Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXXII. [Summo Ecclesiae Dei pastori, et nostro speciali Patri, domino papae] INNOCENTIO, [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, filialem in Christo dilectionem.]
| 1 | Apostolicae maiestati vestrae humilitas mea saepe scribens, et saepe rescribens, auribus vestris totius mundi audiendis vocibus occupatis, procax aut nimia esse formidat. Sed solet paterna pietas non solum verbosantem sed aliquando etiam delinquentem filium tolerare. Quem interdum ut corrigat, pro excessibus verberans, non potest tamen ipsa inter verbera non amare. |
| 2 | Inde, sumpta audacia, pro domno Lugdunensi archidiacono paternam benignitatem filialis praesumptio rogat, licet quantum ad ipsum nulla petitionis praesumptio, sed iusta videatur esse precatio. Meretur hoc, ut saeculare loquar, honestas personae eius, meretur hoc erga sublimitatem vestram obedientia et famulatus eius, meretur hoc circa vestros sedulitas et devotio eius. |
| 3 | Honestas personae eius, quia inter Lugdunenses constitutus, non quidem ut Iob in terra Hus, sed pro modulo suo, si tamen maximis liceat minima comparare, ut Stephanus diaconus inter condiaconos, ita hic eiusdem nominis archidiaconus, inter concanonicos prudentiae et honestatis vexillum sublimius extulit, et eo tempore, quo apud huiusmodi homines omnia pene corrupta sunt, insigne clericalis ordinis inviolatum servavit. |
| 4 | Quis enim unquam eius vitam infami aliquo nomine foedavit? Quis eius honestatem inhonesta aliqua suspicione, ne dicam accusatione, tentavit? Quis eius a puero conversationem, quod perrarum est, aliquo susurro, non dico probro, sollicitavit? Meretur hoc, ut dixi, obedientia et famulatus eius, quia, ut aliis omissis, de instanti tempore loquar, pene solus, imo solus, iniunctam per legatos vestros in Lugdunensi Ecclesia apostolici praecepti servavit obedientiam, et quod iam non accusans dico, solus universorum vitavit contumaciam. |
| 5 | Meretur hoc circa vestros sedulitas et devotio eius, quibus omnes vestros, et specialiter Cluniacenses, quos specialius vestros credit, amplectitur, iuvat, defendit. Non tantum vero illos, sed quoscunque nota aliqua religionis religiosos esse praesumit, colligit, sustinet, obsequitur, domumque vel domos suas, non solum hospitium, sed eorum esse asylum, assidua pene eorum receptione vel procuratione, demonstrat. Ista omnia sanctissimo Patri bonum filium, etiam absque commendatione mea, scio quia gratum exhibent; sed utinam testimonio meo, quod videndo et audiendo perhibeo, gratiorem paternae pietati exhibeant! |
| 6 | Est ei causa coram Patre cum quibusdam, quos quia et ipsum nostis, non est necesse inde sapientiam vestram instrui, maxime quia eius vos vicarium esse cognoscitis, qui reddet unicuique secundum opera eius. |