Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXXIV. [Venerabili fratri et dilectissimo amico, domno] AIMERICO [apostolicae sublimitatis cardinali et cancellario, frater] PETRUS [humilis Cluniacensis abbas, salutem.]
| 0 | Charissimis et venerabilibus fratribus nostris, domno abbati Cisterciensi , Clarevallensi, Pontiniensi, et aliis in Christi nomine congregatis, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem et veram in Domino dilectionem. |
| 1 | Cum naufragium imminet, nusquam tutius quam ad portum; cum pericula formidantur, nusquam salubrius quam ad amicum recurritur. Eapropter quoniam ventis e regione propellentibus navis nostra naufragium perpeti reformidat, vos potissimum elegit, cui et pericula nota facere, et per quem contraria universa valeat evitare. |
| 2 | Quod si multa materies multiplicare me verba coegerit, rogo vos, patienter ferte, quia nemo potest breviter dicere, quod verborum multitudo vix valet explicare. Possunt quidem quandoque multa breviter dici, sed ubi brevitas sententiarum pondera non extenuat, non ubi intellectui multa necessario intelligenda defraudat. Invaluit et segnitia modernorum, quae mox superfluum vocat, quidquid cum eius desidia non concordat. Non sic apud antiquos, quorum si sapientia vestra recordari voluerit, etiam longissima nostra novissima reputabit. |
| 2 | Quo affectu, dilectissimi, inter omnes religionis professores universitatem vestram semper dilexerim, quo honore veneratus sim, quibus, quod non improperans dico, beneficiis quosdam vestrum, pro posse et tempore, prosecutus sim, novit testis et conscius meus in excelso, novit et integra ubique terrarum posita nostrae Ecclesiae congregatio, noverunt, et si non omnes, tamen multi vestrorum, quos aut per me ipsum agnoscere, aut quorum notitiam aliis mediantibus quolibet modo accipere praevalui. |
| 3 | Accepi litteras a maiestate Patris, humilitati meae transmissas: quae si, ut mihi soli missae sunt, me solum laederent, facilis unius hominis laesioni consolatio subveniret. At nunc in communem monasterii nostri interitum litterae militant, quae tanto amariores videntur, quanto praeter solitum apparuisse probantur. |
| 3 | Causa huius meae erga vos dilectionis, non retributio percepti, vel spes percipiendi alicuius temporalis commodi fuit, sed ille totius negotii origo et materies exstitit, quem quia in se non poteram, in vobis talibus officiis excolebam. Venerabar in vobis novae institutionis fervorem, laboris instantiam, victus parcimoniam, vestitus vilitatem, et alia innumera monastici propositi sonantia humilitatem. |
| 4 | Nam quae olim mel et lac a paternis uberibus filiis profundebant, meo nunc tempore, quod humili corde, sed non sine intimo dolore dico, myrrham absynthiumque propinant. Quod si propter peccata mea (quod non discreto), tempestas haec contra Christi naviculum, quam ipso committente perita manus illius regit, insurrexit, ut voce prophetae utar: Tollat me, et mittat in mare, tantum cesset mare a naufragantibus [Ion. I]. Quid enim? Nonne illa est, de qua nunc agitur, Cluniacensis Ecclesia, illius, cui Deo auctore praesidet, dicta et credita prae totius mundi subditis Ecclesiis singularis filia? |
| 4 | Amplectebar totius animi brachiis sanctorum exercitia operum, et bonum nominis vestri odorem inhians hauriebam, nec aliquem sinistra de vobis interpretantem pacatus audire valebam. Non eram contentus ista solus de vobis sentire, sed vester praedicator effectus, nostris et alienis conversationis vestrae praeconia praedicabam, et privatim ac publice multis laudibus quae vestra sunt efferens, etiam aversos ad vestrum amorem multorum animos convertebam. Et quia per gratiam Dei cum invidia tabescente iter non habui, dederat ipse efficaciam sermonibus meis, et fratrum nostrorum corda ille qui facit utraque unum [Ephes. II], ita unitate spiritus sui vobis unierat, ut sicut fide, sic et charitate, iam non duae, sed una congregatio credi posset. |
