monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA V. P. THEOTARDUS <<<     >>> EPISTULA VII. SIGIVARDO PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA VI. [Venerabili atque intimo nobis Domino Theotardo priori, ac dilectissime nobis conventui de Charitate, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, totius salutis, gratiae et benedictionis plenitudinem.]

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA VI. [Sincerae charitatis visceribus confovendo, fratri] THEOTARDO [priori de Charitate, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, in Spiritu sancto discretionem adipisci spirituum.]

1 Legimus et relegimus intenti litteras vestras, quae tanto cor nostrum gaudio exhilarabant, quanto vos laetificatos sonabant. Cur enim non laetificaret nos vestra laetitia, quibus illud totum debemus quod possumus; et cum et de illis, quibus longe minus quam vobis debemus, nobis praecipiatur scilicet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus? [Rom. XII.] Nam ut verbis apostolicis utar, quod est gaudium meum atque corona, nonne vos ante Dominum? [Philipp. IV.] Quae licet meis erga vos, ut illius erga illos laboribus non debeatur: spem tamen, quam non dat boni operis effectus, poterit forsitan sperare bonae voluntatis affectus.
1 Scribis mihi saepe, charissime, et frequentes nuntii sibi invicem succedunt, quos ad me cum deprecationibus dirigis, ut te a cura quam tibi imposui absolvam, et secundum quod dicis, Deo absque occupationis onere servire permittam. Obiicis naturae imbecillitatem, aestatis intemperantiam, morborum incommoditatem. Detrimenta multa pati domum tibi commissam, te talia patiente, nec ad negotia sufficiente, denuntias.
2 Et si enim multa non conferimus, si quid tamen in nobis multum dilectionis esse potest, multum diligimus. Adiuvat, et accendit non mediocriter ignem huius amoris vestra charitas, quando quod proprie bonorum filiorum est, quod salva ea reverentia, quae pignoribus sanctorum debetur, dixerim, patris etiam parva munuscula pro magnis ducitis, quando non datum, sed dantis affectum consideratis, quando ex modica scintilla vos multum flammare monstratis. Conservet in vobis, et adaugeat hunc charitatis affectum vera charitas Deus, quo ei et hic adhaereatis per spem, et in aeterna vita coniungamini per speciem charissimum fratrem nostrum Petrum, quem de latere nostro ad vos direximus, ut partem cordis nostri commendatum habere, ut quem ante pro vobis quasi simpliciter dilexistis, iam pro nobis, si potest fieri, dupliciter diligatis.
2 A me exigis quod a te impossibilia exigo, et quod humeros tuos, ad ea ferenda quae ferre non valent, compello affirmas. Agnosco ego querelas, non corvino, sed columbino de corde prolatas: ideoque neque illis moveor, neque iniuriis, ut a quibusdam, qui non ea quae Dei sunt sapiunt, solet fieri, ad iniuriose respondendum accendor.
3 Festum summorum apostolorum Petri et Pauli nos Cluniaci facturos, et beatae Dei Genitricis assumptionem, quia vos velle cognovimus, apud vos esse celebraturos per Dei misericordiam confidimus
3 Te tantum advertere ea quae dicturus sum rogo. Quod prorsus facere non poteris, nisi obstinatae voluntatis appetitum fregeris. Non enim capax veri consilii animus esse poterit, nisi velle suum utilitati propriae ratione subdiderit. Sunt sane sapienti multo magis appetenda amara salutifera, quam dulcia mortifera. Praeponenda contristans utilitas, supponenda noxia voluntas. Hoc ad quid dicam attende. Audio quidem te de difficultate pastoralis officii conquerentem, sed video te ipsum tibi causas ipsius difficultatis inferentem. Video te, inquam, contra impositum officium, contra obedientiae virtutem contra matrem virtutum charitatem, et ideo contra salutem tuam agere.
4 Dum enim aetati non parcis, dum assiduo labore te conficis, dum corpus morbis innumeris conquassatum magis ac magis indiscrete vivendo conteris, universa haec quae a me tibi sunt obiecta incurris. Sic namque te habendo, contra impositum officium agere comprobaris, quia sicut quotidie cernitur, succumbunt iumenta oneri quibus non datur victus necessarius operi.
