monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7 > 2 > 36 > 17 > 25 > 45 > 14 > 21 > 13 > 11 > 28 > 22 > 39 > 7 > 5
Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA IV. PETRUS GILONI . <<<     >>> EPISTULA VI.

Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA V. [Dulcissimo ac piissimo Patri nostro domino] P. [abbati, frater] THEOTARDUS [prior de Charitate indignus, totusque conventus, quidquid devotissimi filii.]

1 Si condignas vestrae paternitati gratias referre possemus, pro immensis beneficiis quae nobis immeritis servis vestris exhibere dignamini, dignum utique esset, ut hoc omnimodo studeremus. Sed quoniam plene et efficaciter non possumus, saltem tantae gratiae debitores nos esse fatemur. Quomodo vero vestris respondere valemus beneficiis, cum pro nobis vestris exiguis servis tantum feceritis, quantum vix aut nullomodo faceretis pro magnis dominis? Ut tamen vestra cognoscat benignitas, beneficiorum nos esse memores, et teneri debitores, ipsa ex parte memoramus, quamvis rependere non possimus.
2 Cellararium nostrum, et nos omnes in illo summo suscepistis cum honore, exhibuistis dilectionem, et optimam dedistis mulam, dilectionis probationem. Misistis nobis dominum Petrum, exemplar cordis vestri ad nos, qui cor vestrum cordibus nostris inferret, et sua praesentia, quantum vobis placet, nos laetificaret. Ad cumulum denique tantae pietatis dedistis nobis magnae martyris magnas reliquias, magnum thesaurum, magnas divitias: quae nobis sunt super aurum, et lapidem pretiosum multum.
3 Pro his omnibus, illi, a quo est omne bonum, et beatae Mariae, et vobis, dulcissime Pater, quantum possumus, referimus gratias. Noverit enim vestra paternitas quod et nos et burgenses nostri magnam ex his habemus consolationem, et magnam de vestra sancta dilectione certitudinem. Benedictio Domini et vestra super nos, et super omnes filios vestros.
4 Quod debuissemus ponere in principio, in fine ponimus. Iterum gratias agimus de hoc quod nobis promisistis, festivitatem beatae Mariae apud nos vestra praesentia honorare. Unde de his, et de caeteris vestrum nosse vestrumque velle nobis remandate, praesertim si possemus vos invenire Cluniaci usque ad festum sancti Petri, quia, si potuerimus praeparare novitios, ad benedicendum mittemus.
Petrus Venerabilis HOME