monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7 > 2 > 36 > 17 > 25 > 45 > 14 > 21 > 13 > 11 > 28
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXVII. INNOCENTIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIX. BERNARDO PETRUS,

Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXVIII. [Pro meritis venerabili, pro affectu erga nos dilectissimo domno] BERNARDO [Claraevallis abbati] [Domno Bernardo Claraevallis abbati. Infra epist. 29 et 36; lib. II, epist. 39 et 37; lib. IV, epist. 17; lib. V, epist. 8 et lib. VI, epist. 4, 18, 29, 25 et 46. Est autem Claravallis, monasterium ordinis Cisterciensis, quod anno Domini 1115 fundatum est, eiusque primus abbas fuit sanctus Bernardus, ut notat Caesar Heisterbachensis, lib. I Miraculorum et historiarum memorabilium, cap. 1.], [frater] PETRUS [humilis Cluniacensium abbas, salutem praesentem, et salutem aeternam.]

1 Diu est, frater charissime, ex quo bonae conversationis tuae aromata spirituali suavitate fragrantia intimo cordis odoratu hauriens, teque ante diligere quam nosse, ante venerari quam comtemplari incipiens, te videre, te amplecti, tecum de animae profectibus loqui desideravi. Cuius rei effectum hactenus praestolatus, quod de his charitati tuae scribere decreveram, distuli.
2 Malui quippe vivo sermone secreta cordis mei tibi aperire, quam haec schedulae calamo percurrente committere. Sed multa terrarum intercapedo, multa negotiorum et tribulationum nobis ingruentium amaritudo, hoc ne contingeret, hucusque prohibuerunt. Faciam ergo necesse est quod permittitur, et modo quo possum, quia isto tantum modo possum, fraternitati tuae mihi, ut dixi, ante charae quam notae, quod me in quibusdam movet, aperiam.
3 Novi enim te eruditione saecularium, et, quod est longe utilius, scientia divinarum litterarum instructum pariter et ornatum, et relicta Aegypto, Aegyptiorum spoliis et Hebraeorum opibus sic ditatum, ut et aliorum indigentiam ipse dives permanens supplere, et de dubiis certam ferre sententiam valeas.
5 Obiiciunt itaque nostris, quidam vestrorum [Obiiciunt itaque nostris quidam vestrorum. Obiectiones hae Cisterciensium ex charta Charitatis quam fecit Stephanus abbas Cistercii tertius depromptae, sic breviter a Ioanne Parisiensi perstringuntur versus annum 1107. Hoc tempore, inquit, facta est charta Charitatis a Stephano Cisterc. abbate, et aliis XX abbatibus, et auctoritate sigilli apostolici confirmata. Ab illo ergo tempore reiecerunt ab ordine frocos et pelliceas, staminia, capucia, et feminalia, pectina, coopertoria et stramenta lectorum, ac diversa ciborum in refectorio fercula, et sagimen, et omnia quae puritati regulae adversabantur abdicarunt, et ecclesias, altaria, oblationes, decimas, et sepulturas, et furnos, et molendina, villas et rusticos, quia nec in Vita sancti Benedicti, nec in eius Regula legebant sanctum Benedictum haec possedisse, nec feminas eius monasterium intrasse, nec mortuas ibidem sepultas fuisse, excepta sancta Scholastica sorore sua, decimasque dicebant in quatuor partitiones distribui debere, primam episcopo, alteram presbytero et clerico, tertiam hospitibus et peregrinis, quartam in restauratione Ecclesiae. Et quia in hoc monasterio personam monachi qui terras suas possidet, unde et per se, et per pecora sua laborando vivat, non reperiebant. Videndi Robertus de Monte, in Supplemento Sigeberti; Caesar Heisterbachensis, et adctor Chronici Cisterciensis hoc anno primum excusi.]. Non, inquiunt, vos regulam, cuius rectitudinem sequi proposuistis, ut ipsis operibus monstratur, sequimini: imo distortis gressibus ignotas semitas, et devia quaeque sectamini. Proprias namque leges ipsi vobis, prout libuit, componentes, has sacrosanctas dicitis, Patrum praecepta pro vestris traditionibus abiicitis, in eadem re (quod monstruosum videtur) magistri et discipuli existitis.
6 Insuper ad augmentum praevaricationis et divinae irritationis, coram Deo et sanctis eius voto vos astringitis: quod transgredientes, reos vos violati voti absque dubio ostenditis. Promittitis siquidem secundum Regulam beati Benedicti, vos in castris coelestibus militaturos, atque iuxta ipsius instituta, indeficientem obedientiam servaturos. Haec promissio. Videamus utrum sic se habeat conversatio.
8 Et ut per ordinem cuncta aggrediamur, in suscipiendis novitiis quomodo Regulam servatis, cum non nisi post annum, spiritibus si ex Deo sunt probatis, eos suscipi praecipiat; vos autem ipso quo adveniunt, ut ita loquamur, momento, nulla ratione servata, eos suscipiatis? Unde contingit, ut quia incaute recipiuntur, incautius recepti conversentur, et quia ad quod veniunt venientes non intelligunt, iam caeteris sociati, quid agere debeant nesciunt; dumque in stadio more athletarum ante pugnam non exercentur, ad conflictum venientes, cum pugnare debeant, fugiunt, et cum fortiter dimicantes vincere, utpote talium inexperti, facillime vincuntur.
10 Usum quoque pelliciarum et diversarum pellium qua auctoritate vobis defenditis, cum in eadem Regula nihil de huiusmodi reperiatur?
11 Femorialia sane de vestiario hos, qui in via diriguntur, accipere, et revertentes ibidem reponere iubet, utique praeter illos nulli ea ferre permittens.
12 De stramentis autem lectorum utrum magistrum sequamini ipsi videte, cum certe plura et diversa, quam Regula praecipiat vobis et supponatis et superponatis.
13 Ut duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant, et ut tertium de pomis aut leguminibus, si fuerit, unde addatur, in saepe dicta Regula legitis, an ita teneatis agnoscitis.
14 Fratres transgressores et professionis suae praevaricatores, illos videlicet qui collum iugo Regulae subducentes et de monasteriis fugientes ad saeculum revertuntur, usque tertio si reverti et poenitere voluerint, recipi iubet; et si postmodum hoc fecerint, omnem eis reversionis aditum denegari. Sed vos sicut caetera, sic et istud quoque contemnitis, et quotienscunque libet, advenientes contra Regulae praecepta suscipitis.
16 De ieiuniis vero regularibus quid dicemus, quae sic abiecistis, sic pro velle mutastis, ut vix parvas ipsorum reliquias magis forte humano pudore quam divino timore retinueritis? Nam cum monachis praecipiatur ut a Pentecoste usque ad Idus Septembris, quarta et sexta feria ieiunent usque ad Nonam, nisi labores in agris habuerint, aut aestatis fervor nimius fuerit, cumque ab eisdem Idibus usque ad caput Quadragesimae, ut ad Nonam semper reficiant iniungatur, vos e contrario tota aestate omnes ferias pares facitis, et ieiuniorum eamdem formam quotidie bis comedendo servatis.
17 Reliquo autem tempore quando vultis ieiunando, quando vultis ieiunia solvendo, non vos ipsos Regulae, sed Regulam vobis subiicitis.
18 Opus manuum, quo sancti Patres eremitae et antiqui monachi semper usi sunt, quo ipsi apostoli victum sibi et aliis ministrabant, de quo Deus reatum primi hominis hac quoque poena plectens, ait: In sudore vultus tui vesceris pane tuo [Gen. III]. De quo et David: Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit [Psal. CXXVII], ita abiecistis, ut nec istae omnes auctoritates ad operandum vos cogere possint, nec obedientia, quam, iuxta Regulam, Deo vos exhibere promisistis, delicatas otio manus de sinu ad opus extrahere valeat.
20 Nostis etiam inibi praeceptum esse ut omnibus advenientibus sive discedentibus hospitibus inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis a fratribus adoretur qui et suscipitur. Non ignoratis et illud iussum: Aquam in manibus abbas hospitibus det. Pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet.
21 Sed nec istud tantillum voti vestri contemptores servare curatis.
22 De ferramentis, et rebus monasterii brevem abbas habere praecipitur; sed vel negligentia habere non curat, vel superbia habere dedignatur.
23 Ad haec, cum his, qui ob debitas laudes Deo decantandas ad ecclesiam occurrere non valent, praecipiatur, in loco ubi sunt cum divino timore genua flectere, more vobis solito legibus propriis utentes, et communes contemnentes, cum nec istud valde grave sit, tamen negligitis, et alia quaedam inventitia facientes, parvum hoc praeceptum sicut et maiora vilipenditis.
25 Mensam quoque abbatis cum hospitibus et peregrinis esse semper iubet, ut videlicet Christum semper habere mereatur, qui dicturum se esse dicit: Hospes fui, et suscepisti me [Matth. XXV]. Istud quoque tantum et tam leve bonum, quasi pro nihilo ducentes, contemnitis.
26 Ubicunque sibi obviant fratres, iunior a priore benedictionem petere praecipitur, nec apud vos tenetur.
27 Ad portam monasterii senex sapiens poni iubetur, nec ponitur.
28 Ut pulsantibus vel clamantibus Deo gratias portarius respondeat, aut benedicat, imperatur, nec observatur.
29 Illud autem, illud, inquam, omni rationi et auctoritati adversum, quomodo tuemini, quod iam semel stabilitatem et conversionem morum, et obedientiam uno in loco professos rursus alio in loco stabilitatem, rursum conversionem morum, rursum obedientiam vovere, et priorem fidem irritam facere compellitis?
