Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA II [Venerabili et in Christi corporis membris plurimum praecellenti, domino] PETRO [sanctae Lugdunensis Ecclesiae archipraesuli] , [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, spiritum consilii et fortitudinis.]
| 1 | Ex quo, venerabilis et dilectissime mihi, excellentiam sublimitatis tuae mea humilitas agnoscere meruit, tenacissimo dilectionis glutino, ut te non ignorare credo, mea anima tibi adhaesit. Sicut vero ea, quae neminem fallit, conscientia mihi attestatur, dilexi in te non antistitis dignitatem, non divitis divitias, non potentis potentiam; non eam, quae te circumstare poterat, quamlibet rerum temporalium affluentiam; non illa, inquam, omnia dilexi, quae videbantur esse circa te, sed ea tantum quae agnoveram, et quae sola diligenda erant in te. Dilexi certe in te, erga divina animi puritatem, erga humana morum honestatem, amorem verae sapientiae, in episcopali fastigio sincerae medio critatem vitae. |
| 2 | Istis et consimilibus animi tui multis et magnis virtutibus illectus, etiam cum longe positus esses tecum eram, neque a te saltem minimo temporis spatio divelli poteram. At postquam de Vivariensium colle ad Lugdunensium montem te divina dispositio transtulit, atque de sublimi sublimiorem fecit, coepisti quidem esse propinquior loco, sed utinam nequaquam disiunctior animo! |
| 3 | Quod me dixisse minime miretur, quam in te veneror sapientia tua, quoniam non ex affectu conquerentis, sed ex cautela locutus sum praemonentis. Licet enim prudentiam tuam non facile moveri quibuslibet susurrationibus noverim, neque te arundinea mobilitate circumferri sciam, tamen quia scriptum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala [I Cor. XV], et versu, qui iam in proverbium versus est, dicitur: |
| 4 | Unda cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo, praecavendum tibi arbitror, ne labiis iniquis et linguae dolosae insibilationibus, quibus frequenter inquietaris, aurem non dico corporis, quod aliquando non agere non potes, sed aurem cordis, quod semper potes, inconsiderate accommodes. Fraudulento quippe obsequio saepe tales corda dominorum sollicitando circumveniunt, et consulentis specie deterius inimicis famulando inimicantur. Deterius plane inimicis, quia ut optime novit sapientia tua, multo facilius externus quam internus, multo levius remotus quam admotus, longe promptius atrox quam blandus hostis vitatur. Illius namque tantominus potest nocere crudelitas, quanto minus ei praebetur credulitas. |
| 5 | At istius tanto magis nocet tecta saevitia, quanto maior saeviendi sub amoris velamine ei datur licentia. Haec ideo dicere volui, ut charissimi mei erga mutui amoris custodiam fieret solertior diligentia: nec eam a proposito suo revocare posset cuiuslibet detractoris invidentia. Si enim verum est quod Apostolus ait: Charitas nunquam excidit [I Cor. XIII]; et illud quod in Cantico canticorum legitur: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam [Can. VIII]: et inter nos hanc hucusque constat charitatem fuisse, certum est quia nec excidendo lapsum incurrere poterit, nec multitudine aquarum, hoc est hominum mala immurmurantium, flamma eius exstingui, nec instantia quorumlibet velut forti fluminis violentia obrui. |
| 6 | Apertius autem exponere, quid suspicando ista praemittere voluerim, nulla me ratio cogit, quia et tui ingenii subtilitas hoc facile advertere potest, et me eorum, qui inde notati scandalizari possent, pudori vel irae consulere oportet. Sufficit hoc nosse, me istis omnibus ad hoc unum tendere, ut charitate illa, quae diversa coniungit, ita quod iam esse coepimus, uniti permaneamus, ut nec diversitas locorum, nec scissurae cordium, nec divisiones linguarum, nec varii eventus rerum, unitatem nostram, qua vere in Deo unimur, dividere valeat, aut mundi mobilis et transituri instabilitas a sui eam stabilitate ac firmitate convellere. |
