| 1 | Frater quidam montis Thabor, ut dicebat, monachus, habitu peregrini nuper ad nos veniens, de beatitudine vestra bona plurima nobis retulit, et inter omnes Orientis ecclesiasticas personas, Cluniacensis monasterii vos singularem amicum referens, animos omnium nostrum, ad diligendam et amplectendam reverentiam vestram magnifice incitavit. Quem enim non incitaret, quem non ex intimis commoveret, non cuiuscunque, sed Bethlehemitici episcopi, in humiles et remotos pauperes Christi, ab eius spiritu excitata dilectio? |
| 2 | Bethlehemitici, inquam, episcopi, praesepis Dominici custodis, illius praesepis ad quod custodiendum vix iustus Ioseph et virgo Maria admissi fuerunt, illius quod aeterna maiestas mortali carne induta, et ad humanos oculos prodiens primum elegit, et in quo prae omnibus terrae locis, coeli Rex primitus requiescere voluit, sicut legitur, Reclinavit eum mater in praesepio? [Luc. II.] Gratias igitur illi, cui nato in Bethlehem gloria in altissimis Deo ab angelis cantatum est, qui inter homines bonae voluntatis vos computans, charisma pacis illius, quae omnem sensum exsuperat [Philipp. IV], cordi vestro inspiravit, et ut etiam ad longe positos, charitatis latum mandatum nimis, per immensa terrarum et pelagi spatia extenderetis, animavit. Hoc nos experti sumus, qui in occiduo et pene ultimo orbe, hoc est Cluniaci, positi, Orientalium specierum fragrantiam sensimus, et in odore unguentorum, hoc est, pretiosarum virtutum vestrarum, velut adolescentulae, hoc est infirmiores, currere coepimus. |
| 3 | Curremus ergo, nec nisi comprehenderimus, currendo deficiemus, donec per affectum, quo currimus, ad domum non transeuntem, sed aeternam in coelis, pertingamus, ubi non tantum de inchoata, sed iam de consummata dilectione et perpetua cohabitatione in Christo laetantes, ei vobiscum sempiterne cohaereamus. Sit ergo sublimis mater Bethlehem, Cluniacensi filiae in sempiternum coniuncta, ut quod corporali nequeunt visione, hoc spirituali et sincera expleant dilectione. |