| 5 | Nonne illa est, qua etsi quaelibet alia gradu ecclesiastico celsior, nulla tamen inventa est in Patris gratia prior? Nonne illa est, quam summi Ecclesiae Dei pastores, sancti eius praedecessores, a primo, ut dicitur, fundationis lapide velut in gremio suo foverunt , dilexerunt, auxerunt, provexerunt? |
| 5 | Instabam ego augendo et confirmando amori, ut salus, quae sine charitate servari non potest, illaesa maneret, et signum discipulatus Christi in nostris appareret, quo suos discipulos ab alienis distinguendos docuit dicens, In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem [Ioan. XV]. Gaudebat, ut credo, de concordia nostra ordo coelestis, et evangelistae pacis, pacis spiritus hominibus bonae voluntatis collaetabantur [Matth. XIII]. Sed non tulit invidus hostis aliorum se diutius felicitate torqueri, et inimicus homo semini divino nocturnum superseminavit zizania [Luc. II]. Iecit inter nos pomum discordiae, ut recedente una et sola charitate, universa virtutum genera minore labore valeat effugare, et praeciso bonorum omnium capite, membra simul omnia cogantur interire. |
| 6 | Nonne illa est, quam fovendam, diligendam, augendam, provehendam, ab illis officio suscepit, verbis promisit, in generali capitulo confirmavit? Sed hunc novo ordine de luce tenebrae ortae sunt, dies in noctem mutatus, serena coeli facies in horrendam tempestatem conversa. Et ne forte suspicemini me haec velle verbis exaggerare, noveritis me amico in veritate loquentem, non solum ad exaggerandum nihil dicere, sed ipsum aggerem perturbatarum cogitationum vix posse explicare. |
| 6 | Sic plane, sic fecit, quando ne a vestris decimae Cluniacensibus fratribus, vel aliis redderentur, et hoc privilegio apostolico firmaretur, nescio quibus, quia scio non omnibus, persuasit. Quis enim credat hoc vobis omnibus persuasum? Quis, inquam, credat semel mundo mortuos, ei iterum vivere velle? Quis credat sanctum collegium vestrum luxus et saeculi delicias pro Christo sprevisse, et nunc pro egestate, sordibus et miseriis litigare? |
| 7 | Novi ipse cor meum, novi et sacri conventus plusquam dicere possim moestificatum animum, quoniam ea isto tempore audierunt, quae nunquam ante audita nullo pacto sperare potuerunt. Quando enim solo arbitrio, sine iudicio, quaelibet non dico Clun., non dico Ecclesia, sed saltem vilis muliercula suo iure ab apostolica iustitia spoliata est? |
| 7 | Sed non debent, aiunt quidam ex vestris, laborum nostrorum decimas alieni accipere. Parco longissimis et ex divinis auctoritatibus congestis responsionibus, quae epistulari brevitate facile comprehendi non possunt [possent]. Hoc tantum infero antiquis modernos patribus filios iustitiae ordine subdi: et quod Ecclesiam constat salva fide et charitate hactenus tenuisse, periculosum, si mutetur, existere. |
| 8 | Quando res aliena aliis absque illorum, cuius est assensu, vel voluntate concessa est? Quando de aliorum bonis violenter extortis, grata Deo oblatio facta est? Hoc praecipiunt nobis litterae apostolicae, ut a monachis vel canonicis regularibus decimas non accipiamus, cum nos monachis, clericis, canonicis regularibus, et, si dici posset, saecularibus, monialibus, militibus, raptoribus etiam persolvamus. Nec de illis decimis loquor, quas de agricultura sua rustici seu agricolae reddunt; sed de illis quas fratres nostri propriis manibus, vel sumptibus excolunt. |
