monumenta.ch > Suetonius > 33 > 42 > 10 > 48 > 2 > 2 > 14 > 28 > 38 > 24 > 34 > 3 > 32 > 1 > 51 > 29 > 40 > 21 > 6 > 36 > 43 > 7 > 18 > 24 > 33
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXXII. INNOCENTIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXXIV. AIMERICO PETRUS

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXXIII. [Summo pontifici, et nostro speciali Patri domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem et obedientiam.]

1 Magna materies multa me loqui cogeret, sed auribus maiestatis vestrae importunus, aut nimius esse formido. Eapropter, dilectae et diligendae paternitati vestrae humiliter suggero, litteras nuper a vobis mihi directas, me filium vestrum, et totum semper vobis subditum et devotum conventum, quoniam insolita et damnosa praeferebant, graviter vulnerasse.
2 Insolita, inquam, et damnosa praeferebant, quia decimas, quas usque ad haec tempora, per ducentos et eo amplius annos vestra Cluniacensis Ecclesia indifferenter ab omnibus suscepit, et indifferenter omnibus reddidit, auferebant. Insolita, inquam, et damnosa praeferebant, quia quod vere nunquam de quolibet parvo Cluniacensis Ecclesiae membro factum audivimus, in magno monasterio Gigniaco [In magno monasterio Gigniaco. Gigniacum monasterii Clun. membrum, de quo et S. Bernardus epist. 283 ad Eugenium papam: «Apud Cluniacum, inquit, occurrimus Gigniacensibus spe pacis, pro qua laboratum multum, elaboratum nihil. Nam totum quatriduanum laborem nostrum sola demum secuta est ruina spei. Si quidem abbatia una, ne per singula vagemur, tota destructa est.» Et ipse Petrus Venerabilis infra, epist. 35: «Iam de sententia super Gigniacenses absque vocatione, absque audientia prolata, quid dicam, non invenio. Nam nunc primum in monachos Clun. excommunicationis vel interdicti sententia ab apostolica sede promulgata est.»] post quadraginta dies divina officia propter repetitas parochiae suae decimas interdicebant. Et cum a sanctis praedecessoribus vestris multis privilegiis confirmatum sit, ut fratres Cluniacensis, non solum omnium parochiarum suarum decimas [Ut fratres Clun. parochiarum suarum decimas. Supra epist. 28.] absque alicuius contradictione susciperent, sed etiam quas propriis excolebant sumptibus retinerent: noluerunt tamen uti hac potestate, scientes scriptum esse: Vae illi per quem scandalum venit [Matth. XXIII]. Unde humiliter ac modeste decimas tam rusticorum quam mancipiorum suorum, non solum monachis, canonicis, sed etiam quibuslibet clericis, presbyteris, militibus raptoribusque persolvunt.
3 Cumque ipsi universis debitas, atque indebitas decimas, vel quaelibet alia pacifice reddant, cur non et ab aliis quiete suscipiant? Dedi ipse Cisterciensibus fratribus, teste domino Clarevallensi abbate, quibusdam in locis decimas, sed tanta iam est, per Dei gratiam, ipsorum et aliorum religiosorum ubique terrarum in circuitu nostro numerositas, ut si omnibus decimas indulserimus, iam decimam fere numeri nostri partem perdamus.
4 Nam si brevitas pateretur, ostenderemus quamplura monasteria nostra ita a diversis religionibus circumsepta, ut ad duas vel unam leucam, unum vetus quinque vel septem novis monasteriis sepiatur. Quae in parochiis nostris, et cum assensu, et sine assensu nostro contra ius canonicum constructa, maiorem partem iam parochiarum nostrarum obtinent.
5 Quibus omnibus si decimae concedantur, oportebit ut nostri, aut, sicut dixi, numerum suorum minuant; aut forte in quibusdam locis loco pariter et domibus cedant. Rogat igitur, venerabilis Pater, fidelis et semper subiecta maiestati apostolicae congregatio vestra, ut ab amore paterno novi filii veteres non expellant, quoniam et si novi diligendi, non tamen propter novos, nisi promeruerint, sunt veteres abiiciendi. Recordamini quantum ab antiquis in populo Dei primogenitis deferretur, ut nisi Esau primogenita vendidisset, nunquam ei licet sanctior Iacob in primogenitorum dignitate, non dico praeferretur, sed nec etiam conferretur.
6 Si ergo primogeniti sumus, dignum est ut quod non vendidimus, pro iunioribus non perdamus. Si aliter res processerit, quod salva Patris gratia dico, aut sua mecum Ecclesia retinebit, aut sine me hucusque iuste possessis carebit. Nostis ipse cor meum, cuius, utinam! vel hac, vel qualibet occasione non subitum, sed antiquum compleatur desiderium.
7 Unde iteratis precibus precatur universitas filiorum vestrorum, rogo et ipse qualiscunque tamen vester, ut si aliud ad praesens non placet, sententiam saltem interdicti usque ad Pascha Domini differatis, quatenus infra hoc spatium sapientes fratres ad vos mittere, et per eos tam de his quam de aliis vobiscum agere possim.
Petrus Venerabilis HOME