30 Ita quippe, ita inevitabili periculo vobis acquiescentes cingitis, ut ad quamlibet partem se verterint, praevaricatores non esse non possint. Nam si prius votum servaverint, secundi rei tenebuntur. Si secundum, prioris noxa constringentur. Nec soli hoc patientur, sed par catena vos ipsosque constringet, et fortasse vos durior. Debent enim deceptores, deceptis poenas habere maiores.
32 Sed et inde si potestis sufficientem excusationem praetendite, quod contra eamdem toties nominatam Regulam vestram, vestram certe, vestram, vel salvantem vel condemnantem; alterius et noti monasterii monachos, sine permissione abbatis proprii, aut litteris commendatitiis, indifferenter suscipitis, et quod vobis nolletis fieri, alteri facitis.
33 Eapropter et respectum fraternae charitatis amittitis, neque secundum divinum praeceptum, quod dicit: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem [Ioan. XV], proximum sicut vos ipsos diligitis.
34 Super haec omnia, quod omnibus iniustum et contra ecclesiastica decreta esse perspicue patet, et unde ab universis iuste iudicamini, nequaquam relinquere vultis, sed contra totius orbis morem, proprium episcopum habere refugitis. Quod quam sit absurdum, etiam imperitis manifestum est. Unde enim vobis chrisma? Unde sacri ordines? Unde ecclesiarum consecrationes et coemeteriorum benedictiones?
35 Unde ad postremum omnia, quae sine episcopo aut episcopi iussu canonice fieri non possunt? Certe in his non solum monachorum, sed et omnium regulam exceditis Christianorum.
36 Ecclesiarum parochialium, primitiarum et decimarum possessiones, quae ratio vobis contulit, cum haec omnia non ad monachos, sed ad clericos canonica sanctione pertineant? Illis quippe, quorum officii est baptizare et praedicare, et reliqua quae ad animarum pertinent salutem genere, haec concessa sunt, ut non sit eis necesse implicari saecularibus negotiis, sed quia in Ecclesia laborant, de Ecclesia vivant, ut Dominus dicit: Dignus est operarius mercede sua [Luc. X]. At vos quare hoc usurpatis, cum nihil horum quae diximus facere debeatis?
37 Et cum illum non feratis laborem, cur laboris suscipitis mercedem?
38 Sed et de saecularibus possessionibus a vobis more saecularium possessis, quid respondebitis, cum in nullo in hac parte ab ipsis discrepare videamini? Nam castra, villas et rusticos, servos et ancillas, et quod deterius est, telonearia lucra, et fere cuncta huiusmodi emolumenta indifferenter suscipitis, non legitime tenetis, contra infestantes modis omnibus defenditis.
39 Unde contra monastici ordinis instituta, causas saeculares religiosi tractant, monachi causidici efficiuntur, accusant et accusantur, testes fiunt, contra Apostolum, iudiciis intersunt [II Tim. II], atque sub praetextu iuris proprii tuendi, cordibus in Aegyptum revertuntur, incendium Sodomae a Sodomis iam egressi respiciunt, manum mittentes in aratrum, retro respiciunt, et idcirco regno coelorum apti esse non possunt [Luc. IX]. In his omnibus professionis et voti vestri transgressores vos esse, apertissime ostendimus.
40 Si enim constat Regulam haec praecepisse, et vos hanc servare vovisse, cum constet hoc vos hactenus non fecisse, patet, ut diximus, non servatae promissionis vos praevaricatores existere. Nos vero haec omnia uti praecipiuntur observamus, et ex integro, quidquid in Regula tenenda Deo promisimus, custodimus.
41 Ad haec nostri: O, o Pharisaeorum novum genus, rursus mundo redditum! qui se a caeteris dividentes, omnibus praeferentes, dicunt quod propheta dicturos eos praedixit: Noli me tangere, quoniam mundus ego sum. Sed ut his quae in ultimis posuistis in primis respondeamus, dicite, veri observatores Regulae, quomodo vos eam tenere iactatis, qui nec breve illud capitulum ut ipsis vestris verbis ostenditur, servare curatis, quo dicitur, ut monachus omnibus se inferiorem et viliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu?
42 Hoccine est inferiorem se credere et pronuntiare, aliorum facta deprimere, sua extollere, contemnere alios, sibi magnum videri, cum Scriptura praecipiat: Cum feceritis omnia quae vobis praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus? [Matth. XVII.] Non iustificabitur, inquit Propheta, in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII]. Et Isaias: Velut pannus menstruatae, omnes iustificationes nostrae [Isa. LXIV]. Et vos sancti, vos singulares, vos in universo orbe vere monachi, aliis omnibus falsis et perditis secundum nominis interpretationem, solos vos inter omnes constituitis, unde et habitum insoliti coloris praetenditis, et ad distinctionem cunctorum totius fere mundi monachorum, inter nigros vos candidos ostentatis.
43 Et certe haec vestium nigredo, antiquitus humilitatis causa a Patribus inventa, cum a vobis reiicitur, meliores vos ipsis candorem inusitatum praeferendo iudicatis. De magno tamen illo et admirabili, vereque monacho Martino non legitur, quod albo et curto, sed quod nigro et pendulo pallio processerit. Inde quoque et Regulam, cuius defensores magis quam observatores videri vultis, valde transgredimini: qua iubente didicistis, ut de vestium colore aut grossitudine non causentur monachi.
44 Cuius manifestissimi praevaricatores esse convincimini, qui colorem humilitati et abiectioni magis competentem abiicitis, et illum, quo etiam in Scripturis gaudium et solemnitas figuratur [Act. I], album scilicet, contra iam dicta Regulae mandata assumitis. Cumque in valle lacrymarum positos, quibus praecipitur, ut semper luctui, nunquam laetitiae intendant, deceant vestimenta luctum et poenitentiam designantia, vos econtra in miseriis felicitatem, in moerore gaudium, in luctu laetitiam, vestium candore monstratis.
45 Sed ne magis iniurias verborum verbis ulcisci, quam obiectis ex ratione respondere videamur, his quibus vos iuste impetere possemus ad praesens omissis, ad ea quae obiecistis taliter respondemus. Et ut eo ordine quo a vobis posita sunt obiecta diluamus, dicimus nos in obserservatione Regulae, nequaquam devia quaeque sectari, sed per omnia ducentis Regulae rectitudinem sequi.
46 Privatis legibus Patrum traditiones non supponimus, quoniam et ipsae a sanctis Patribus inventae sunt, quos Deo placuisse sancta vita et multa miracula testata sunt et testantur, quibus et licuit talia mandare et nobis licet talia observare. Plane licuit, semperque licebit, ut pastores ovibus suis quae recta sunt praecipiant, et oves pastoribus ut Deo obediant.
47 Voti nostri nos nitimini ostendere transgressores, cuius nos veros sic ostendimus observatores.
48 Nam in suscipiendis novitiis Regulam omnium servamus, quoniam illum sequimur qui dixit: Omne quod dat mihi Pater ad me veniet: et eum qui venit ad me non eiiciam foras [Ioan. VI]. Quem non sequeremur, si eos, qui ad ipsum ab ipso inspirati veniunt, eiiceremus foras. Nemo enim, ait, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [Ioan. III]. Si igitur quem Pater trahit, et Filius suscipit, ac Spiritus, qui ubi vult spirat, inspirat, expelleremus, quid aliud quam Deo resistere videremur?
49 Certe non tantum venientes suscipere, sed etiam non venientes ad veniendum invitare invenitur, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. [Matth. XI]. Et de nostri ordinis iugo ferendo subinfert: Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
50 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (ibid.). Et ut nihil fingere, sed totum divinis auctoritatibus videamur firmare, dicite qui non nisi annuum monachum vultis, nunquid illi, cui Salvator dicebat: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me [Matth. XIX], annum remorandae conversionis indicebat?
51 Nec refragari potestis totam summam ordinis nostri his brevibus verbis Domini contineri. Nam quid est aliud dicere: Omnia quae habes da pauperibus, et, veni, sequere me, nisi esto monachus? Sed forte dicetis cum hoc non fecisse. Nunquid dicere potestis Dominum hoc non monuisse?
52 Quod si iste non implevit, implevit ille, qui, cum ei diceret Dominus: Sequere me, et respondisset ut ad sepeliendum patrem eum prius ire permitteret, et Dominus addidisset: Sine mortuos sepelire mortuos suos; tu autem veni, et annuntia regnum Dei, surgens secutus est eum [Matth. VIII] [Luc. IX]. Nunquid non dicam annum, sed vel diem, aut horam, antequam converteretur, ei indixit: ac non potius remorari etiam pietatis causa volentem, ne moraretur coegit?
53 Et certe sapientia Dei per Salomonem dicit: Fili, ne tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Nescis enim quid superventura pariat dies. [Eccli. VI]. Et ut maiora aggrediamur, quosdam apostolorum de mari, quosdam de teloneo, alios de diversis mundi commerciis vocatos cernimus, et illico apostolos videmus.