| 8 | Patrum temporibus decimas, non tantum laici, sed Ecclesiae Ecclesiis, monasteria monasteriis, et de rusticorum operibus, et de propriis laboribus persolvunt. |
| 9 | Inde habent Cluniacenses plura et vetera: unde Cistercienses singularia et nova se dicunt habere privilegia. Sed scientes sententiam Domini: Vae illi per quem scandalum venit [Matth. XVIII], nolunt uti potestate concessa, ne existentes origo et causa scandalorum, digni iudicentur ut suspendatur mola asinaria in collo eorum, et demergantur in profundum maris. |
| 9 | Si igitur horum metas exceditis, quid nisi maledicis detrahendi occasionem datis? Sed de lucro res agitur. Quod certe, quod lucrum putatur, ubi et fama laeditur, et charitas periclitatur? Nam, ut quod verum est, fratribus et amicis fatear, hoc uno verbo velut uno iaculo amicorum pariter et aemulorum pectora terebrastis, et episcopos, clericos, abbates, monachos, ipsos etiam ad quos pervenire potuit, laicos, adversum vos unanimiter concitastis. |
| 10 | Nec potuit Satanas nequitiae suae utilius invenire consilium, quam ut eos, quos mundus admirabatur, ne admirans imitaretur, nota cupiditatis inureret, et alios laesionis suae dolore stimulatos, ab eorum amore revocaret. Sed angit nos, inquiunt aliqui vestrorum, paupertas. Et ubi est quod Dominus ait: Vae illi per quem scandalum venit. [Matth. XVIII] Et iterum: Expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris? |
| 11 | Sed aiunt quidam de alieno munifici: Hi pauperes sunt, illi divites. Debent ergo divites pauperioribus subvenire. Et recte. Sed attendant quod ait Salomon: Ubi multae divitiae multi et qui comedunt eas [Eccle. V]. Et quia quandoque ditior est pauper in tugurio, quam rex in solio, quia ille si satur est, iam nullius eget; iste multis millibus dum providere non sufficit, mendicat. |
| 11 | (ibid.) Ubi est, quod ait Apostolus: Non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? [I Cor. VIII.] Nonne et haec vox vestra esse deberet: Non manducabo ex decimis his in aeternum, ne fratrem meum scandalizem? Et Apostolus quidem ne idolothyta manducasse putaretur, haec dicebat. At vos quid dicetis, quos, ut salvo fraterno amore loquar, illicita comedere non fert dubietatis opinio, sed iudicii certitudo? |
| 12 | Novit mundus, in quos usus Cluniacus redditus agrorum, in quos pecunias, in quos decimas, in quos quae habet expendat. Requirat prius et conferat diligenter curiosius indagator Cluniacenses, et Cistercienses redditus cum expensis, et demum de divitiis vel paupertate sententiam ferat. Sed esto. Pauperes illi, divites isti. Agatur iudicio. |
| 12 | Sed forte dicitis hanc scandalorum sententiam nostros magis arguere, qui quod eis superfluit, nolunt pauperioribus erogare. Concedo, quod ditiorum copia aliorum debet inopiam sublevare. Sed quis nostrum, vel vestrum ditior, an pauperior sit, nec tempus est quaerendi, nec facultas disserendi. Hoc tantum interrogo. Si ditior non vult pauperiori propria tribuere, pauperior debet ditiori sua auferre? |
| 13 | Non accipies, inquit lex aeterna, personam pauperis, nec honores vultum potentis [Levit. XIX]. Item in Exodo: Pauperis quoque non misereberis in iudicio [Exod. XXXIII]. Si misericordia impendenda est pauperi, nunquid irroganda est iniuria a paupere? Si danda est ei eleemosyna, nunquid exercenda est ab eo rapina? |