5 Fortissima etiam quaeque animalia deficiunt, si et labor diutius protendatur et laboris nullum levamen subsequatur. Clamant sancti doctores nostri perimendum hostem, nutriendum civem. At tu ex adverso hostem perimere nequis, dum hostem pariter et civem exstinguere conaris. Nam non erit qui hostem opprimat, si civis succumbat. Non penitus abrumpi, sed retorqueri caput immolatae avis ad pennulas lex iubet [Levit. V]. Tu autem lege Dei contempta, ad abrumpendum caput a corpore toto conatu laboras.
6 Sed non suscipit Deus holocaustum, quod contra legis suae decreta cernit oblatum. Suggessit diabolus Christo, ut se perimeret, dicens: Si Filius Dei es, mitte te deorsum [Matth. IV]. Sed noluit spontaneo praecipitio interire, qui tamen venerat pro mundi salute animam ponere, ut doceret utiliter quidem carnem esse mortificandam, sed non more homicidarum crudeliter perimendam.
7 Nemo, ait Apostolus, carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam [Ephes. V]. Sicut, inquit, Christus Ecclesiam. Nutrit quippe Christus et fovet Ecclesiam, non malitiam; iustitiam, non impietatem; naturam, non iniquitatem. Ostendit Apostolus Christum sequendo, ita se fovere Ecclesiam, dum discipulo, cui inter caetera dixerat; Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate [I Tim. IV], quia stomachum dolebat, postmodum ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates [I Tim. V]. Sic post Christum summus doctor Ecclesiae, ut etiam corpori sobrie provideret, discipulum admonebat, non interitum violenter compellebat.
8 Cui et ille obedivit, et laboriosum praedicationis et ecclesiasticae administrationis officium, non fugitando, nec reclamando, sed manendo et persistendo explevit. Posses et tu, qui de impossibilitate causaris, iniunctum officium implere, si, ut discipulus veritatis, acquiesceres obedire. Si, inquam, praecepto patris obedire, si fratrum charitati velles obtemperare, et crimen inobedientiae effugeres, et impositum regiminis quantumlibet grave onus, ferre praevaleres.
9 Nec mireris me crimen inobedientiae nominasse, cum multis hoc criminibus propheta praeferat dicens: Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere [I Reg. XV]. Mandavi quippe saepius, ut propter nimiam, quam ipse fateris, morborum incommoditatem, a conventu, aliorum infirmorum more, paululum secedens requiesceres; nec fecisti.
10 Iussi, ut paulo remissioribus alimentis utereris; nec obedisti. Praecepi, ut dispositioni fratrum, quorum erga te charitatem exuberare gaudebam, quantum ad infirmitatis tuae levamen pertinebat, obtemperares; nec audisti. In quo fraternae charitatis contemptu, non parum te deliquisse, si bene perpendis, recognosces. Remota enim paternae iussionis auctoritate, quod de cordibus fidelium ac pie viventium subditorum etiam praelatis charitas praecipit, non est aliquo modo contemnendum.
11 Quod si fit, non ille, qui charitatis verba proferre videtur, sed ipsa, quae verba eadem profert, charitas spernitur. Quam qui spernit, eam nullo modo habere probatur. Iam vero charitatem non habenti quid prosit ieiunium, vel quaelibet corporis exasperatio ab Apostolo audi: Si, inquit, tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero nihil mihi prodest [I Cor. XIV]. Abstine ergo a carnibus, abstine a piscibus; abstine, et si volueris, ab omnibus, afflige, verbera, contunde iumentum tuum, non dederis somnum oculis tuis, non dormitent palpebrae tuae, noctes vigiliis, dies laboribus transige, velis nolis, audies Apostolum, etiam si tradideris corpus tuum ut ardeat, nihil tibi prodest [I Cor. XIII]. Iam hoc non est servum Domino servire non posse, sed nolle: imo ad maiorem contumeliam, ante velle mori quam obsequi, ante interire quam servire, prius a facie eius fugitando delitescere quam servitutis onera tolerare.
12 Sed iam quia finire verba festino, revoca, quaeso, dilectissime, ab hac intentione animum tuum, in brevissimo certamine pro sempiterna requie desudando contende, noli ut piger servus in terra talentum abscondere; sit tibi pro tanta, si perstiteris, reposita mercede permodicus vitae praesentis labor. Et ut laborando durare possis, interdum requie labores alterna, ut non, sicut hucusque fecisti, obstinate laborando, ad laboris defectum, sed discrete operando, ad laboris profectum, quod forsitan non diu differetur, pervenire contendas.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA V. P. THEOTARDUS <<<     >>> EPISTULA VII. SIGIVARDO PETRUS
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6