54 Sed ne haec magis veneranda miracula, quam imitanda exempla esse dicatis, ad vitam illam primitivae Ecclesiae recurrimus, quam esse eam, quae apud nos servari debet, quis sanum sapiens negare potest? Quae namque est vita monachica, nisi quae tunc dicebatur apostolica? Hanc sane et illam eamdem esse, ipse beatus significat, cum tractans qualiter debeant fratres necessaria accipere, ait, scriptum est: Dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat [Act. IV]. De proprietariis quoque idem sancit, quod Petrus apostolus tenendum esse decrevit, cum Ananiam et Saphiram propria habere volentes, terribili morte damnavit [Act. V]. Ad hanc ergo conversationem, quam sive monachicam seu apostolicam dixerim, nil refert, quicunque veniebat, ab apostolis suscipiebatur, illico caeteris iungebatur, nec per annum, ut apud vos, differebatur.
55 Nunquid his omnibus auctoritatibus non acquiescitis, nec adhuc hominibus aditum venienti ad Deum reserabitis? Sed forte adhuc perstatis; et dicitis: Regulam beati Benedicti tenere voluistis. Nos econtra. Nunquid iam dicta a professione exclusimus? Nunquid Regulam servaturos nos vovimus et Evangelia negavimus? Nunquid dicta et facta Domini et apostolorum eius imitari beatus Benedictus prohibuit?
56 Nonne Petrus ait: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia eius [I Petr. II]. Certe Christus omnibus quos vocabat, ut se sequerentur dicebat. Recolite Evangelia, et fere ubique sic invenietis. Sequi autem pro imitari positum a doctoribus nostris accepimus. Super haec omnia matris charitatis regulam in his et in reliquis, nos sequi profitemur: quae hoc sibi proprie vindicat, ut quidquid secundum eam fit, rectum, non distortum, aequum, non iniquum, iustum, non iniustum esse, manifestissimum sit.
57 Ut enim Dominus ait, in ipsa universa lex pendet et prophetae [Matth. XXII]. Et beatus Gregorius: Omne mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Atque post pauca: Praecepta Dominica, et multa sunt, et unum: Multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis.
58 Hinc beatus Augustinus: Habe, inquit, charitatem, et fac quidquid vis. Hanc charitatis, ut diximus, Regulam sequentes, novitios, mox ut veniunt, suscipimus: imo etiam secundum Dominum ut veniant invitamus, et implemus quod Ioannes in Apocalypsi ait: Et spiritus et sponsa dicunt: Veni; et qui audit dicat: Veni [Apoc. XXII]. Nec contrarii sumus Regulae, quoniam charitatis oculum erga salutem proximi apertum habemus. Perpendimus quippe quia, si eum ab ordine nostro tam aspere deterreremus, ad saeculum revertens post Satanam converteretur; et qui ad salutem venerat, in perniciem laberetur.
59 Cuius perniciei reos nos ante subtile examen districti iudicis inveniri formidamus, si quem salvare condescendendo possumus, perditum iri nostra austeritate permittimus. Petractamus et hoc, quia saepe etiam invitis bona praestantur. Hoc dicimus quod apud nos saepe contingere cernimus. Nonnulli huic iugo colla sua submittentes, post aliquantum temporis diversis seu tentationibus seu tribulationibus oppressi, ad faeces mundi, quas dimiserant, reverterentur, nisi cogitarent quod semel fecerunt non posse se absque damnatione aeterna praevaricari.
60 Qui si aliquando hoc praesumunt, postmodum tamen hoc timore compulsi, ad ovile proprium revertuntur, et quia aliter salvari se non posse cognoscunt, velint, nolint, servant quod voverunt. Ipse quoque beatus Benedictus, quem nobis obiicitis, pro nobis loquitur: Sic, inquit, abbas omnia temperet atque disponat, ut animae salventur.
61 Sed et Dominus in Evangelio: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit [Luc. XI]. Hoc est, si intentio bona fuerit, et cuncta opera recta existent. His auctoritatibus, hac ratione confidimus nos iuste agere, et beati Benedicti praeceptum, qui in nullo Scripturis divinis contrarius esse potest, in suscipiendis novitiis optime conservare.
62 His omnibus adiungimus illud, quod isto fraternae charitatis intuitu licet plerumque magistris Ecclesiae Dei Patrum instituta transgredi, et ad utilitatem animarum regularum praecepta moderari. Ad hoc enim omnium divinarum Scripturarum oculus tendit, et haec eius finalis causa est, ut sive arguendo, sive obsecrando, sive increpando, sive parcendo, sive corripiendo, sive quocunque modo agendo salus animarum provideatur, et homo, ad cuius doctrinam scripta sunt quaecunque scripta sunt, Deo, a quo disiunctus fuerat, iterum coniungatur.
63 De his multa in canonibus ecclesiasticis invenimus, a sanctis videlicet Patribus bene prius sancita, et a subsequentibus iuxta rationem temporum, certis de causis mutata, ut est, verbi gratia, de illis qui in haeresim vel in aliquod damnabile peccatum et publicum corruunt, quos primi canones ad pristinum clericatus vel dignitatis gradum accedere prohibent, sequentes vero, necessariis cogentibus causis, aliquando permittunt.
64 Sic et de presbyterorum filiis, ne presbyteri fiant, et de episcopis ne ad aliam sedem transferantur constitutum est: sed in multis utilitatis gratia non servatum. Papa etiam Gregorius Anglos noviter ad fidem conversos, contra praedecessorum suorum, ac multorum conciliorum statuta, in quinta linea copulari permisit [Papa Gregorius Anglos noviter ad fidem conversos in quinta linea copulari permisit. Beda lib. I Ecclesiasticae historiae gentis Anglorum, cap. 27. «Interea vir Domini Augustinus venit Arelas, et ab archiepiscopo eiusdem civitatis Etherio, iuxta quod iussa sancti Patris Gregorii acceperant, archiepiscopus genti Anglorum ordinatus est. Reversusque Britanniam, misit continuo Romam Laurentium presbyterum, et Petrum monachum, qui beato pontifici Gregorio gentem Anglorum fidem Christi accepisse, ac se episcopum factum esse referrent. Simul et de eis, quae necessaria videbantur, quaestionibus eius consulta flagitans. Nec mora congrua quaestionibus responsa suscepit.» Et paulo post: «Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem debeant fideles cum propinquis sibi coniugio copulari? Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana republica permittit ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est ut iam tertia vel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi debeat. Nam secunda, quam diximus, a se omni modo debet abstinere.» Sed de quinto gradu nihil.]. Haec et multa his similia a quibusdam Patribus statuta, ab aliis certa necessitate vel utilitate immutata, persaepe reperiuntur.
65 Synodus Nicaena secundo capitulo dicit: Frequenter sive ex necessitate, sive alio quolibet modo, transgredi contigit homines ecclesiasticos canones. Et sanctus papa Leo: Ubi, inquit, necessitas fuerit, ad utilitatem Ecclesiae qui potestatem habet, ea dispenset. Ex necessitate enim sit mutatio legis. Item Felix papa: Contemplari oportet, inquit, quod ubi occurrit necessitas, saepe constitutiones Patrum transgredimur.
66 Haec diximus, istis vos expugnantibus exemplis et testimoniis cinximus, ut nullus iam evadendi vobis supersit locus. Cum enim audiatis necessitatis, sive utilitatis gratia posse Patres mandata moderari, negabitis hominem ad monachatum nisi potest annum posse suscipi? Et quae maior necessitas aut utilitas, animarum salute, potest inveniri?
67 Illa necessitate, illa utilitate, ne dilati pereant, ad nos venientes aliquando sine mora suscipimus. Et quia iam dicto charitatis oculo salutem proximi sic agendo procuramus, nec Regulae, quae tantum salutem hominum requirit, nec alicui divinae Scripturae contraimus, imo implendo quod volunt, eis in omnibus concordamus.
68 Post haec requiritis qua auctoritate usum pelliciarum et diversarum pellium nobis defendimus [Qua auctoritate usum pelliciarum et diversarum pellium nobis defendimus. Hunc pellium et pelliciarum usum monachis vicissim et laicis communem ab antiquo fuisse iam diximus, et nunc adhuc exemplis aliis ostendemus. Beatus Odo, libro II Vitae sancti Geraldi comitis Aureliacensis, cap. 3: «Vestimentis autem pelliceis super vestibus lineis utebatur, quia genus istud indumenti solent clerici vicissim, et laici in usum habere. Duas tamen pelliceas nunquam simul habebat.» De monachis docet additio ad capitul. Car. Magni et Ludovici regum, cap. 22: «Ut si infra positae mensurae quantitatem decreverit abbas causa necessitatis quidpiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque monachorum habeat, pelliceas usque ad talos duas,» etc. Et Goffridus abbas Vindocinensis lib. I, epist. 12, ad Calixtum papam: Hoc intersigno praesentes litteras meas esse pater meus agnoscat, quod Armanno monacho Romae pro eius amore bene servivi; et cum apud Turonum nocte nudatus esset a furibus, non dimidiam vestem ut beatus Martinus, sed grisiam pelliciam atque varias pelles obtuli patri meo, quem nimia charitate semper dilexi et diligo.» De laicis vero testatur etiam Guillelmus Carnotensis in Vita sancti Ludovici, cum dicit eum, «ex quo prima vice viam arripuit transmarinam, nunquam indutum esse squaleto, vel panno viridi, seu bruneto, nec pellibus variis, sed veste nigri coloris, vel camolini, seu persei.» Unde et apud Ulpianum: «Vestis etiam ex pellibus constabit, cum et tunicas pelliceas nonnulli habeant.» Nec profecto viri tantum, verum et mulieres, tam saeculares quam velatae, pellibus illis ac pelliciis quondam uti consuetae. Notitia Mollendini de Cappa in Vindocino siti: «Notum fiat nostrorum posteritati successorum quod Hildiardis uxor Fulcherii de Vindocino emit unum molendinum, in Ledo fluvio in loco qui dicitur ad Cappam situm, ad opus Sancti Martini Maioris Monasterii, de quodam homine Guismando nomine, annuente uxore sua, nomine Emelina, quae habuit ob hoc primo pelliciam XL solidorum, postea C solidos.» Et statuta vetera Domus Dei Paris.: «Sorores habebunt singulae tres camisias, et tres succamas talares, unum pelliceum agninum novum, et suum vetus, si opus fuerit.»], cum in Regula nihil de huiusmodi reperiatur. Sed et nos requirimus qua auctoritate ea auferre conamini. Quam cum afferre non potueritis, quod revera non potestis, nos nostras in medium afferemus rationes, et ex his nos nil male agere vestiti pelliciis demonstrabimus.