| 7 | Ad hoc sane unum et solum, singulariter et praecipue hanc inter nos charitatis unitatem firmari concupisco; ut eius utilitatem non solum ad salutem nostram, sed etiam ad multorum aliorum referre studeamus. Nam si, ut eam nomino, hoc vere illa virtus est, quae charitas dicitur, non tam suae, quam aliorum saluti invigilare, et pro ea omnimodis laborare debet; quia, ut omnibus notum est, de ea ab Apostolo dicitur: Charitas non quaerit quae sua sunt [I Cor. XIII]. Quod cum omnibus immineat, ut debitores mandati, quo eis praecipitur, Diliges proximum tuum sicut teipsum [Levit. XIX] [Matth. XXII], omnibus aeque ut sibi consulere debeant maxime hoc eis incumbit, quibus specialiter aliorum cura commissa est, quibus quasi pro ovium, filiorum, civium custodia, pastoris, patris, speculatoris nomen impositum est. |
| 8 | Inter quos sancta paternitas tua non minimum, imo magnum et praecipuum Dei dispositione obtinet locum, ita ut in omnibus Christiani populi spiritualibus principibus nullum omnino habeat maiorem, nisi sanctae et summae sedis apostolicae praesulem. Magna, inquam, et vere praecelsa, totaque coelestis est dignitas episcopalis officii; nec minus magna et vere timenda, totaque terribilis formido episcopalis periculi. |
| 9 | Tibi enim, ut bene recolit pastoralis sollicitudo tua, per Ezechielem a Domino dicitur: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel [Ezech. III]. Et item Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram (ibid.); et rursum: Si speculator viderit gladium venientem, et non clamaverit, et venerit gladius, et tulerit aliquem: sanguinem eius de manu speculatoris requiram [Ezech. XXXIII]; et per Ieremiam: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, disperdas et dissipes, et aedifices et plantes [Ier. I]. Possem similibus testimoniis infinitum opus contexere; sed quia sapienti et cuncta huiusmodi cognoscenti loquor, oportuit de multis pauca proponere. |
| 11 | Sed quorsum haec omnia? Ut excitetur pastoralis sollicitudo tua ad subveniendum Ecclesiae Dei sub tua cura laboranti, maxime hoc tempore, quando instant tempora periculosa ante ab Apostolo praedicta [II Tim. III]; quando omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II], quando inter multos mercenarios vix aliquis pastor invenitur, quando salute gregis contempta, absque labore pastorali pastoralibus mercedibus inhiant, quibus Deus exprobrat per prophetam Lac comedebatis, et lanis operiebamini, gregem autem meum non pascebatis [Ezech. XXXIV]; et item: Vae pastoribus, qui pascebant semetipsos (ibid.), et rursum: Ecce ego super pastores, et liberabo gregem meum, ne sit eis in direptionem, et non pascant ultra pastores semetipsos (ibid.). Vere mercenarii, non pastores, qui de mercedibus gregis impinguati et ornati incedentes, gloriosi et sublimes apparentes, salutari, honorari, et ab hominibus vocari Rabbi gaudentes, secundum Domini sermonem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis amantes [Matth. XII], vident lupum in ovium interitum venientem, et fugiunt, cernunt pestilentiosi aeris corruptione infectas oves deperire, nec succurrunt; mutua tabe consumi, et tacent, diversis mortium generibus interire, et rident. Sed quia non est propositi operis, aut officii mei contra tales nunc agere, reprimendus est sermo, et tecum potius quod coeperam peragendum. Ad hoc enim te credo tali tempore in sublimi Ecclesiae specula a Deo constitutum, ut aliis tacentibus, tu pene solus quae Dei sunt mundo inclames; ad hoc inter duces spiritualis praelii constitutum, ut aliis fugientibus, tu cum paucis hostem devincas; ad hoc non tantum episcopi, sed primatis, vel patriarchae nomine insignitum, ut non tantum populo te maiorem, sed etiam ipsorum principum te principem agnoscas, et universis magis prodesse quam praeesse studeas. |
| 12 | Accingere igitur gladio super femur tuum, potentissime [Psal. XLIV], accendatur velut ignis zelus tuus, recordare Phinees, Eliae, et Iesu Christi quorum unus luxuriantes gladio peremit [Num. XXV]: alius superbos coelesti igne exussit [III Reg. XVIII]; tertius avaros flagello de templo eiecit [Matth. XXI]. Haec sunt certe tria illa quae Ioannes apostolus in Epistula sua commemorat. |
| 13 | Omne, ait, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi [I Ioan. II]. Quae licet secundum hanc apostolicam vocem, totum mundum communi peste infecerint in patriarchatu tamen tuo, sed maxime in provincia, sive in propria, quod magis tibi timendum est, dioecesi, quasi specialem sibi sedem visa sunt constituisse, atque innumerabiles lethali morbo occupasse. |
