monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA VIII. , PETRUS <<<    

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA IX. [Summo Ecclesiae Dei pastori, et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, humilem obedientiam et devotum obsequium.]

1 Multa interpositarum terrarum longinquitas, quae multo spatio nos a vestra paternitate separat, cogit nos prolixiores, quam aures vestrae pati consueverunt, quandoque litteras dirigere. Nam si in proximo vos haberemus, frequens inquietudo negotiorum ad vos se sperans habere posse recursum, compendiosior in verbis existeret. Sed quia et multarum spatiis terrarum et plurimorum, quod magis veretur interpositionibus gladiorum, se ad vos rursum penetrare posse pene desperat, fit importunior in referendo magis cogitans quid cura illi debeat paterna conferre, quam quid in sua relatione eam taedeat audire.
2 Ideo venia danda est prolixitati si quod suum est, non negatur necessitati. Audivi, et in litteris domino Albanensi episcopo directis legi sublimitatem vestram eidem mandasse, ut ad vos reditum acceleraret et suam vobis praesentiam exhiberet. Pervenit hoc et ad aures multorum, de vestra pace et salute non parum sollicitorum qui omnes eo dilectionis voto, quo vobis astricti sunt, valde mirantur tale a vestra maiestate processisse decretum, quod si bene perpenditis, vestris utilitatibus prosit nihil, obsit plurimum.
3 Et, ut taceam, quod nisi per inimicorum manus, in eius captionem vel necem vestri causa paratas, et ad vos iter non sit, quid etiam si pervenire integer posset, in medio bellorum imbellis, quid in medio armatorum facturus et inermis? Magis ille quia sacerdos Dei est, manuum ad Deum cum Moyse extensione, quam alieni sanguinis effusione, et iram Domini avertere, et Amalec superare consuevit [Exod. 14]. Quod si longe melius Moyses in monte orationis secretum dante, quam in campo bellis patente hostes populi Dei superare praevaluit et episcopus vester, vere quidquid hostis insibilet vester, multo magis et vobis Patri suo, et universae Christi Ecclesiae orationibus et consilis nobiscum, quam tumultibus et praeliis vobiscum proscipere valeret.
4 Videtur hoc non solum insipientiae meae, sed et plurimorum sapientium, et religiosorum virorum sapientiae, de quibus et Dominus Clarevallensis abbas, qui totum se, ut nostis, negotiis vestris impendit, eidem domino Albanensi coram Vizeliacensi et Pontiniensi abbatibus se valde dolere, quod ad partes illas a vobis accersiretur, dixit.
5 Super quo tam ego quam plures partium nostrarum personae sapientiae vestrae scribere proposuimus; sed ab ipso domino Albanensi prohibiti, propositum dimisimus. Festinat enim iussionem vestram, in quantum licuerit, totis viribus adimplere. Unde et diversos tanti itineris labores, adhuc diutina illa infirmitate satis debilis aggredi, et Italiam magis bellorum tumultibus, quam montium rupibus exasperatam penetrare disposuit.
6 Serenate igitur, obsecro erga tantum tamque vobis utilem ac fidelem virum, si quod vel leviter fuit animi vestri nubilum: talemque vos ei exhibete, qualem eum erga vos pro certo cognovimus esse. Et sicut aliis litteris fideli ausu admonui, ita et adhuc moneo, ut si quid forte austerius litterae, quas saepe mittit, in auribus vestris sonuerint, aequo animo accipiatis, magisque dulcem scribentis affectum, quam scriptorum elementorum verba signetis.
7 Meliora sunt enim, ut me melius nostis, vulnera diligentis quam fraudulenti oscula [Prov. XXVII]; salubriorque mordens pietas quam mulcens iniquitas. Nec magnitudini vestrae indignum est dicere quod de utroque hoc genere hominum maximus ille rex et Propheta dicebat: Oleum peccatoris non impinguet caput meum: sed, Corripiet iustus in misericordia, et increpabit me [Psal. CXL]. Quod ille quidem non facit, sed morem habens in corde et corde non loqui, pium vobis servat affectum in mente; sed quod sibi videtur, severiore demonstrat sermone.
8 Hunc eum loquendi morem habere, longe vobis durius non absens litteris, sed praesens verbis saepe in faciem ipse expertus sum; sed cor unde illa procedebant cogitans, aequanimiter omnia passus sum. Quis enim non ferat, imo quis non gratias agat non publice arguenti, sed secreto quasi in cubili cordis commonenti, seu corripienti charitati?
9 Non tamen ille scribens vel loquens quidquam imperat ut dominus, sed quae dicenda sunt humiliter suggerit ut subiectus. Venientem ergo ad vos vel prope vos episcopum vestrum, eo, quo nostis apud Deum, et apud homines honore dignum, si placet cum honore, et maxime cum illo, quem a vobis promeruit, amore suscipite ut et illi quod iustum est retribuatis, et alios hoc exemplo magis magisque ad vestrum obsequium accendatis.
10 Sed ne in partibus Italicis hoc tempore, quo in Christi messe pauci sunt operarii, otiose immoretur, oramus, ut si placet, cum ad nostras Gallias remittatis, ubi quanto notior, tanto nobis vobisque poterit esse utilior. Ibi quantam vestri habuerit auctoritatem, tantam ibi vestram operari poterit utilitatem.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA VIII. , PETRUS <<<    
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9