Petrus Venerabilis, Epistulae, 2, EPISTULA PRIMA. PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, nec nominandae faeci haeresum.]
| 1 | Licet bestialis insipientia, profunda stultitia, et omnimoda ineruditio tua erraticos sensus tuos contemnere, nec saltem vili responsione dignos esse persuadeant, sunt tamen duo, quae ad tibi respondendum, animum erga te nauseantem instigant. Unum, quo gregis mei infirma curare, confracta solidare, perdita requirere, debilia confortare praecipior; alterum, quo consociatas tibi simplices oviculas diutina cohabitatione tabe tua infectas esse formido. |
| 2 | Non quod talis sis, cui fidem accommodare aliquis, aut possit, aut debeat, sed quia tuo illo insulso, et ridiculoso eloquio, sicut nullum attrahi potuisse confido, sic forte incautis aliquibus te materiam illicita cogitandi talibus naeniis dedisse, non nego. Unde vel te, si legere volueris, et intelligere valueris, scriptura haec brevis ad salutem, a qua excidisti, revocare poterit, vel ab aliis conceptam forsitan scandalorum materiam amputabit. |
| 3 | Vetustissima haec tua haeresis est, et ab Apollinari quodam erroneo antiquitus adinventa. Quae mox, ut spirare visa est, Patrum est validis rationibus et innumeris auctoritatibus suffocata. Quas quia nec ad manum habere, nec forte intelligere bruto pectore posses, hunc tibi brevem, satisque, ut aestimo, cuilibet clarum confeci tractatum, ut aut meo, si fieri potest, labore a tam scelesta opinione resipiscas, aut si in reprobum sensum datus es, absque meo discrimine pereas. |
| 4 | Et ne ultra rem differam, velut scarabeus de veteri putredine creatus mussitas, et stridore dissono aures fratrum exasperas, dicens Salvatorem nostrum humanam non habuisse animam, cum in eo carnis humanae non neges naturam. Monstruosum quidem hoc tempore de fide disputare, quando iam princeps mundi de mundo eiectus est, quando iam dominatur Christus a mari usque ad mare, quando iam omnes docibiles Dei facti sunt, postquam secundum Isaiam: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis [Isa. XI], postquam Satanas diuturno tempore paganis impugnantibus, haereticis disputantibus fidem Christi persequens, ita pharetram nequitiae suae exhausit, ut nulla, qua eam laedere possit, ei iam sagitta supersit. Ita eius omnibus retecta est fraus, sic maligni spiritus dolus ad lucem sancto Spiritu prodente perductus, ut simplices quique dolosissimo illi quasi avi illudant, et ille fortissimus iam nec dignus a viris superari, iuxta beati Iob verba, ancillis Dei ligatus, et subditus ingemiscat [Iob XL]. Quod si te, aut servum Dei, aut ancillam talia suggerens invenisset, sicut ab aliis, sic a te labore victus, facili recessisset. |
| 5 | Sed quia te neutrum, hoc est nec virum, nec feminam reperit, ut iumentum vilissimum incustoditas mentis tuae fores effringens, a stabulo Samaritani fur nocturnus abegit, et per vallium concava, per montium aspera cursitare violenter coegit. Ea de causa dum te ad gregem, a quo aberrasti, reducere satago, praesumptuosus forsitan fio, dum eam fidem, quae super Christum Dei vivi Filium fundata, prophetarum vocibus praedicta, apostolorum ministerio tradita, martyrum sanguine consecrata, gentium plenitudine, angelorum congratulatione est celebrata, meis velut rudem firmare rationibus quaero. |
| 6 | Sed excusabit, ut credo, temeritatem meam charitas, quam, si de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta procedit, nulla poterit temerare iniquitas. Audi ergo iam, et si homo es, humanos saltem indue animos, ut si ea, quae Dei sunt, non potes, vel ea quae tua, id est hominis sunt, advertas. |