69 Verba igitur Regulae in primis discutiamus, et si nobis pelles abstulerit, illico dimittemus. Audite ergo, unde nos impetitis. Vestimenta, inquit, fratribus secundum locorum qualitatem [Vestimenta fratribus secundum qualitatem, etc. Verba sunt capitis 4 Regulae S. Benedicti. Quae Cassinenses in suo declaratorio interpretantes, addunt, «Qui vero pellicea propter aliquam infirmitatem, seu necessitatem indiguerit, careat rata vestimentorum illo anno sibi contingente. Et hae pelliceae ad necessitatem, non ad ostentationem aut luxum concedendae sunt. In ipsis igitur cavendus est omnis ornatus, ne illis uti liceat loco tunicarum, aut sine tunicis, sed superinduantur illis utentes et tunica praesertim accedentes ad chorum aut refectorium.»], aut aerum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur; in calidis vero minus.
70 Haec ergo consideratio penes abbatem sit. Haec dicens, nullam vestimentis certam metam praefixit, nihil necessitati abstulit, in arbitrio Patris spiritualis totum posuit; et tam in his quam in caeteris similibus necessaria conservans, superflua tantum resecavit. Unde et alibi dicit: Quod superfluum est, amputari debet.
71 Apostolus quoque idem confirmat: Carnis, ait, curam ne feceritis in desideriis [Rom. XIII]. Inde beatus Gregorius. Cum carnis curam in desideriis facere prohibemur, in necessatibus concedimur. Igitur secundum haec Apostoli praecepta, iuxta beati Benedicti supra scripta dicta, secundum illa quae de Actibus apostolorum alio loco inducit, dicens: Dividebatur singulis prout cuique opus erat [Act. IV], iuxta omnia quoque divinarum litterarum mandata, licet abbati superfluitate recisa, pellicias vel caetera indumenta fratribus largiri, et more boni pastoris ovibus sibi commissis cuncta necessaria providere. Et ne exempla deesse videantur, ipsum Deum primis hominibus post lapsum huiusmodi indumenta dedisse legimus.
72 Fecit, inquit, Deus Adam et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos [Gen. II]. Cum ergo haec indumenta non pro gloria, sed pro ignominia, non pro deliciis, sed pro poenitentia, non pro honore, sed pro dedecore, Deus eis contulerit, quare vos ac si delicias, et aliquid magnum pelles monachis auferre conamini?
73 Haec plane huiusmodi indumenta in exsilio positos patriae recordari commonent, quae ab ea expulsi, in sustentanda fragilitate se accipisse recolunt. Sanctos quoque prophetas pellibus usos Apostolus in laude martyrum memorat, dicens: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis [Hebr. II]. Elias namque propheta zona pellicea accinctus fuisse describitur [IV Reg. I]. Et de Ioanne Baptista Evangelium loquitur: Erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius [Matth. III] [Marc. I]. Beatum Antonium eremitarum Patrem, pellicea usum fuisse legimus. Hinc et de ipso beato Benedicto legimus in Dialogo: Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam pastores invenerunt.
74 Quem dum vestitum pellibus inter fruteta cernerent, aliquam bestiam esse crediderunt. Si utique in usu pellium peccatum esse crederent, nequaquam tanti viri, qui omnibus imitandi proponuntur, his uti voluissent. Sed quia inter superflua et necessaria distinguere noverant, superfluis longe remotis, cum et ab ipsis necessariis maioris virtutis merito in multis abstinerent, ista tamen indumenta, quibus utentes monachi non esse dicuntur, sibi retinuerunt, et prophetae et martyres sancti ea ferentes permanserunt.
75 Sed et illud, quod de tunica et cuculla subsequitur, quam discrete, quam provide, quam charitative dixerit, quantumque a vestrae indiscretionis inhumanitate discordaverit, si nondum perpendistis, tandem animadvertite. Mediocribus, ait, locis sufficere credimus per singulos cucullam et tunicam: Cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam.
76 Quod, quaeso, hic praeceptum? quae coactio? Quid hic dicitur quod a nobis non servatur? Sufficere credit, non praecipit, nec omnibus in locis, sed mediocribus locis monacho cucullam et tunicam. Nunquid credere est praecipere? Nunquid mediocria loca sunt omnia loca? Hoc mandatum transgredimur, hinc rei arguimur, hinc voti praevaricatores dicimur.
77 Sed si nos pelliciis utendo, quoniam de eis Regula reticet, praevaricamur, praevaricamini nobiscum et vos, qui simplici flocco et cuculla contenti esse non vultis, et ultra Regulae metas, quae nihil de his loquitur, multiplices, et quotquotlibet tunicas induitis, et eas absque aliqua discretione fertis. Si vero responderitis quod quidam vestrorum nostris aliquando responderunt, videlicet hoc vos causa necessitatis agere, respondebimus et nos similiter, necessitate, hoc est frigoris importabili asperitate pellium munimenta portare.
78 Et si hac ratione immunes vos a Regulae transgressione videri cupitis, eadem ratione nos Regulae transgressores non esse, nihilominus declaramus. Cum ergo vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem, aut aerum temperiem, dari Regula iubeat, cum hanc considerationem penes abbatem esse decernat, cum, secundum apostolicam sententiam, dividi singulis prout cuique opus est, praecipiat, cum carnis curam in desideriis Apostolus fieri prohibeat, sed in necessitatibus permittat, licet plane abbati, licet his, quos indigere viderit, necessaria subsidia, seu in vestibus, seu in quibuscunque libuerit rebus pro velle ministrare.
79 Nec tantum licet, sed etiam praevaricatae Regulae reus existeret, si quod Regula exhiberi egentibus charitative praecipit, non exhiberet.
80 Femoralia sane eadem ratione necessitatis, munditiae et honestatis nobis defendimus, recolentes insuper Deum praecepisse ne summus sacerdos sine femoralibus lineis ad altare suum accedere praesumeret, ne si hoc faceret, poenam mortis incurreret. Et licet cuncta illa sacerdotalia, vel Levitica indumenta, sive ornamenta, Ecclesia Dei moribus magis quam corporibus coaptet, et non litteram mortificantem, sed spiritum vivificantem sequatur, sunt tamen quaedam, quae more illo antiquo adhuc in Ecclesia decoris causa observantur, ut quae erant futurorum significativa, sint praeteritorum repraesentativa: sicut, verbi gratia, quaedam in pontificalibus vestimentis morem pristinum imitari cernimus, quae non ob superstitionis observantiam, sed ob utriusque legis spiritualem, ut diximus, consonantiam fieri intelligimus.
81 Nam licet, secundum Apostolum, omnia illis in figura contingerent [I Cor. X], sacramento tamen honestas seu utilitas aliquando coniungebatur. Et quamvis in feminalibus lineis ministris Dei castitas indiceretur, tamen honestas velandorum inhonestorum non excludebatur, imo sollicite praecipiebatur. Unde et Apostolus: Inhonesta, inquit, nostra abundantiori honore circumdamus [I Cor. XII]. Huius ergo rei honestas quidem intelligitur, necessitas autem apertius exponeretur, si de talibus, sicut de caeteris, libere loqui permitteremur. Honestum tamen est, utile est, necessarium est: et idcirco contra Regulam, quae nulla, ut saepe iam diximus, necessaria interdicit, nec in hoc aliquid agimus.
83 De stramentis autem lectorum [De stramentis autem lectorum. S. Benedictus, cap. 55, Regulae, «Stramenta, inquit, lectorum sufficiant, matta, sagum, lena, et capitale.» Qui locus a Cassinensibus sic declaratur: «Praelati prohibeant ornamenta lectorum, et praesertim ne circumcirca sint panno lineo aut laneo septa cuiusvis coloris et qualitatis,» etc. Et cum monachis usus lineorum interdicatur, hoc praecipue in stramentis lectorum servari debet. Licet etiam super sagum, aut mattam pannum laneum habere, aut lineum grossiorem, qui possit removeri et ablui.] quae obiecistis, miramur quomodo obiicere potuistis. An enim obliti estis verba Regulae, quae dicit: Lectisternia pro modo conversationis, secundum dispositionem abbatis sui accipiant? Unde quod abbate permittente, nobis et supponimus et superponimus, si superflua desunt, iuste secundum Regulam sine aliquo inobedientiae periculo facimus.
