Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA XI. [Singulariter venerando, et specialiter amplectendo, domino et patri suo] MATTHAEO [Albanensi episcopo, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, quam promisit Deus diligentibus se.]
| 1 | Christianorum nobilissimus orator Hieronymus, in quadam sua epistula: Multa, inquit, in orbe monstra generata sunt, Centauros et Sirenas, Viulas et Onocritalos in Isaia legimus, Iob Leviathan et Behemot mystico sermone describit, Cerberum et Stymphalidas, aprumque Erimantium narrant fabulae poetarum, triformem Gerionem Hispaniae prodiderunt, sola Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortissimis et eloquentissimis abundavit. |
| 2 | At cum tanti viri testimonio expers talium prodigiorum nostra semper a saeculis Gallia fuerit, heu! nostris diebus suprascriptis omnibus longe informius monstrum peperit. Felicia priora saecula, quae ne tam pessimo fetu deturparentur, diu sterilia permanserunt! Sed nostra tempora miseranda, quae infanda fecunditate detestandam sobolem profuderunt. Habuit aetas illa, licet fabulose, Evandrum Caci peremptorem, Herculem Cerberi alligatorem, Hydrae eumdem multorum capitum detruncatorem. Portentum vero noviter apud nos exortum, sicut non est qui vinciat, ita non est qui exstinguat. |
| 3 | Ita omnes qui invisum prodigium, mox ut apparuit, suffocare debuerant, enervati sunt, ut vel nihil mali actum vel nihil novi ortum esse, suo silentio fateri videantur. Sola pene in vestro solito iustitiae zelo, ultima in vestris viribus spes remansit: quas tanto maiores huic negotio adhiberi oportet, quanto magis de vestro auxilio omnium nostrum intentio pudet. |
| 4 | Et quia hoc quasi prooemio satis, ut credo, intentum [attentum] vos reddidi, ne diu suspensum teneam, queror ego, queruntur fratres nostri omnes, ad quos hoc pervenire potuit, queritur totus monachicus ordo, et communem iniuriam pari querela deplorat. Expulsos a sedibus suis Monachos Virdunenses, clericos pro eis intrusos, sua deseruisse, aliena occupasse sola vi, nullo iudicio, in messem proximorum falcem misisse, et propriis cultoribus esurientibus eorum avidissime fruges devorasse. Et quod maius ostentum? Quod detestabilius monstrum? Quod portentuosius prodigium? Solebant clerici diversorum ordinum, canonici diversarum professionum, et quid de minoribus agam? ipsa Ecclesiae cacumina, episcopi dico, consueverant pontificalem dignitatem pro abiecta monachorum vilitate commutare, et de summis ecclesiasticorum honorum gradibus, ad humilem se huius propositi ordinem inclinare. |
| 5 | Nostis et ipse, in quanto apud antiquos Patres ordo iste honore fuerit, non ignoratis quanto studio cum apostolica sedes prae caeteris Ecclesiae institutionibus coluerit, non latet quantos Deo fructus feracius aliis Christi segetibus protulerit. At nunc nescio quo iudicio praeiudicium passus nec sua retinere iam praevalet, cum aliena sua facere in melius commutando soleret, contemnitur, expellitur, conculcatur, et iam nec laicali consortio dignus habetur. |
| 6 | Quodque nec de furibus sit, antequam audiatur, condemnatur; antequam sub iudice de culpa agatur, proscribitur, ante reatum cognitum, ut reus addicitur; sed ut adversarii aiunt, fuerint propter mala sua monachi expulsi, expellendi, arrogaverit sibi fama consentiens iudiciale decretum; quid etiam personis peccantibus sanctus ordo peccavit? |
| 7 | Quid, aliis delinquentibus, iustitia promeruit? Cur cum reis innocentia condemnata est? Cur malis monachis secundum quosdam expulsis, monastica institutio expulsa est? Ut quid saltem malis illi boni monachi non succedebant? An quia nusquam tales inveniri poterant? O quam innumerabilis monachorum turba, per supernam gratiam nostris maxime diebus multiplicata, universa pene Gallica rura operuit! urbes, castella, oppida implevit! quam varius vestibus, institutis, Domini Sabaoth exercitus, sub una fide et charitate, in eiusdem monastici nominis sacramenta iuravit! |
| 8 | Aut ergo omnes isti pro expulsis introducendi expulsoribus defuerunt, aut tanta multitudine eis in nauseam versa, inopes eos, ut dicitur, copia fecit. Et ne diu ecclesiasticis negotiis occupatas beatitudinis vestrae aures detineam, rogamus instanter, et nobiscum Dominus Catalaunensis episcopus , ac multae aliae nostri ordinis personae deprecantur, ut detis operam abstergere ab ordine nostro tantae dedecus ignominiae, ne reverentia semper huic professioni ab apostolica sede conservata, vobis domino papae assidentibus depereat, neve tanta, si inulta remanserit, iniuria risum inimicis monastici ordinis praebeat. |
| 9 | Nec miremini me vehementius de ista quam de propriis sollicitari causis, cum communia bona semper maluerim praeferre privatis. |