| 7 | Hominem te esse, ut credo, agnoscis; ex quibus substantiis constes, intelligis. Dei Filium ad terras descendisse de coelis, et hominem assumpsisse, nec ipse diffiteris. Hominem, inquam, eum ad salvandum hominem factum, ut et nos te credere dicis. Cum haec ita sint, tua te credulitate convenio: Hominem Dei Filius assumens, totum an dimidium assumpsit? Respondes: Dimidium. Rursum interrogo: Hominem Dei Filius salvans, totum an dimidium salvavit? Respondes: Totum. Vide iam saltem bovinis oculis, in quod te barathrum nefanda professio proiecit. |
| 8 | Dicis Filium Dei hominem dimidium, hoc est solam carnem, absque rationali anima induisse; totum vero hominem, hoc est simul animam et carnem, salvasse. Et quae ratio, ut interim auctoritates Scripturarum taceam, o hominum stolidissime, quae, inquam, ratio patitur, ut quod non assumpsit, Salvator salvaverit, cum tota ratio salvationis fuerit veritas assumptionis? |
| 9 | Nam nihil humanitatis divinitas assumpsit, nisi quod salvare disposuit; nec rursum aliquid salvare disposuit, nisi quod assumpsit. Paria sunt haec duo, nec ab alterutro seiungi possunt, dum nec natura salvatur, nisi quae suscipitur, nec econverso suscipitur, nisi quae salvatur. Unde tuam satis mirari non possum insaniam, et animum altissima stoliditate sepultum, qui cum corpus et animam humanam a Christo salvanda fatearis, solam eum carnem suscepisse contendis. Elige tibi horum alterum quod volueris, quia quidquid elegeris, pari a me laqueo constringeris. |
| 10 | Quoniam quidquid hominis a Deo est susceptum, totum necesse est esse salvatum; vel quidquid salvatum, totum necessario oportet fuisse susceptum. Sed scio quia hoc ultimum eligis, ut non omnia quidem hominis suscepta, sed omnia dicas esse salvata. Si ergo secundum te omnia salvata sunt, secundum me omnia suscepta sunt. |
| 11 | Nam si nihil salvatum est, nihil susceptum est. Si aliquid salvatum est, aliquid susceptum est. Si totum salvatum est, totum susceptum est. Sed te etiam, ut dixi, concedente, totum salvatum est. Igitur, velis nolis, invincibili ratione cogente, totum susceptum est. Quod si totum susceptum est, anima dignior pars hominis exclusa non est. Dignior, inquam, carne anima est. Sine qua quid aliud caro, quam truncus inutilis est? |
| 12 | Et ut melius intelligas quam perverse desipias, scrutare quid carni, quid animae Creator utriusque indiderit: et tunc forsitan quod volo suggerere apparebit. Distinguens quippe Auctor naturae rerum visibilium et invisibilium partes, multiplicem rerum creatarum infinitatem sub speciebus tantum quatuor coarctavit, ut quibusdam essentiam, aliis vitam, melioribus sensum, optimis largiretur rationem. Quae tria sequentia et potiora animae, primum, solum et vilius carni humanae concessit. |
| 13 | Fecit ut esset anima vitalis, sensibilis, rationalis, cum nihil carni praeter luteam originem, et membrorum corporalium congruentem harmoniam tribuerit. Cumque ab humo eius materiam sumens, hominem in principio sic orsus esset, nihilque humana caro nisi otiosam essentiam retineret, inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. |
| 14 | [Gen., II.] Quo facto, collatum est carni ab aliena, quod ex propria substantia non habebat, ut vivere, sentire, atque uti ratione ad omnia posset, sine qua non solum ista non habere, sed nec etiam illam suam vilem diu integram conservare materiam valuisset. Nam quid carnalis remota spirituali substantia valeat, ipsa humana caro spiritu absente declarat. De quo si non meis rationibus, tuis saltem, ut puto, obtutibus credes. |
| 15 | Quomodo ergo fieri potest ut ad salvandum totum hominem Deus hominem assumens, partem, quae minima est hominis, assumpserit, et eam, quae excellentissime maior est, dereliquerit? Quo certe ordine fieri potuit ut summa contemnerentur, infima susciperentur? Qua ratione fieri potuit ut natura, quae per se, nec ratione intelligere, nec sensu sentire, nec qualibet vita vivere potest, summae illius maiestatis capax esse valuerit, cum constet quod nulla creatura Creatoris susceptibilis esse possit, nisi eum et intellectu agnoscere, et amore diligere, et spontaneo valeat obsequio venerari? Et cum secundum Scripturam, non corpus, sed Anima iusti sedes sapientiae esse dicatur, nec nisi per imaginem suam, quae non in corpore, sed in anima humana est, Deus in sanctis hominibus sedere, ambulare, inhabitare, gratia mediante scribatur, quid de homine illo sentiendum est, quem non ut alios sanctos sola gratia replevit, sed in quem, secundum Hieronymum, tota divinitatis unda se contulit, et in quo secundum Apostolum, Omnis plenitudo divinitatis inhabitat [Coloss. II], et ipse personaliter totus Deus totum hominem de massa hominis assumptum replet. |