84 Eapropter quoniam argui de praevaricatione non possumus, iniuste reprehendentes de non recta reprehensione, rectius reprehendere possumus.
85 Hinc ad duo pulmentaria quae intulistis veniamus, et tam de ipsis quam de panis et vini mensura [De panis et vini mensura. Hanc nos alibi iam explicabimus, et de ea etiam Additio I ad capitul. regum, cap. 25: «Ut ea, inquit, quam monachi sui habent mensura, sint abbates contenti in manducando, in bibendo.» Et cap. 77: «Ut unicuique fratri in cibo et potu sua mensura separatim detur, et de tota mensura cibi alicui nihil tribuat.»], quid Regula dicat videamus: Panis, inquit, libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio, sive prandii et coenae. Quod si coenaturi sunt, tertia pars a cellarario reservetur, reddenda coenaturis.
86 Ecce qui de iota uno, aut uno Regulae apice calumnias machinamini, insurgite, irruite, invenistis quid dicatis, quid obiiciatis, hic plane nos damnare, hic praevaricatores arguere, hic voti transgressores vocare, sine contradictione potestis. Si enim propensa libra panis in die monacho non suffecerit, si vel modicum supra libram, vel pro libra aliud sumpserit, nisi integram tertiam partem ad opus coenae sibi reddendam cellarario non alteri reddiderit, si plus vel minus de libra in prima refectione comederit, quam ut tertia pars ad servandum residua sit, id est ut nec plus tertia parte, nec minus comedenti supersit, quid aliud quam a Deo condemnamur, a paradiso excludimur, ut periuri et filii perditionis in inferno retrudimur?
87 Quid tamen de illis dicetis qui extra equitant, et necessitate monasterii per diversa euntes, multo tempore a monasterio absunt? Nunquid semper panem suum trutinare poterunt? Nunquid semper et ubique cellararium monasterii secum habere valebunt, cui quando bis comederint, tertiam partem librae suae ad coenam illam recepturi, nec de alio pane comessuri, commendare valeant?
88 Vere liquantes culicem, et camelum glutientes, decimantes mentham, et anethum et cyminum, et relinquentes quae sunt graviora legis, iudicium, et iustitiam, et veritatem [Matth. XXIII]. Sic quippe sentientes, quid aliud quam Deum verborum venatorem magis quam cordium scrutatorem esse videri vultis? Cumque ad cor semper respicere dicatur, et simplicitate oculi totum corpus lucidum fieri, ipse confirmet [Luc. II], vos econtra, magis eum linguae motus, et sonum omnium auribus communem notare, talia dicentes, sentire videmini.
89 Et cum probetur materiam salutis nostrae propter suam immensam pietatem libentissime perquirere, quod ex multis Scripturarum locis coniicere, imo aperte cognoscere quilibet potest, ut verbi gratia, cum ad Abraham loquens, pro decem Sodomitarum iustis se caeteris indulgere promisit [Gen. XVIII], et viduam duo tantum minuta offerentem laudavit [Matth. X], et cum danti calicem aquae frigidae mercedem reddit [Luc. XV], et bonae voluntatis hominibus pacem annuntiat [Luc. II], vos e converso velut ei insidiantem ipsum nitimini comprobare.
90 Hoc certe facitis, cum haec et alia Regulae verba, non ut oportet, intelligitis, non ut decet, exponitis. Hoc facitis, cum profitentium verba, magis quam corda, Deum attendere dicitis. Non ita, non ita sensit sanctus, qui spiritu omnium iustorum plenus fuisse dicitur, non ita sensit; sed audite quid senserit. Intellectum eius verba sequentia demonstrant.
91 Quia si labor, inquit, forte maior factus fuerit, in arbitrio et potestate abbatis erit; si expediat aliquid augere, remota prae omnibus crapula, ut nunquam subrepat monacho indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano, quomodo crapula, sicut ait Dominus noster: «Videte ne graventur corda vestra in crapula [Luc. XXI].» Haec dicens, quid aliud quam necessitatem retinuit, vitium amputavit, atque in arbitrio abbatis cuncta huiusmodi esse censuit?
92 Sed et omnia verba eius de mensura potus tractantis, nonne huic nostrae intelligentiae astipulantur? Quae brevitatis gratia libenter intermitteremus; sed quia his maxime eius intentio, atque discretio cognosci potest, oportet ut ea ponamus. Unusquisque, ait, proprium donum habet ex Deo; alius sic, alius vero sic [I Cor. VII]. Et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur.
93 Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus eminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant. Quia si loci necessitas aut labor, aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas, licet legamus vinum omnino monachorum non esse.
94 Sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, quoniam vinum apostatare facit etiam sapientes [Eccli. XIX].
95 Dicite ergo syllabarum discussores, nonne haec omnia indiscretionem vestram condemnant? nonne sententiam nostram omnimodis approbant? Donorum diversitates diversis a Deo donari dicit, et ideo cum scrupulositate mensuram victus aliorum constituit: constituendo tamen nihil praecipit, sed eam mensuram quam ponit, posse sufficere fratribus credit.
96 Si labor, aut ardor, aut quaelibet necessitas amplius poposcerit, in arbitrio prioris constituit, superflua et vitiosa tantum more solito resecans, et idcirco satietatem, aut ebrietatem caveri in omnibus admonens. De pulmentariis etiam nihil affirmando, nihil praecipiendo, sed totum sub moderatione ponendo, ita scribit: Sufficere credimus ad refectionem quotidianam omnibus mensis cocta duo pulmentaria propter diversorum infirmitates, ut forte qui ex uno non potuerit edere, ex alio reficiatur.
97 Si ergo quisquam infirmitatis propriae causa ex duobus illis non potuerit edere, non oportet eum ex tertio refici? Quod si nec ex tertio, non debet ei quartum offerri? Sic etiam diversa diversis pro qualitate infirmitatum, hoc est, prout cuique opus est, superfluitate semper et ubique recisa, non debent charitative impertiri? Hoc sanctus ille intellexit, hoc scripsit, hac de causa nihil aliud de talibus diffinire, nil praecipere voluit; sed pro qualitate locorum, temporum, morum, infirmitatum, et diversorum accidentium, cibos, potus, vestes, et ad extremum universa, tam corporibus quam animabus necessaria, subditis a Patribus dari sancivit, animarum saluti tantummodo intentus, et eam, sive dando, sive subtrahendo, sive parcendo, sive corripiendo, procurare sollicitus. Hoc ostendit omnibus fere in locis Regulae suae, hoc specialiter dicit in capitulo superius dicto, quo tractat si omnes debent aequaliter necessaria accipere. Sicut, inquit, scriptum est: «Dividebatur singulis, prout cuique opus erat [Act. IV].» Ubi non dicimus, ut personarum, quod absit, acceptio sit, sed infirmitatum consideratio.
98 Ubi qui minus indiget, agat Deo gratias, et non contristetur. Qui vero plus indiget, humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia: et ita omnia membra erunt in pace. Huic rationi Regula charitatis, quae ad universa se extendit, et omnia sua rectitudine recta facit, attestatur, ubi beatus Augustinus in libro De moribus Ecclesiae catholicae, contra Manichaeos scribens, dicit: Continent se igitur hi qui possunt, qui tamen sunt innumerabiles, et a carnibus, et a vino, duas ob causas, vel propter fratrum imbecillitatem, vel propter libertatem suam.
99 Charitas praecipue custoditur, charitati victus, charitati sermo, charitati habitus, charitati vultus aptatur. Coitur in unam conspiraturque charitatem. Sciunt hanc commendatam esse a Christo, et apostolis, ut si haec una desit, inania sint omnia; si haec adsit, plena sint omnia. Hanc violare, tanquam Deum, nefas ducitur. Hanc si quid offendit, unam diem durare non sinitur.
100 His et similibus satisfecimus, nisi obstinata voluntas maneat vestra tuendi, et magis disponatis quae vestra sunt litigando defendere quam probatae rationi et auctoritati acquiescere. Transeamus ad reliqua.
101 Opponitis deinde nos contra Regulam plusquam tertio fugitivos suscipere [Opponitis deinde nos contra Regulam plus suam tertio fugitivos suscipere. De fugitivis recipiendis, praeter textum Regulae, qui legitur cap. 29, exstat et caput integrum in lib. Consuetudinum Cluniacensium.]. Nos vero ad ista: Miramur, valde miramur unde istud novum Evangelium ortum est, quod contra totius orbis fidem dimicat, et spem veniae peccatoribus interdicit. Dicant qui post trinam praevaricationem reverti volentibus aditum claudunt, cur Christus Petro, postquam ter negavit, non tantum indulsit, sed et pascendas oves suas tertio commisit, eumque maiorum maximum et apostolorum principem constituit.
102 Dicant utrum Scriptura mentiatur, quae dicit: Septies cadit iustus, et resurgit [Prov. XXIII]: Dicant quid eis de verbis Domini videatur, quibus Petro interroganti quoties peccanti fratri deberet indulgere, an usque septies, respondit: Non dico usque septies, sed usque septuagies septies [Matth. XVIII]. Ostendant quomodo intelligunt quod alibi ipse Dominus ait: Si dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra [Matth. VI], nec diffinitum numerum remissionis praefecit, sed indiffinite posuit, dans intelligi, quod quoties quis fratri indulserit, toties ei Deus indulgeat.
