| 1 | Omnipotenti et aeterno regi toto cordis affectu gratias agimus, qui menti vestrae timorem et amorem suum inspirare dignatus, in vobis amorem coelestium terrenis affectibus praevaluisse ostendit. Cum enim in extremis finibus orbis atque sub gelido axe saeculorum dispositor vos constituerit, meridiano tamen sui spiritus calore in tantum vestrum aquilonale frigus temperavit, ut soluta infidelitatis et corporis glacie, de vobis etiam cantari possit: Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius [Cant. IV]. Et illud: Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere [Isai. XLIII]. Vere enim omnes et praecipue nos, qui caeteris vos affectuosius diligimus, gratulanter famam vestrae erga Dei obsequium devotionis audimus, qualiter quae Dei sunt revereamini et diligatis, qualiter regium fastum suavi Christi iugo affectuosissime subieceritis, qualiter vos protectorem Ecclesiae Dei constitueritis, qualiter inimicos crucis Christi a fidelium dominatione non tantum in vestris, sed etiam in remotissimis meridiei et orientis finibus vi bellica terra marique et olim repuleritis, et nunc etiam maxima classe repellere festinetis. Super haec omnia, quod in animo vestro tantus Spiritus sancti fervor exarsit, ut tantam regni excellentiam, et tantam rerum opulentiam contemnendi, ac pro aeterno regno viam perfectionis arripiendi vobis affectum inspiraverit, ipsi omnium bonorum largitori grates quas possumus agimus, et ut hoc ad effectum perducere satagatis, votis omnibus exoramus. |