| 16 | Nunquid ita apud rationale animal ratio sopitur, ut gratiam Dei non nisi rationali anima mediante hominibus credat infundi: ipsum autem Deum remota anima brutae carni in sempiternum personaliter fateatur uniri? Sed quid ego ad ea, quae forte non intelligis, declaranda laboro? Attende ipsum hominem quem confiteris: et ex verbis tuis te condemnari agnosces. |
| 17 | Hominem certe Salvatorem esse fateris. Quod si hominem fateris, cur hominem negas? Cur in eodem verbo, tibi te contrarium non advertis? Hominem enim, ut dixi, fateris, et hominem negas. Negas plane hominem, dum animam negas. Quando namque stulte, ut aliquid secundum te dicam, hominem sine anima vidisti? |
| 18 | Aut igitur ostende mihi sine anima hominem, aut si Christum dicis hominem, ex carne et anima eum fatere hominem. Nisi enim aequivoce dicatur, quando solum nomen commune est, ut cum dicitur, aut pictus, aut sculptus, aut synecdochice, ut exanimis homo, nulla ratione vocare poteris hominem, quem anima subtracta facis semihominem. |
| 19 | Vide ergo quam apostatico spiritui te hucusque deludendum praebueris, quantisque te nesciens diabolicae impietatis laqueis implicaveris, ut eam in Christo neges substantiam, qua remota, non pars tantum fidei adimatur, sed tota simul humanae restaurationis veritas perimatur. Si enim Christus animam humanam non habuit, aut belluinam habuit, aut ipsa divinitas (quod te sentire persensi) vitalis et sensibilis spiritus officia explevit. |
| 20 | Quod utrumque ita consimili absurditate horrescit, ut qui alterutrum de Christo senserit, Christianus iam esse non possit. Nam si eum belluinam habuisse animam dixero, belluam quantum ad animam fuisse fatebor. Belluam vero Christum dicere, quis vel infidelium auditus poterit tolerare? Hoc concesso, et bellua Christus erit, et sicut bellua humana ratione carebit. |
| 21 | Quod si humana ratione caruerit, quis nostrae fidei veritatem, quis salutis humanae spem, quis coelestium litterarum auctoritatem defensabit? Ait enim Evangelium: Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines [Luc. II]. Ait item: Iesus autem plenus Spiritu sancto, regressus est a Iordane [Luc. IV]. Et propheta: Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini [Isa. XI]. Et alius: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV]. Item et Petrus apostolus: Quem unxit, inquit, Deus Spiritu sancto et virtute [Act. X]. Et aetatis quidem incrementis, naturae ordine paulatim corpus animatum et sensibile augeri, anima quoque bruta, quoniam vitalis et sensibilis est, ipsorum mutorum animalium corporibus confert. |
| 22 | Quae si et in Christo fuit, idem carni eius praestare potuit. Sed nunquid sapientia et gratia apud Deum et homines proficere potuit? Nunquid Spiritu sancto plena ab Iordane reversa est? Nunquid spiritum sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, et pietatis, et timoris Domini super bestialem animam requievisse; et eam tantis gratiae donis replevisse fatebimur? Nunquid, iuxta Prophetam, unctam oleo laetitiae, hoc est, secundum apostolum, Spiritu sancto et virtute prae consortibus, id est prae cunctis electis hominibus dicemus? |