103 Hinc in oratione quam Ecclesiae dimisit, addit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI] [Luc. XI]. Unde non dubitatur quod quoties quae nostris debentur dimittimus, toties, ut diximus, nobis debita, hoc est peccata nostra, a Deo dimittuntur. Sed quare exemplis immoramur, cum nullum sanae fidei lateat, converti ex corde volentibus ianuam misericordiae usque ad ultimum spiritum semper esse reseratam; et fontem domus David in ablutionem peccatoris et menstruatae [Zach. XIII], per omne praesentis vitae spatium indifferenter patentem, nulli negari?
104 Verba quoque Regulae, quae prave vel parum intelligentes, ista dicere praesumpsistis, in nihilo vobis suffragantur. Et ut pateat verum esse quod dicimus, ipsa ponamus: Si frater, inquit, proprio vitio de monasterio exierit, aut proiectus fuerit, in ultimo gradu usque tertio recipiatur; iam vero postea sciat sibi omnem reversionis aditum denegari. Non, inquit, denegetur; sed, sciat sibi denegari. In qua sententia cum nihil praecepti inveniatur, non obicem misericordiae posuisse, sed terrorem temerariis intentasse cognoscitur.
105 Ergo desinite talia loqui, et non Scripturas vestro sensui sed sensum vestrum Scripturis applicate; et converti veraciter cupientes, absque ulla retractione, etiam millies suscipite. Alioquin Deo contrarii et Regulae adversarii inveniemini.
106 In ieiuniis vero Regulam nos optime sequi credimus. Quod si non creditis, exponimus. A Pentecoste usque ad Idus Septembris, sicut ipsi opposuistis, quarta quidem et sexta feria usque ad Nonam ieiunare praecipimur [Quarta et sexta feria usque ad Nonam ieiunare praecipimur. Additio 1 ad capitul. cap. 18: Ut quarta et sexta feria ieiunantes ante Nonam, aut post Nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium levia opera exerceant.]; et aliis diebus ad Sextam prandere. Hanc tamen prandii Sextam continuandam dicit si necessarium fuerit, et in abbatis ponit providentia, ut sic omnia temperet, atque disponat, qualiter et animae salventur, et quod faciunt fratres, absque murmuratione faciant.
107 Et quia horam illam refectionis sicut caeteris diebus, ita quoque duabus illis feriis continuandam dicit, hoc est, ad Sextam posse fratres ex necessitate comedere, quia hoc in abbatis providentia ponit, quia sic omnia abbatem temperare atque disponere praecipit, ut animae salventur, quia ut fratres absque ulla murmuratione faciant, quod faciunt, providetur, cum a Pentecoste usque ad Idus Septembris omnem feriam ad Sextam ex praecepto abbatis comedendo continuamus, nil nos offendere credimus, neque a Regulae statutis deviare existimamus.
108 Ab Idibus autem Septembris usque ad caput Quadragesimae, secundum Regulam ad Nonam semper reficimus; diebus Dominicis propter universalis Ecclesiae decreta, et quibusdam duodecim lectionum solemnitatibus exceptis. Dies autem Dominicos etiam apud vos observari audivimus. Quia si nos in iam dictis festivitatibus bis comedendo peccavimus, quoniam id Regula non permittit, peccatis nihilominus et vos, qui diebus Dominicis bis comeditis, quoniam nec ipsos a serie ieiunii in Regula invenimus exceptos.
109 Si vero honore Domini Dominicis diebus ieiunia solventes iuste agitis, et nos Domini et servorum eius honore, bis in eorum solemniis comedentes nihilominus iuste agimus.
110 De opere manuum, quod superioribus capitulis adiunxistis, sufficientissimas habemus rationes: quae et vestra obiecta prorsus invalida demonstrantes, ea longe propellant, et quae apud nos geruntur, approbent et manu teneant. Et ut hoc apertissime pateat, videamus non tantum quid de opere manuum Regula praecipiat, sed etiam quare illud praecipiat. Otiositas, ait, inimica est animae.
111 Et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum: certis iterum horis in lectione divina. Ecce audistis quia operari iubet: animadvertite, ut diximus, ob quid iubeat. Otiositatem esse inimicam animae praedicat et ideo ne animae, cui inimica cognoscitur, nocere valeat, tam lectione quam manuum labore eam excludere satagit.
112 Dicite ergo: Si aliis bonorum operum exercitiis idem potest fieri, non videtur vobis bene Regula servari? Si, inquam, aliis bonis operibus (nam multa alia bona opera praeter opus manuum possunt inveniri) occupare semper totius diei spatium monachi possunt, cum ad hoc tantum ne otiosi sint operari praecipiantur, nonne illa agentes a praevaricatione Regulae omnino alieni permanent? Plane ita, certe ita, velint nolint adversarii. Quocunque bono exercitio, otiositate fugata, Regula custoditur, nemo haec agentium iuste transgressor dicitur, calumnia illata longe reiicitur.
113 Nisi autem essent opera praeter rusticationem Deo acceptabilia, nequaquam Iudaeis diceret Dominus: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [Ioan. VI]. Si sane corporalia opera spiritualibus exercitiis praeferrentur, nequaquam Maria ad pedes Domini sedere, et verba eius indesinenter audire a caeteris operibus otiosa elegisset, nequaquam sororem suam solam ministrare permisisset, nequaquam Dominus eam optimam partem elegisse dixisset [Luc. X]. Ergo si orando, legendo, psallendo, iniuncta religiose implendo, vel alia quaelibet huiusmodi bona agendo animus occupatur.
114 Regula, ut diximus, perfecte servatur, quoniam haec operando, monachus non otiosus, sed bene negotiosus in omnibus comprobatur Et ut aliquod supponamus exemplum, discipulum ipsius beati Benedicti sanctum Maurum, ad has Galliarum partes pro construendis secundum ipsius doctrinam coenobiis ab ipso directum, legimus hunc morem in monasterio quod in Andegavensi episcopatu construxerat [In monasterio quod in Andegavensi episcopatu construxerat. Glannafolium scilicet, ubi sanctus ipse Maurus obiit anno Christi 582 post regiminis annos 40: Unde et monasterium Sancti Mauri in Glannafolio dicitur a scriptore Chronici Cassinensis, cap. 67 libri IV. De eoque refert Odo Fossatensis monachus libro I Miraculorum beati Mauri, cap. 3: quod «Rorigo venerabilis comes, ne per succedentia tempora, habitatorum forte negligentia, a rectitudine regularis tramitis exorbitaret, praeceptum imperialis edicti a serenissimo imperatore Ludovico ex sacro promeruit scripto, quatenus rectores Fossatensis monasterii, semper providentiam de eodem loco habentes, instantiam sollicitudinis suae tam loco quam congregationi vigilanti cura in omnibus adhiberent, tales videlicet suae congregationis eis magistros et praepositos ordinando fratres, quorum nutu et regimine cuncta illic perficienda, et interius et exterius studiose disponerentur.» Verum et ipsis Fossatensibus in hac administratione non bene se gerentibus, tandem Urbanus II papa, sicut est in praefato Chronico Cassin. cap. 18, lib. IX: «pro negotiis ecclesiasticis in Gallias ingressus,» in Turonensi concilio, ubi «ipse praesidebat, monasterium Sancti Mauri in Glannafolio a Fossatensium monachorum abstractum tyrannide, pristinae dignitati libertatique restituit; sub magisterio tantum Cassinensis coenobii perpetuo mansurum.» Postea Calixtus II, «rogatus a cardinalibus, inquit idem Chronicon, cap. 66: qui secum advenerant in Gallias, et monachis, et ab abbate Girardo, eiusdem confessoris Christi Mauri ecclesiam solemniter dedicavit. In qua etiam corpora sanctorum Antonii et Constantiniani, qui de Casinensi coenobio ad Gallias cum beato Mauro perrexerant, cum maxima reverentia posuit.» Ac denique «dum possessiones illius monasterii a quibusdam diriperentur, Germaniae episcopis scripsit, ut direptas restituendas curarent.» Et eo etiam praedictus Girardus Cassinensis abbas «concessit fratrum vestiario ecclesias Sanctae Mariae de Casaliplano, Sancti Benedicti in Petinari, Sancti Nicolai in Castro, et Sancti Martini, cum omnibus pertinentiis ipsarum ecclesiarum.»], tenuisse, ut quia eis sine proprio labore cuncta necessaria suppeditabant, omisso manuum opere spiritualibus, ut diximus, exercitiis exercitati, otiosi non essent, sicque sibi nuper a sancto traditam Regulam, bona semper operando, optime conservarent. Quod si se beatus Maurus contra professionis suae votum agere intellexisset, cum in intellectu huiusce rei nullo modo falli potuisset, nequaquam sic suos vivere permisisset.
115 Qui etiam si voti praevaricator esse non vereretur, et operari manibus, vel resolutione nollet, vel fastu dedignaretur, nec Deus pro ipso tam mira et multiplicia opera operari, nec ipsis mortuis eius precibus vitam reddere dignaretur. Hinc ad sequens capitulum, cui non esset respondendum, quia nec esset opponendum, veniamus: et inde nos maxime transgressores, ne Cistercienses offendantur, cognoscamus.
