monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 12
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XI. MATTHAEO PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIII. HEINRICO, , PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XII. [Beatissimis, et singulariter honorandis ac nominandis dominis ac Patribus Carthusiensibus, domno] GUIGONI [priori, et caeteris fratribus, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, aeternam a piissimo Salvatore Iesu Christo salutem, et a consolatore Spiritu plenissimam recipere consolationem.]

1 Audita, dilectissimi, et vix credita apostolici numeri, et coelestis collegii vestri tam subita et inopinata imminutione, fateor, quasi in exstasi raptus diu stupui. Occurrebant mihi, et quasi violenter cordi meo se immergebant, hinc rei novitas, illinc abyssus consiliorum Dei; hinc pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius, illinc mortis eiusdem ex humano affectu dolor: qui, etsi sanctorum funeribus non debetur, ex diligentium tamen cordibus ipsa vi dilectionis extorquetur.
2 Sed, cum per aliquot dies ista mecum reputans, et quasi cum amicis beati Iob in terra sedens ac moerens conticuissem, statui dilectioni vestrae mihi super aurum et topazion charae scribere, atque statum animi vestri modo quo poteram rescire. Neque enim permitterem epistulam meam me praevenire, si adeundi sanctitatem vestram mihi aliquatenus facultas data fuisset.
3 Sed, cum universorum consonaret sententia, obstante immenso nimium aggere, neminem ad vos equitem posse ingredi, peditem me posse pergere desperavi. Nam revera, si vel illud fuisset possibile, non recusassem etiam hoc cum magno labore tentare. Unde licet quam citius potero hoc me facturum confidam, hunc tamen nuntium quasi subsecuturi praecursorem vobis interim mitto.
4 Et quamvis, secundum vulgare proverbium, stolidissimum videatur humeris ligna ad silvam deferre, et aqua urceo allata mare infundere, nihil tamen diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui datus est vobis, charitas potest contemnere, quod ex eiusdem charitatis videatur fonte descendere. Hortor igitur et obsecro, ac mecum quae Cluniaci Domino Christo servit, et vobis ex corde compatitur, tota fraternitas deprecatur, ne casum hunc cordi apponatis, ne inde plus iusto doleatis, ne iustorum morte, qua magis gaudere debetis, vos ipsos multis aliis confectos laboribus afficiatis.
5 Nam, si res bene perpenditur, non est quod vobis dolorem importet, sed est plane quod ingentem laetitiam subministret. Quis enim dolor illis debetur qui dolorem evaserunt? quae lacrymae, qui lacrymarum omnem materiam exuerunt, qui ad vitam illam pervenerunt de qua in Apocalypsi Ioanni vox de coelo ait: Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors non erit ultra, neque luctus, neque dolor?
6 [Apoc. XXI.] Quid, inquam, illis dolendum est, qui quod diu desideraverunt, nunc tandem consequi meruerunt? Quid sane illi viventes exoptabant, nisi quod Apostolus de se dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo? [Philipp. I.] Nam quis viator prolixum iter laboriose peragens, et eodem itinere ad desideratam requiem tendens, tam stultus est, ut nunquam ad requiem pervenire, nunquam asperrimum viae laborem velit finire?
7 Quis agricola tam durus, ut hieme urgente, pluviis ingruentibus, aestu fervente, terram tantum proscindere, semina serere, nunquam fructus exoptet percipere? Quis negotiator terra marique saepe latrones perpessus, semper pavidus, semper suspectus, multa multoties flagella vel vulnera passus, non toto affectu animi tantis malis carere, et multo cum lucro patriam parentesque revisere concupiscat?
8 Quis haeres a patre constitutus, non omnis mentis adnisu ad concessam haereditatem pervenire ambiat? Sic plane, dilectissimi, sic vere et absque dubio sic, sic de istis mortuis vestris, imo et nostris mortuis est sentiendum, credendum, dicendum quia et, secundum Evangelium, finita arcta via, quae ducit ad vitam [Matth. VII], perducti sunt ad Vitam quae dicit: Ego sum resurrectio et vita [Ioan. II]; et agriculturae labore cessante, iuxta Psalmistam, qui seminaverunt in lacrymis, iam in gaudio metunt [Psal. CXXV]; et similes negotiatori quaerenti bonas margaritas [Matth. XIII], multum de negotiatione sua etiam morientes lucrati sunt, qui unam pretiosam margaritam omnia vendentes emerunt, utpote quibus vivere Christus erat, et mori lucrum [Philipp. I], et boni filii ad haereditatem benigni patris moriendo pervenerunt.
9 De qua Propheta: Cum dederit, inquit, dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini [Psal. CXXI]. Unde oportet, ut ait Apostolus, non contristari vos de dormientibus, sicut contristantur qui spem non habent [I Thess. IV], nec quasi infelicibus eis condolere; sed quasi, ut vere est, iam sempiterne beatis toto animo congaudere, quia et valde incongruum videtur, sociis vestris in superna laetantibus, vos pro eis deorsum dolere.
10 Si quis tamen dolori locus esse potest, hic tantum videtur, quod eis quiescentibus vos adhuc laboratis, quod eorum cursu iam consummato vos anhelantes curritis, quod eis iam victoriarum palmam tenentibus, vos adhuc in certamine desudatis. Sed huic cogitationi facilis occurrit consolatio, quia quod illis iam contulit gloriam, vobis proficit ad coronam.
11 Hoc enim camino, quo illi omni decocta rubigine splendificati sunt, vos etiam non inferius, quia nec eis mitius, imo fortasse durius, quoniam prolixius purgamini. Nam, etsi cum eis mortui non fuistis, mortis eorum gladio animas vestras pertranseunte, mortem nequaquam morientes tolerastis: quam idcirco duriorem sensistis, quia cum deficientibus ipsi deficere non potuistis.
12 Fecit hoc Dominus ut vos probaret, ut vos vobis etiam in hoc conflictu fortes aut infirmos ostenderet, ut virtutem vestram mundo ostendendo, infirmos roboraret. Nam quos ante mundus noverat in pace fortes, hos Dei gratia largiente agnoscit in bello constantes. Libet aestuanti erga vos affectus mei desiderio se per verba diffundere; sed negotiorum importunitas, ne nimis diffluat, cogit multa breviare.
13 Quapropter, quoniam superno iudici ea via tentationis vos ex parte aggredi placuit, qua Iob iustus tentatus est, et quia tanti vos habuit coelestis censura, ut ad tanti viri flagella perferenda vos idoneos iudicaret, libeat in subversione cellarum et oppressione fratrum, omni cordis tranquillitate clamare, quod ille a vento deserti domo subversa, et filiis ac filiabus eius ruina exstinctis, adorans dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I]. Aderit Dominus, qui non permittit aliquem tentari supra id quod potest [I Cor. X], ut suo tempore aliis in duplum restitutis, sicut ad illum incolumes filii et filiae, ita ad vos nunc exstincti fratres revertantur, atque a vobis nunquam dissociandi, in aeternum coniungantur.
14 Laetificate igitur nos, non parum vobiscum moestificatos. Quod continuo fiet, si vos moestitiam deposuisse quam citius nobis innotuerit.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XI. MATTHAEO PETRUS <<<     >>> EPISTULA XIII. HEINRICO, , PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 12