| 13 | Quis magis videtur iniustus, dives parcus, an pauper violentus? Quis maiore dignus est supplicio, retentor propriorum, an raptor alienorum? Sed haec ego, dilectissimi, non amaro animo dico, sed sicut fratres meos charissimos moneo. Nec tantum ad haec scribenda me coegerunt lucra decimarum, quam damna animarum. Quae enim vobis vel nostris ultra spes in laboribus, quae in ieiuniis, quae in vigiliis, quae in castitate, quae in eleemosynis, quae in aliis sacrorum operum exercitiis, remota, ut supra dixi, charitate esse poterit? |
| 14 | Monstruosum praedae genus, si laborent divitibus sancti pauperes extorquere, quod pessimi divites pauperibus solebant auferre. Nec blandiantur sibi illi fratres nostri, si haec propriis manibus non faciunt, quia non ascendit in montem Domini, nec stat in loco sancto eius tantum innocens manibus, sed mundo corde [Psal. XIV]. Unde qui verbis de corde prodeuntibus aliorum manus exagitat, alienum se ab eorum opere nulla dissimulatione excusat. |
| 14 | Quid memorem apostolica verba, quae semper mente tenetis? Quid replicem, quae assidue ruminatis? Nostis, quid Apostolus de linguis hominum et angelorum, quid de facultatibus erogatis in pauperes: quid de trahendo corpore ita ut ardeat [I Cor. XIII], quid ipse Dominus de munere ad altare oblato dicat [Matth. V]. Haec ideo brevissime tango, ut cum ista, quae digniora sunt, absque charitate nihil esse probantur, reliqua omnia quae inferiora sunt, nihil penitus sine illa valere monstrentur. Et ne diu longioribus epistulis aures sanctitatis vestrae detineam, legatione functus gregis mei oro pariter et consulo, oro ut supplex, consulo ut amicus, ut in causa ista, quae nunc agitur, decimarum, vobis pariter et nobis consulatis, vobis ne infamiam, nobis ne violentiam inferatis, et ne nobis simul, ac vobis charitatem Christianarum animarum unicum remedium auferatis. |
| 15 | Contuli ego, dum ex charitate rogaverunt, quasdam eis decimas; sed aliud est quod sponte Deo offertur, aliud quod violenter aufertur. Fuisset utcunque tolerabile certis hoc et paucis locis concedere; sed tanta est per gratiam Dei multiplicatio novae segetis, ut si, velut illi exigunt, novis veteres coguntur cedere, antiquos labores oporteat deperire. |
| 15 | Nihil sacer conventus vester poterit consultius invenire, quam si charitatem, quae Deus est, inter nos non permittis interire. |
| 16 | Dilexi ego, et semper diligere volo fratres illos, sicut mihi nostra et ipsorum congregatio attestatur, sed attendendum eis est, si servi Deo sunt, ne eorum occasione, vel (quod peius est) studio, charitas virtutum omnium perfectio et finis laedatur. Nam, ut quod verum sentio dicam, tale inde scandalum praeparatur, quod nostro quidem tempore incipere, sed nostra nunquam aetate valeat terminari. |
| 17 | Non unde obedientia subtrahatur, sed unde, quod maius est, charitas perimatur. Perimatur dico, non laedatur, quia vere non tantum apud nostros sed apud universos, in quos decretum hoc prolatum est, non solum laeditur, sed etiam exstinguitur. Novit prudentia vestra Ecclesiam Dei unguento, non cauterio indigere, baculo sustentandam, non impulsu praecipitandam esse, maxime hoc tempore, quando viribus exhaustis magna pars ipsius membris trementibus nutat, et late iam patente scandalorum campo, dies instare videntur, de quibus Dominus ait in Evangelio, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi [Matth. XXIV]. Iam de sententia super Gigniacenses absque vocatione, absque audientia prolata, quid dicam, non invenio. Nam excepta tempestate, quae per domnum Pontium excitata est, nunc primum in monachos Cluniacenses excommunicationis, vel interdicti sententia ab apostolica sede promulgata est . Sed et illud, quod in eadem Domini nostri epistula continebatur, quasdam sibi litteras fraudulenter extortas, non parvum mihi et his, qui audierunt, stuporem, ingessit. |