116 Sed dicite, qui haec opponitis, utrum ludo, an serio hoc dicatis. Nam si ludo, frater a fratre deludi non debuit. Si serio, insulsa interrogatio deberet magis silentio contemni, nisi putaretur ei non posse responderi.
117 Obiicitur nobis, cur omnibus venientibus, sive discedentibus hospitibus, tam abbas, quam cuncta congregatio in terra non prosternitur, vel cunctorum in conspectu omnium hospitum capita non inclinantur, cur aquam in manibus abbas hospitibus non dat, cur pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio non lavat. Affirmatur ab obiectoribus monachos salute fraudatos, nisi haec ut sonuerunt, servare voluerint.
118 Et, o homines puerorum more papiliones sequentes, pugnantes, sed non nos, sed aerem verberantes, inania opponentes, discretionis matris virtutum semitam non sequentes et ideo a rectitudine itineris deviantes, dicite, quaesumus: Voti praevaricatrix, et idcirco aeterna salute defraudata iudicabitur Cluniacensis, seu alia quaelibet congregatio, nisi omnibus advenientibus vel discedentibus hospitibus cum abbate suo inclinaverit, aut ante eos prostrata iacuerit?
119 Damnabitur, nisi pedes et manus hospitibus omnibus laverit? Oportebit igitur, aut conventum in domo hospitum assidue morari, aut hospites in claustro, et fratrum officinis hospitari. Neque enim aliter iniuncta poterunt implere, nisi simul detur et manere. Assiduitas quippe advenientium assiduitatem expetet ministrantium. Unde fiet ut quos monachos esse vultis, iam monachi esse non possint, et cum saecularibus commanentes, nomen monachi et vitam amittant; et dum hoc unum Regulae mandatum indiscrete servare contenderint, caetera deserant, nec istud etiam obtineant. Sic plane, sic continget, sic eveniet clericis, militibus, rusticis, clientibus, mimis, et diversarum qualitatum hominibus, ipsis quoque, quae ab hospitali charitate non excluduntur, mulieribus monachi cohabitabunt: et illi singulares, illi mundo mortui, illi, quibus nec ipse communis aeris usus libere hauriri permittebatur, communi hominum conversationi quam reliquerant, iterum commiscebuntur. Tanta certe est advenientium fere semper frequentia, ut si omnibus inclinare, vel ante omnes prosterni oporteat, si omnibus manus et pedes abluere, expediat, cum eis ab ortu solis usque ad occasum, ut diximus, fratres omnes esse necessarium sit, et tam in metanoeis quam in ablutione manuum et pedum totam diem expendere [Et tam in metanoeis quam in ablutionem manuum et pedum totam diem expendere. Vir clarissimus Nicolaus Faber Ludovici XIII regis Christianissimi praeceptor, sequenti nota locum hunc illustravit. Metanoeam, inquit, pro genuflexione ponit hic, et infra pag. seq. «tunc loco metanoeae Psalmum decantamus.» Et in correctione Regulae Cluniacensium nondum edita, cap. De genuflexionibus, cum inquit: «Sed et illa quae fieri solet» genuflexio, «ab iis qui portanti eucharistiam occurrunt quolibet loco, atque illis metanoeis, quae quotidiano usu in capitulo fiunt, et vulgo veniae nominantur.» Ita etiam Graecos μετανοίας vocabulum usurpare adnotavit Anastasius Bibliothecarius in synodum VII, a se versam. Et in ea significatione accipitur initio missae Chrysostomi editae Romae.], cum nec multoties ad id operis per omne diei spatium valeant sufficere. Cessent igitur ab omni divino officio, cessent a servandis reliquis Regulae decretis, cessent ab ipsa refectione corporea non Primam, non Tertiam, non Sextam, non Nonam, non denique Vesperas, non Completorium, non Missas celebrare curent. Haec omnia pro manuum et pedum ablutione dimittant, et vel muta sit Ecclesia, vel quaerantur qui fratrum in his omnibus suppleant vicem.
120 Nonne haec ridicula videntur? Nonne talia ipsi insensati detestarentur? Nonne haec non debere fieri, ipsa bruta animalia vociferarentur? Facimus tamen quod possumus, et per totius anni spatium unaquaque die tribus peregrinis hospitibus manus et pedes abluimus, panem cum vino offerimus, abbate in ordine suo id faciente, nullisque, nisi infirmis, qui haec implere non valet, exceptis. Sic de Regula quod valemus, implemus, ne reliqua istorum causa dimittimus.
121 Oportet enim, ut Dominus ait, et ista facere, et illa non omittere [Luc. XI]. Et quoniam ipsa ratio, etiam nobis tacentibus, clamat et obiecta vestra longe proiicit, oportet ut ad illa quae superius posuimus, recurramus, et inde a nobis Regulam integre conservari probemus. Sic, inquit beatus Benedictus, abbas omnia temperet atque disponat, ut animae salventur.
122 Omnia dixit, nihil excepit. Si igitur pro salute animarum, licet abbati omnia temperare atque disponere, licuit haec quae dicta sunt sic temperare, ut et hospitibus nulla necessaria deessent, atque honorifice, charitative et diligentissime susciperentur, et procurarentur, neque ecclesia Dei propriis officiis defraudaretur, aut regularis observantia, vel ad modicum, intermitteretur.
124 Quia brevem ferramentorum et rerum monasterii abbas non habet [Quia brevem ferramentorum et rerum monasterii abbas non habet. Brevis, vel breve, quod Graeci πιττάκιον et βρεβίον dicunt, est album, sive registrum in quo aliquid describitur. Sic capitul. lib. III, cap. 82. «Ut non solum beneficia episcoporum, vel abbatum, abbatissarum atque comitum, sive vassorum nostrorum, sed etiam fisci nostri, describantur in breve.» Et qui Cisterciensibus obiectionis huius adversus Cluniacenses faciendae ansam praebuit, S. ipse Benedictus cap. 32 Regulae, «Substantiae monasterii in ferramentis vel vestibus, seu quibuslibet rebus, provideat abbas fratres, de quorum vita et moribus securus sit, et eis singula ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda, ex quibus abbas breve teneat.» Quem locum Cassinenses sic explicant: «Quilibet officialis intra mensem, a die publicationis suae faciat inventarium de rebus monasterii quae pertinent ad suum officium. Et praelatus habeat apud se inventarium universale omnium rerum tam mobilium quam immobilium monasterii ne perdantur.» Inde brevet et bref.], eum vel superbum, vel negligentem dicitis. Et quare alio in loco legitur: Decani tales eligantur [Decani tales eligantur. De quibus et Additio 1 ad capitul, cap. 55: «Ut senior decanus reliquis decanis praeponatur, et abbate vel praeposito praesente locum proprium teneat.»], in quibus securus abbas partiatur onera sua?
125 Non potest, inquam, abbas onera sua aliis imponere, et quod per se multis et diversis implicatus negotiis facere non valet, per vicarios implere? Et quare illud hic ei denegatur quod alibi conceditur? De significanda quippe hora operis Dei loquens, ait: Significanda hora operis Dei, die noctuque sit cura abbati, aut ipse nuntiare, aut tali sollicito fratri iniungat hanc curam, qui aptus sit.
126 Quod igitur, ut diximus, hic et ubique illi ex necessitate conceditur, cur in iam dicto capitulo negabitur? Novimus certe episcopos sine presbyteris et coadiutoribus esse posse, si soli ad cuncta dioecesis suae utilia potuissent sufficere. Sic et abbatem, cellararium, et infirmarium, et eleemosynarium, custodem hospitum, et pro caeteris officiorum ministris solum esse oporteret, si sufficere ad omnia tenenda valeret.
127 Sed quia unum ad universa dispartiri negotia, aut impossibile, aut multum difficile est, plures expedit facere quod unus non valet implere. Hinc Iethro culpans Moysen de talibus, ait: Elige tibi viros, quos nosti ad hoc utiles esse, et esto tu populo in his quae ad Deum sunt; illisque leviora permittens, graviora, quae per alios diffiniri non poterunt, tu diffini [Exod. XVIII]. Credidit Moyses sapienti, et sic fecit.
128 Hoc imitar, et nostros Patres convenit, et ferramenta vel quaslibet res monasterii numerandas, sive conservandas fratribus ad hoc utilibus, quando sibi non vacat, committere. Bene ergo sic intellecta Regula servatur
129 De genuflexionibus regularium horarum quidquid Regula iubet, omnimodis custodimus, et antequam Horam decantare incipiamus, ubicunque simus cum timore divino genua flectimus. Prohibet hoc aliquando nimius imber, condensa nix, lutulenta tellus: et tunc loco metanoeae, Psalmum, Miserere mei, Deus [Psal. L], decantamus; et tali commutatione, praeceptum quod implere non possumus, recompensamus.
131 Mensam abbatis nostri, iuxta Regulam, cum pauperibus et peregrinis non esse causamini [Mensam abbatis nostri iuxta Regulam cum pauperibus et peregrinis non esse causamini. S. Benedictus, cap. 56: «Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quoties tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare, in ipsius sit potestate.»]; sed iuste inde arguimini. Est quippe cum hospitibus semper et peregrinis. Quoscunque enim abbas substantia monasterii reficit, nonne mensae propriae participes facit?
