monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > 13 > 10 > 3 > 2 > 14 > 18 > 15 > 23 > 16 > 27 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 12 > 19 > 26 > 10 > 2 > 14 > 28 > 24 > 29 > 21 > > 30 > 30 > 7 > 30
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXIX. BERNARDO PETRUS, <<<     >>> EPISTULA XXXI. PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXX. [Honorando et saepe nominando] THEOTARDO [meo, frater] PETRUS, [humilis Cluniacensium abbas, totum quod est.]

1 Memoria tua semper, ut nosti, mihi suavis et grata dum occurrit (quod pene assidue fit), cor meum spinis curarum dilaniatum, vepribus sollicitudinum exasperatum, ut hausta pigmenta, ut unguenta fragrantia sic leniunt [lenit], sic refovent [refovet], ut me iam me non esse sentiam, et eum qui fueram oblitus, in virum alterum me mutatum gaudeam. Quid fiet ergo? quid fiet, charissime, in re illa quam spe felici sustinemus?
2 in vita dico immortali et beata, quando in hac mortali, et misera, plenaque vomituum sordiumque humanis mentibus innasci hoc adhuc infelicium affectibus inesse potest. Quid fiet, quando anima sanctorum, ignoto illius supernae dulcedinis pastu, sicut adipe et pinguedine replebitur, quando adhuc ieiuna et squalens macredine, imo, iuxta Evangelium, fame male periens [Luc. XV], tantopere, tantillo gustu laetatur? Quid fiet, quando illi, supra quam felices inebriabuntur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis eius potabuntur, quoniam apud eum est fons vitae [Psal. XXXV], si guttula illius abundantiae huc delapsa hoc operatur?
3 Haec tamen est, dilectissime, qua te, ut nosti, semper dilexi, semper colui, semper tibi etiam absens adhaesi. Haec est, quae magnis spatiis, multis temporibus, a me seiunctum, nunquam ab animo meo avelli passa est, quae animae meae conspectibus te frequenter, imo pene continue, ingerens, nunquam absentem esse permittit. Haec est, quae toto hoc anno cor meum assidue stimulans, et diuturnae absentiae tuae impatiens, ad scribendum charitati tuae quotidie invitat: quae nisi curarum obice, saepe repulsa fuisset, antequam plures dies cogitata implesset.
4 Facit ergo, etiam nunc vix permissa, quod potest, et dilectum absentem requirens, dormientem suscitans, venire differentem invitans, monet, hortatur: et quia differentem huc usque sustinuit, etiam ex imperio praecipit, ut vel antequam ad Montem-Pessulanum [Antequam ad Montem-Pessulanum. Mons Pessulus, vel Pessulanus, quem et aliqui montem Puellarum dicunt, praeclara Volcarum urbs, in quam anno 1536, episcopatus a Magalona proxima insula translatus est, assensu Francisci primi Francorum regis.] iter aggrediar, vel postquam reditum cognoverit, statim venire festinet.
5 Et quia novum casum fratrum Luparciaci [Et quia novum casum fratrum Luparciaci. Luparciacus, vel ut aliqui rectius scribunt, Luperciacus, burgus Nivernensis dioecesis, in quo prioratus ordinis Cluniacensis in honore SS. Gervasii et Protasii constructus, cuius et aliquando domnus Gelduinus, ex nobili stemate Puteacensium procerum editus, post voluntariam in Cluniacense coenobio paupertatem arreptam, prior factus est, ut ex actis delationis reliquiarum S. Stephani protomartyris in Cluniacum tempore Pontii abbatis patet, vulgo Leurcy-le-bourg.] morientium audivi, volo ut maturius, imo quam citius poteris, iter acceleres, et usque ad proximam Dominicam Septuagesimae, tuam nobis Cluniaci praesentiam exhibere non omittas. Non autem idcirco quod plus solito nunc tibi timeam, aut mori iam te plusquam soleam formidem, maxime cum nec mortem alicubi fugere, utique mortalis, possis, et longe amplius tibi exspectanda, exoptanda, quam fugienda sit, sed ut videam Aaron meum, stantem inter mortuos et viventes [Num. XVII], et istis quidem curae, illis autem sepulturae operam impendentem.
6 Veni ergo, veni: et ne te leviter invitari aestimes, iterum dico: Veni.
Petrus Venerabilis HOME