| 14 | Sed quid ego de militibus, quid de popularibus referam, cum videam clericos, et, quod mihi gravius est, nostri, hoc est, monastici ordinis viros, propositi sui oblitos, etiam laicis inhiantius, quae reliquisse videbantur rursus appetere, a tabernaculo Dei et a Moyse ductore ad Pharaonem et Aegyptum redisse: ea quae vomuerant, ut immundissimos canes avidissime resorbuisse; et qui ut aurum in domo Dei fulgere debuerant, ut vile lutum se per omnes plateas omnium pedibus conculcandos prostravisse? Nonne de talibus Ieremias lamentari cogitur, et dicere: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii, in capite omnium platearum? [Thren. IV]. Et item: Filii Sion inclyti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? (ibid.) |
| 15 | Hoc plane fere de universis provinciae tibi a Deo commissae monachis ac monasteriis loquor, qui ut salva gratia bonorum, qui inter eos commorantur, dixerim, se dicunt monachos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae [Apoc. II]. Quid enim illi sibi de monacho, praeter nomen et habitum, vindicant? Ubi enim in eis vel est, vel apparet monachi humilitas? Ubi charitas? Ubi illa, quae beatos facit, paupertas? Ideo autem dixi, quae beatos facit, quia ea paupertate, quae miseros facit, cum summopere ditescere cupiant, magnopere laborant. Et iuste equidem. Sicut enim inquirentes Dominum non deficiunt omni bono [Psal. XXXIII], ita relinquentes eum omni necesse est abundare malo. |
| 16 | Dicunt huiusmodi homines se monachos, hoc est, singulares et unicos in mundo esse, cum turbis et tumultibus hominum corde et opere misceantur. Affirmant se apostolica, hoc est communi vita degere, cum praeter victum atque vestitum caetera omnia eis communia sint. Sed magnum, si ecclesia, si refectorio, si dormitorio communi utantur, ut non corda canentium, sed ecclesia una sit; non cibi comedentium, sed refectorium commune sit; non vestes dormitorii, sed dormitorium idem sit. |
| 17 | Concedo et ego magnum hoc apud tales esse. Sed utinam vel hoc servetur! Utinam plane vel hoc conservaretur, ut vel in eisdem omnes domibus habitarent, et non sibi ad convivandum, sive ad commanendum, aliorum et a suo ordine alienorum domos eligerent! Taceo quae sequuntur, non tantum eis parcens quantum pudori meo, qui talia proferre erubesco, et sancto nostri ordinis nomini consulens. |
| 18 | Qui quamvis nulla immundorum contagione maculetur, tamen a minus eruditis et talium infamia scandalizatis nomen Domini blasphematur. Unde et de his Scriptura loquitur: Vae his per quos nomen Domini blasphematur [Isa. XLII]. In quo namque non propter istos nomen Domini blasphematur, qui in hypocrisi omnem sanctitatem mentiri volentes, sed iam non valentes, quia occulti esse non possunt, publici apostatae fiunt, qui secundum figuram mulieris prostitutae divaricant pedes suos omni transeunti, et perversa obedientia inclinant dorsum malignis spiritibus, praecipientibus incurvare ut transeamus? |
| 19 | Fluxi, instabiles, praecipites, superbi, cupidi, avari, quorum professio praevaricatio, quorum stabilitas pervagacitas, morum conversio est a Deo aversio, quorum obedientia contumacia, quorum claustrum totus orbis; quorum Deus venter, quorum abbas propria voluntas, quorum iugum nullum, quorum mortificatio est omnimoda carnis oblectatio. |
| 20 | Hi loca Deo sacrata male vivendo temerant, domum orationis speluncam latronum faciunt [Matth. XXI]; ibi perditis operibus diabolo non vitulos aut arietes, sed animas suas sacrificant, dicentes se nosse Deum, factis autem negant. Isti sunt ligna infructuosa, inutiliter terram occupantia, digna succidi, digna comburi, pessimi coloni vineae, fructum in tempore suo reddere contemnentes, et haereditatem filii in iniustitia detinentes. |
| 21 | Faciendum est eis, quod patremfamilias malis agricolis fecisse Evangelium loquitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis [Matth. XXI]. Ita a te, qui huius patrisfamilias vices obtines, talibus faciendum est, ut si fructus iustitiae de Domini vinea Domino reddere noluerint, nequaquam eius haereditatem eos occupare patiaris. |