| 23 | Oportet sane ista quae dixi, et innumera alia quae praetermisi, aut carni, aut animae, aut deitati Salvatoris tribuere. Nam nihil in Christo praeter haec tria fuisse quisquam haereticorum ausus est, vel potuit commentari. Sed carni soli ista dare quis poterit, quae non dico sanctum Spiritum, sed nec aerium spiritum, ut supra dictum est, per se suscipere idonea est? |
| 24 | Quis vero deitati profectum sapientiae et gratiae seu aliarum virtutum augmentum tribuet, quae nec detrimentis minui, vel quibuslibet incrementis potest augeri, nisi qui in coelum os suum ponens, impie in Deum blasphemus est? His duabus substantiis exclusis, remanet de qua agebam bestialis anima. Hanc autem quis non videat charismata ista non potuisse percipere, quam certum est omni ratione carere? |
| 25 | Nam quae temporalium causas rerum non potest discernere, multo magis aeternarum et divinarum impos et incapax probatur existere. Quod si nec caro sola, nec bestialis anima, nec deitatis substantia dona illa spiritus in se suscipere, natura contradicente potuit, consequens et necessarium est, ut ea rationalis anima, carni coniuncta susceperit. |
| 26 | Iam anima belluina a Salvatore explosa, restat ut divisionis supra factae reliquam partem prosequar. Et ne exciderit, ipsam divisionem, quam saecularis disciplina disiunctam vocat, replico. Dixi: Si Christus animam humanam non habuit, aut belluinam habuit, aut ipsa divinitas vitalis et sensibilis spiritus officia explevit. Sed quia belluinam non habuit, ut puto probatum est. |
| 27 | Iam quod deitas animae officia non expleverit, probandum est. Nam si deitas animae officia in Christi corpore explevit, vitale et sensibile corpus effecit, hoc est vivere et sentire caro Christi a deitate percepit. Ut enim vivat et sentiat, confert, ut saepe dictum est, omnis anima corpori. Dedit igitur vice animae, ut viveret et sentiret, deitas corpori Christi. Quae si ita se habent, cum anima per corpus, et corpus ex anima sentiat et patiatur, iam quidquid caro Christi passa est, oportet et deitatem simul passam fuisse. |
| 28 | Iam quam late pateat campus blasphemiae, quilibet, etiam me tacente, advertere potest. Quia enim, ut dictum est, quidquid sentit caro vel patitur, anima per eam sentit vel patitur, necesse est ut deitas, quae vicem animae tenere dicitur, per carnem sentiat et patiatur. Patietur igitur deitas moerores infantiae, labores pueritiae, esuriet panis, sitiet fons, fatigabitur virtus, laborabit requies, tristabitur gaudium: et ad ultimum tormentis durissimis impassibilis torquebitur, aeternus deficiet, vita morietur. |
| 29 | Et haec omnia quidem Deum, sed per hominem passum, Catholici confitemur. Aliud est enim, ex adiunctione unius personae Deum in homine humana passum dicere, aliud in natura impassibili aliquid doloris, aut iniuriae pati potuisse. Quod ille astruit, qui Deum pro anima in humano corpore exstitisse dicit. Et quoniam apertis immorandum non est, compendio res terminanda est. |
| 30 | Aut enim in carne assumpti hominis Deus pro anima fuit, et idcirco passionibus humanis succubuit; aut si hoc sentire impium et detestabile est, eam Christi caro animam, quae absque deitatis iniuria humana passa sit, habuisse credenda est. Et quia bestialem non habuisse probatum est, non nisi rationalem habuisse confitendum est. His de rationali Salvatoris anima rationibus praemissis, quae aut mentibus, ut crede, rationabilibus satisfacere, aut bestiales animos caeteris ostentui facere valeant, iam ea quae in divinis dogmatibus principalem obtinet locum, Scripturarum auctoritas proferatur, ut gemino, rationis scilicet et auctoritatis remedio, vel si infidelis fuerit rationi necessario cedat, vel si fidelis, sacris auctoritatibus acquiescat. |
