Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXXVI. [Charissimis et venerabilibus fratribus in Christi nomine apud Cistercium congregatis, frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem, ob quam convenerunt, aeternam.]
| 1 | Relatum mihi est a pluribus quod litterae quas praeterito anno charitati vestrae mea humilitas destinavit, quosdam vestrorum laeserint, et a stabilitate non iam novitiae, sed antiquae dilectionis eorum animos paulum commoverint. Quae postquam didici, ferre non valui: ut tanta tandiu inter nos habita charitatis dulcedo, quibuslibet occasionibus, vel in modico amarescat. |
| 2 | Unde iterato praesentem epistulam mitto, ut, si ita est ut audivi, laesioni, quam prima intulit, sequens medeatur, et glutino sancti Spiritus diversa coniungente, quantalibet nostrarum scissura mentium uniatur. Viderint primae illius epistulae lectores, quo eam spiritu legerint, quo sensum eius interpretati sint. Novi ego me (quod tamen sine fastu aliquo dictum accipite) non superbiae, sed humilitatis, non discordiae, sed pacis, in dictando spiritum habuisse, et teste eo quem fallere non possum, charitati quam in cordibus nostrorum, decimarum illarum occasione, periclitari videbam, eo modo providere voluisse. |
| 3 | Et quia, Vae peccatori, dicitur, terram ingredienti duabus viis [Ezech. II], nolui, iuxta Prophetam, in corde, et corde loqui [Psal. XI], nec coram amicis, inter quos omnia nuda esse debent, duplicitatis velamine cor velare, ut dum nodum sine tegmine sapientia vestra videret, communi congregatorum consilio ad dissolvendum efficacius laboraret. |
| 4 | Haec tota fuit causa scribendi, quae si tunc ignota aliquos scandalizare potuit, nunc saltem me manifestante retecta, opto, et precor, ut fratribus charissimis ad plenum satisfacere possit. Quiesco enim et quiescam in vobis, delector et delectabor in vobis; etiam laesus non discedam a vobis. Quod tamen tantopere cupio servare vobis, servate nihilominus et nostris et nobis. |