| 22 | Haec enim mala ad cumulum perditionis eorum in tantum inveterata obducto callo induruerunt, ut iam nec correptionis verba audire nec etiam quaelibet durissima disciplinae verbera sentire possint. Squamae quippe sunt in corpore leviathan, de quibus dicitur: Una uni coniungitur, et nec spiraculum quidem incedit per eas [Iob LI]. Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. |
| 24 | Sed hanc diabolici corporis pessimam unitatem atque duritiam, durior verbi Dei gladius dividere, acutior spiritualis pharetrae sagitta penetrare poterit. Cuius gladii memorat Apostolus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei [Ephes. VI]. Et de sagitta propheta: Posuit, inquit, me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me [Isa. LIX]. Hanc sagittam, videlicet te, venerabilis atque amantissime Pater, in pharetra consilii sui Deus ab aeterno usque ad haec tempora abscondit, et nunc de arcu fortitudinis suae ad conterendos inimicos suos, ut credimus, emisit, et gladium hoc est, verbum suum in ore tuo posuit, quod secundum Apostolum non est alligatum [II Tim. II], et de quo dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine [Ier. XLVIII]. Hoc gladio, iuxta Psalmistam, dividuntur linguae impiorum et iniquitates et contradictiones in civitate [Psal. LIV]. Sanctifica ergo rursus manus tuas Domino, quae semel sanctificatae sunt in sacerdotio, quia secundum beatum Gregorium, nullum gratius offertur Deo sacrificium, quam zelus contra peccatum. |
| 25 | Pudeat generositatem sanctae animae tuae provinciam tibi commissam, ecclesiastica dignitate omnibus Gallicanis Ecclesiis superiorem, et religione esse inferiorem. Ut enim cernere datur, per totam Occidentis plagam, et maxime intra hanc nostram Galliam, religiosa loca, et quae nunquam fuerant frequentissime oriuntur, et quae inveteraverant renovantur. In Lugdunensi vero provincia e contrario, et nova fere nulla orta sunt, et vetera iam pene nulla sunt. |
| 26 | Fuerit hoc tempori et strenuitati tuae a Deo reservatum, ut si nova condere non est facultas, saltem ad vetera renovanda adsit totus nisus atque voluntas. Habebis ad huius rei adiutorium, totum, quale esse potest, posse meum, et illum qui tibi ad omnia sufficit Deum. Sit tuum eius accepta gratia incipere: erit illius opus suum a te coeptum perficere. Licet igitur hoc opus valde arduum esse non ignorem; de Dei tamen gratia et tua probitate confidens, hortor, supplico, moneo, et per omnipotentis Iesu Christi misericordiam obtestor, ut tam bonum, tam Deo placens, tam salutiferum studium, nullae a corde tuo curae pellere valeant; sed maneat in mente tua radix sanctae intentionis, quousque ad optabilem fructum gloriosae prodeat actionis. |
| 27 | Nam nec mihi desunt innumerabiles rerum temporalium sollicitudines, pro quibus tuam necessario, ut moris est, sollicitare possem beatitudinem. Sed non est nunc mihi super auro et argento quaestio: non est super iniuriis, depraedationibus, exustionibus, et variis ac multiplicibus rerum nostrarum damnis, ad aures maiestatis tuae solita interpellatio. |
| 28 | Illud unum, illud singulare, illud praecipuum, et saepe dicendum, saepe rogandum, oro, rogo, obsecro, ut huic divinae rei, cui nihil humanum non dico praeponi, sed nec componi debet, cuncta supponas; et teipsum etiam, si necesse fuerit, ut bonus pastor pro tanta tantarum ovium salute impendas. Paratus sum et ego, ad quem non ex cura, sed ex charitate hoc pertinet, nec meis nec mihi pro hac Dei causa parcere; nihilque in praesenti remunerationis sperans, non tantum mea, sed et meipsum impendere. |
| 29 | Haec certe tota et sola ad te scribendi causa fuit. Caeterum tibi videndum, ne frustra fuerit. Oro ergo in fine epistulae mihi dulcissimam et totis visceribus amplectendam dilectionem tuam, ut, semotis aliquantulum occupationibus, amici litteris in hoc quoque pro te solliciti locum tribuas, et eis vel horam ad studiose legendum provideas. |
| 30 | Repende, inquam, nanc meo labori vicem, ut quod ego immodicis curarum distensionibus impedientibus vix potui scribere, tu inter tuos quotidianos tumultus studeas legere. Nec deterreat a lectione prolixitas, quam iusta, ut ipse agnoscis, peperit necessitas. |