Scio regii sanguinis animum, cum se vicisse cognoverit, tunc multo magis victum. De caetero me et totam Cluniacum melius quoque quam Wintoniam possidete [Cluniacum melius quam Wintoniam possidete. Wintonia Britannicorum Belgarum civitas, Ptolomaeo et Antonino Venta Belgarum, Nechamo et quibusdam aliis Guintonia, Britannis etiamnum Caer Gwent, Saxonibus antiquis Wintancester, et Anglis hodie Wintchester.]; et nostrae amodo pater patriae, rector, abbas et episcopus estote.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XII. GUIGONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIV. STEPHANO , PETRUS,
monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33 > 37 > 35 > 29 > 21 > 15 > 8 > 20 > 9 > 1 > 36 > 30 > 4 > 6 > 50 > 30 > 33 > 32 > 5 > 23 > 1 > 27 > 8 > 9 > 16 > 6 > 20 > 1 > 47 > 4 > 17 > 25 > 11 > 13