Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA IV. PETRUS [humilis Cluniacensium abbas,] GILONI [olim Tusculano episcopo] .
| 1 | Multa quidem dilectioni vestrae loqui enormitas materiae imperat: sed stylum se diffundere volentem, epistularum, et maxime modernarum, modus, ne etiam in necessariis diffluat, coangustat. Qui si a propositis et necessario conceptis non cohiberetur, non iam epistula, sed liber conficeretur. Quis enim non videat quanta sit loquendi materia, imo lugendi, charissimum fratrem, et, ut sic dicam, uterinum, a visceribus unicae matris non cum parvo eius dolore avulsum, sic lapideum permanere, ut nec suae separationis recordari, nec matris doloribus compati, nec confratrum charitate revocari, nec resipiscendum quibuslibet incantationibus videatur animari? |
| 2 | Tantumne valet peregrinae mulieris amor, ut meretricia oblectamenta, sponsae castis amplexibus praeponantur? An tanti pendendi sunt cives Babylonicae confusionis, ut civibus pacificae Hierusalem praeferantur? An calix aureus Babylonis, quo potantur reges terrae, dulcior ad sorbendum visus est, quam illo Christi, de quo ipse ait: Calix meus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII]. Ad quid ista? Ut pace vestra loquar, quoniam tam praeclarum membrum Ecclesiae Dei ad praesens ab ea separatum dolemus, quoniam tam dilectum fratrem a confratribus disiunctum lugemus, quoniam a Romana et Catholica Ecclesia episcopum, quoniam a Cluniacensi eius monachum descivisse videmus. |
| 3 | Sed forte vos ad haec, nos errare, nos deviare, nos deceptos esse inclamabitis. Nos vero quid? Ut longa disputatio conquiescat, ut infinitarum argumentationum obiectio conticescat, ut ambitio, cupiditas, sacrilegium, simonia, periurium, vis armata, homicidia, quae pro parte non vestra, sed papae vestri militant, ut haec, inquam, omnia, et adhuc deteriora, si qua esse possunt, seponantur, hoc unum attendite, hoc inspicite, hoc considerate: Ubi Ecclesia esse existimanda sit, quae in omnibus mundi nationibus esse credenda est, in angulo urbis Romae, an in toto orbe, in particula Aquitaniae, an in mari usque ad mare; in paucissimis et pene nullis hominibus, an in omnibus quae sub coelo sunt gentibus? |
| 4 | Aut enim nobiscum est Ecclesia, et ovile, in quo sunt oves veri pastoris, de quibus ipse: Oves meae vocem meam audiunt [Ioan. X], vestrumque ovile non oves, sed haedos ad sinistram ponendos continet. Super quibus vobis exprobrat Ecclesia dicens: Pasce haedos tuos iuxta tabernacula pastorum [Cant. I]; aut si vobiscum est, heu! multum regnum Christi arctatum est. |
| 5 | Si, inquam, vobiscum est Ecclesia, falsa est vox Patris Filio promittentis; Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II]. Falsa est vox Prophetae: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae [Psal. LXXI]. Falsum est et illud quod ait: Omnes gentes quascunque fecisti, venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum [Psal. LXXXV]. Falsa certe ista omnia, si tam parva eius haereditas et possessio facta est, ut non nisi Petri Leonis turres, et comitis Pictaviensis paucas munitiunculas possideat. |
| 6 | Si hoc verum est, iam Christus quod assumpserat deponat, et qui iam possessione quolibet regulo inferior factus est, regium quoque nomen amittat; nec eum quilibet vocare Regem regum, vel Dominum dominantium audeat. Si hoc verum est, iam Christus gratis mortuus est, qui tam paucissimos morte sua lucratus est. Hoc ideo dicendum putavi, ut agnoscat eruditio vestra, periculosissime vos opinionem vestram totius mundi sententiae praeponere, magisque superbae obstinationi paucorum, quam devotae unanimitati multorum acquiescere. Cum enim et canonica decreta hoc habeant, ut maiori et saniori parti in omni negotio cedendum sit, qui tantis numero, tantis scientia, tantis sanctitate non cedit, non sapientia, sed insania agi credendus est. |
| 7 | Plura hinc dici possent, sed sapienti, quod vos et fuisse scimus et futurum esse confidimus, pauca sufficiunt. Revocat igitur vos communis mater Ecclesia, revocat quodammodo affectuosius, quae iterum vos Christo peperit, Cluniacensis Ecclesia, parata vos iterum piis ulnis excipere, parata dulcius quam fecerat fovere, parata omne pro vobis onus subire, parata vos rursum Christo, Ecclesiae, ac domino papae restituere. |