| 19 | Quis enim fraudem hanc fecerit, quis extorserit, quis tanti criminis auctor fuerit, cum diu inter nos quaereremus, invenire non potuimus. Hoc tantum recolo me a sancto Ambrosio cursorem domino papae, et vobis misisse, atque per eum scriptum huiusmodi capitulum, sicut ex eadem, quam misi, membrana postea collegi, in haec verba transmisisse. Ut monachis de Miratorio , qui decimas auferunt fratribus nostris Gigniacensibus, et a potentibus faciunt eos deprecari [depraedari], scribatur, ut decimas reddant. Cuius hic, rogo, fraus esse potuit? Si cursoris, mirum est, quod tantillus homullulus, tantos orbis iudices fallere potuit; si capituli, neque hoc minus mirum: nam cum fraus dicatur, quando studio fallendi falsitas praetenditur, veritas occultatur, quomodo fraudulenter litterae extortae sunt, quae nihil veritatis, studio fallendi occultaverunt nihil falsitatis praetulerunt? |
| 20 | Quod si quilibet hoc Patris nostri auribus insusurravit, tunc ei dignum erat credere, quando eo praesente, qui scripsit, falsi eum aliquid conscripsisse potuerat comprobare. Ante autem de indiscussis sententiam ferre, quid est aliud quam solo arbitrio absentem damnare? Non se putabant nostri tale apud suum dominum meritum reposuisse, pro cuius obedientia et servitio dicuntur se, suaque pene omnia expendisse. Sed ne iactare propria videar, ista interim conscientiae ipsius dimitto, pro universis quae numerare possem deprecans, ut Ecclesia sibi a Deo commissa, et si non augmenta, saltem nulla quae non meruit, sentiat detrimenta. |
| 21 | Memor sit propriis se manibus illam Ecclesiam consecrasse, quod eius praedecessores nonnullos valde certum est praeoptasse. Quam si diminuerit, videbitur destruxisse quod visus fuerat construxisse. Insultabunt, quod iam ex parte coeperunt nobis inimici eius, quorum multitudo ubique, et si non aperte contradicit, tamen aperte odit, nec cessabunt dicere quod solent dicendo frequentare: Ecce, Cluniacenses, habete papam vestrum, quem vobis spreto monacho vestro elegistis. Talem spem talis digne sequitur merces. Sed quia, charissime, magni, quam semper in vobis habui, amoris fiducia me diffusius forte quam debui loqui compulit, rogo ne miremini, quoniam et magnum Ecclesiae nostrae super hac re murmur, et lingua, quae deerat, mediatoris nuntii, me tanta imprimere chartis verba coegit. |
| 22 | Nunc igitur ea spe, qua vobis post dominum papam universa Ecclesia Dei, et specialiter Cluniacensis innititur, laborate obsecro, ut in melius sententia commutetur, quia mirum sapientibus videri non debet, si homini tantis totius mundi curis in diversa distracto, quilibet sua quaerens subripere potuit; sed valde mirum videbitur, si postquam pernitiosum cognoverit, tantus pastor ovibus non providerit. |
| 23 | Quod si praesens aliud non placet, sicut eum litteris propriis rogavi, illius novi interdicti asperitatem usque ad proximum pascha differat: quia usque ad tempus illud mittere ad eum, etiam antequam ista audirem, nuntios idoneos proposueram. Sed tempus praefixum tam breve est, ut nisi cito cum indulgentia nuntius remittatur, Gigniacense monasterium in ipsa Domini Nativitate (quod vix sine lacrymis dico), divinis officiis careat, et corda fratrum nostrorum nunquam delendus saevae amaritudinis dolor inurat. |
| 24 | Has familiares litteras illi tantum post vos, rogo, videant, qui negotium nostrum non impedire, sed pro viribus studeant adiuvare. |