| 32 | Mirum sane, unde surda haeresis aliquando emergere potuit, cum sicut carnem, sic et animam Salvatoris, prophetica, evangelica, apostolica vox ita pari et pene continuo clamore loquatur, ut vel aures non habere, vel eas more venenatae aspidis obturasse, eam non exaudiens videatur. Nonne David in ipsius Christi persona loquens, ait: Non derelinques animam meam inferno? [Psal. XV.] Et: Erue a framea Deus animam meam, et de manu carnis unicam meam [Psal. XXI]: quae verba sunt de eius passione; et: Anima mea illi vivet (ibid.): quod est de resurrectione; et: In manus tuas commendo spiritum meum [Psal. XXX]: qui utique spiritus in homine non nisi anima est; et Isaias: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam [Isa. XLIII]; et Ieremias: Foderunt foveam animae meae? [Ier. XVIII.] Nonne in Evangelio Dominus mentionem animae suae pene semper assiduat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam [Ioan. X]; et: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (ibid.); et: Nunc anima mea turbata est [Ioan. XII]; et: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matth. XXVI]; et: Maiorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis [Ioan. XV]; et: Animam meam pono pro ovibus meis? [Ioan. X.] Et cuius memoria universa enumeret? Sufficiunt haec, et superabundant, ut et animam Christum habuisse, et eam rationalem fuisse caecis quoque palpantibus demonstretur. |
| 33 | Et ut ea, quae principalia, hoc est evangelica sunt, magis assumam, quando turbatam et tristatam animam suam Salvator dicit, deitatem, in quam turbationis vel tristitiae accidentia cadere non possunt, pro anima fuisse negat; quando potestatem se habere ponendi animam suam et sumendi dicit, irrationalem nullo modo existere potuisse declarat. |
| 34 | Irrationalem quippe animam moriendo ponere bruta animalia possunt; resumere vero eam, quoniam post corpus nulla eius substantia est, omnino non possunt. Spiritus enim post carnem deficiens, non habet iam ad carnem reditum, quia communem moriens habuit cum carne defectum. Proprium est igitur irrationalium spirituum nunquam extra proprium corpus subsistere, sicut rationalium nec post corpus unquam deficere. |
| 35 | Quaedam namque imago vel similitudo deitatis rationali substantiae a Creatore indita est, quam vel beatam, vel miseram, semper tamen necesse est esse aeternam. Quae quia in bestiali spiritu non est, cum suo corpore pariter eam interire necesse est. Unde anima a bono Pastore pro ovibus in mortem posita resumi non posset, si post mortem non exstitisset; nec post mortem subsistere potuisset, si rationalis ut homini non fuisset. |
| 36 | Quid vero aliud et illa vox crucifixi Domini, quam praemissam in Psalmo supra posui, quid plane aliud indicat, cum ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum? [Luc. XXIII.] Nunquid non paucis verbis universas talium errorum opiniones uno velut impulsu praecipitat, unoque gladii ictu cervicem erectam in communem perniciem secat? |
| 37 | Neque enim in manus Patris commendavit spiritum, qui nihil post mortem existeret, nec deitatem commisit, quae nil minus, nil maius recipiens, parque per omnia Patri commendatione non indiget. Qua spirituum, hoc est, bestialis et divini, opinione seposita, restat ut spiritum, videlicet animam rationalem, in manus Patris commendasse, et eum, iuxta Evangelium, inclinato capite tradidisse [Ioan. XIX], credatur. Sed et si ad apostolicum symbolum sermo recurrat, omnis Christiana lingua Dominum Iesum Christum mortuum, et sepultum, et ad inferna descendisse fatetur. |
| 38 | Qui quoniam in carne non descenderit, triduana corporis indicat sepultura. Nec quia in sola divinitatis natura, invicta ratio manifestat. Prudentia quippe, non potentia, percussisse superbum scribitur: quem sola potentia percussisset, si damnatum archangelum percussurus, in sola deitate ad inferos descendisset. Oportebat autem, et hoc aeternum consilium exigebat, ut superbus mundi princeps a natura quam vicerat superandus, iactantiam dolosae suae victoriae saepe victus amitteret; et sicut de eo humana caro per Christum in terris triumphaverat, ita et apud inferos per ipsum humana anima triumpharet. |