132 Et certe per Dei gratiam, omnibus pauperibus, omnibus hospitibus sufficiens apud nos pro posse charitas exhibetur, et unicuique congruus honor defertur. Quod si isto modo impleri a nobis Regula secundum vos minime potest, et hoc esse mandatum, ut cum abbate manducent, affirmatur; fit et istud quandoque de honestis personis. Nam indecens credimus ut, praesente conventu, quarumlibet personarum, non cunctis placitura, incongruentia indiscrete introducatur, et ipsis forte bonis inde scandalum oriatur.
133 Si vero opponitis non in conventu, sed extra conventum mensae abbatis hospites sociari debere, respondemus hac occasione abbates a fratribus olim se sequestrare solere, et, sub praetextu hospitum, lautioribus sibi et familiaribus epulis indulgere, neque de ovium suarum pastu curare. Et, secundum prophetam (quod salvo mystico intellectu dicimus), quod crassum videbant assumebant, et quod debile erat proiiciebant.
134 Et cum limpidissimam aquam biberent, reliquam pedibus suis conturbabant, et gregem Domini turbida et coenosa aqua potabant [Ezech. XXIII], hoc est, sibi optime providentes, de caeteris non curabant. Qui quoniam bono praecepto male abutebantur, novo ulceri novum emplastrum superponendum fuit, et praeceptum quod aliquando salubre fuerat, salubriore consilio commutandum.
135 Eapropter ut vitium de virtute ortum rursum virtute exstingueretur, cum de communi mensa ad singularem regula transmisisset, iterum de singulari ad communem regula rationis et charitatis adduxit [reduxit]. Unde et abbates nostri, nisi infirmitas obstiterit, nobiscum semper comedunt, et aliquando cum hospitibus, quando tales adsunt, aliquando sine illis, a communi tamen mensa nunquam vel raro discedunt, hospitibus autem et peregrinis nihil deesse patiuntur. His de causis nos contra beati Benedicti statuta nil agere credimus, qui pro tempore et personis, ut saepe iam diximus, huiusmodi mandata abbati contemperanda permisit.
137 Sequentis capituli, quod proposuistis, facilis et congrua patet responsio. Ubicunque enim sibi obviant fratres, iunior a priore benedictionem petit, Benedicite, dicendo, si extra regularia loca fuerit, et humiliter inclinando; sed nihil ore proferendo, si infra officinas regulares sibi occurrerit. Quod si semper loquendo hanc peti debere dicitis, videant discreti utrum superfluae locutioni utile silentium imponi, an supponi debeat.
138 Superfluam vero idcirco dicimus, quia ad id quod aeque bene silentio potest fieri, linguam non esse necessariam, et ideo superfluum [superfluam] existimamus, maxime cum nullius sermonis propter hanc salutationem proferendi in Regula facta fuerit mentio. Sed et si hoc, prout vultis, indifferenter concederetur, forte ab aliquibus non plene maturitate fundatis, inania pro utilibus, ludicra pro seriis, maledictiones pro benedictionibus proferrentur.
139 Hoc ne contingat, censura silentii prohibemus: unde his servatis rationibus, a Regula non deviamus.
140 Ad portam monasterii senem sapientem poni dicitis Regulam praecepisse [Ad portam monasterii senem sapientem poni dicitis Regulam praecepisse. Regulae verba sunt haec, cap. 66: «Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, cuius maturitas eum non sinat vagari. Qui portarius cellam debet habere iuxta portam,» etc.], nec nos hoc facere. Nos autem dicimus: Si portarius noster sapiens fuerit, senex autem non fuerit, praevaricatae Regulae rei, et ob hoc inferno digni iudicabimur? Quid si et senectutem et sapientiam in eadem persona invenire nequiverimus?
141 An hac de causa nisi et senex aetate et sapiens moribus, ad portam monasterii non ponetur? Et quid est quod Scriptura dicit: Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata? [Sap. III.] Super haec nisi pulsantibus et clamantibus idem portarius Deo gratias responderit, aut benedictionem vociferatus fuerit, etiam si cuncta alia humanitatis officia advenientibus exhibuerit, tamen secundum vos nihil proderit, nec etiam universa Regula optime in aliis conservata, nisi iam dictus ostiarius Deo gratias celsa voce insonuerit, sufficere poterit ad salutem.
142 Hoc videat ratio, videat veritas, videant veritatis amatores, et nobis tacentibus quod inde sentiunt proferant. Nos autem ad portam portarium cur poneremus, qui nec portam habemus? Portae quippe nostrae non clauduntur per diem, sed assidue patentes sine personae discretione introitum advenientibus praebent. Nec necesse est aliquem pulsare, nec necesse est aliquem clamare, quia non tantum murorum aditum, sed etiam hospitii introitum apertum invenit, et illico recumbens universa parata reperit.
143 Ne cogantur vero fratres extra domos proprias manere, sapientem et honestum famulum iuxta manere et iacere facimus, qui meridianis horis, sive illis quibus ostia cuncta monasterii ex consuetudine clauduntur, pulsantibus vel clamantibus, non tantum vocis clamore, quantum obsequii exhibitione respondeat. Sic certe, sic agendo, non praevaricatores, sed, pro posse nostro, Regulae conservatores existimus.
145 Nunc tandem, nunc ad illa veniamus, quae cum tanta admiratione protulistis, quae omni rationi et auctoritati contraria esse dixistis. Illa discutiamus quibus inevitabili periculo nobis acquiescentes dicitis cinctos, ut ad quamcunque patrem se verterint, praevaricatores non esse non possint. Hoc certe de illis dicitis qui post semel promissam alibi stabilitatem, conversionem morum atque obedientium rursum alio in loco stabilitatem, rursum conversionem morum, rursum obedientiam sub alio abbate promittunt, atque priorem fidem irritam, quantum in ipsis est, faciunt.
146 His nos subiungimus: Cum pro Regula vos agere dicatis, quare contra eam vos esse monstratis? Et quam nos non tenere arguitis, quare nos ab ipsius tramite sequendo repellitis? Sic enim legimus, ubi, de monachis peregrinis, qualiter suscipiantur tractatur: Si vero postea, inquit, voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas.
147 Ecce quem ante, utpote monachum, certum erat stabilitatem suam alibi firmasse, si rursum firmare alio in loco voluerit, non prohibetur: quin potius, ne talis voluntas renuatur praecipitur. Quem si reatu desertae primae professionis teneri cognovisset, certum est quia hoc minime laudasset: certum, quia nullo modo permisisset; certum, quia omnimodis prohibuisset.
148 Neque vero tantum virum, tanta scientia, spiritu quoque prophetiae ita repletum, ut vix eum aliquid latere posset, in tali tantaque re culpa latere potuisset. Nam cui occulta manifesta erant, manifesta occulta fieri minime potuerunt? Quod si stabilitatem firmare monacho peregrino conceditur, ut in loco quem elegit stabilem se semper esse oportere intelligat, nec ultra inde sibi licere evagari, nihilominus Patri monasterii obedientiam illum promittere expedit, ut habeat cui loco Christi obedire debeat.
149 Conversionem vero morum rursum polliceri quid oberit, cum non tantum bis in professione, sed etiam millies in confessione, tam Deo quam hominibus, quotidie morum conversionem et vitae emendationem cum praeteritorum malorum poenitentia promittere debeat? Si vero stabilitatem, conversionem morum et obedientiam ei post primam promittere licet, licet et professionem facere.
150 Nam quid aliud in professione quam stabilitas, conversio morum et obedientia a monacho promittitur? Quod si hoc monacho peregrino non negatur, quare non omni legitime venienti concedetur? Sed neque timendum ne secunda professione prioris praevaricator iudicetur quoniam non diversum, sed idem quod prius promittit. Si enim aliquid priori voto contrarium, aut minus continens Deo promitteret, sine dubio reus existeret.
151 At quoniam idem quod prius promittit, ut diximus, in nullo delinquit, videat tantum ut quod se facturum Deo respondet implere omnimodis satagat. Sed forte opponitis: Quomodo secundam professionem omnem monachum posse facere, et conversionem morum atque obedientiam secundo posse promittere affirmatis, cum non reliqua, sed solam stabilitatem firmandam, et non ab omnibus monachis, sed a solis peregrinis monachis Regula dicat?
152 Ad quod nos: Quod a peregrinis monachis stabilitas firmari possit, ut ipsi cognoscitis, Regulae auctoritate probatur. Quod vero ab omnibus aliis monachis, non tantum stabilitas, sed et conversio morum atque obedientia, hoc est integra professio iterum fieri possit, sumpta ex ipsius Regulae verbis ratione probamus. Nam scilicet, iuxta Regulam, secundo stabilitatem firmare licet, iuxta rationem, secundo conversionem morum atque obedientiam promittere.
153 Quod si praevaricatur qui conversionem morum et obedientiam secundo promittit, praevaricatur nihilominus qui secundo stabilitatem firmat. Nam si sequens votum priore quassatur, non in parte, sed in toto quassabitur. Si, inquam, conversionem morum, et obedientiam monachus secundo promittere non debet, quoniam idem alteri iam ante promisit, nec stabilitatem secundo firmare potest, quoniam iam ante se stabilem fore alio in loco firmavit. Sed certum est iustum esse quod de stabilitate firmanda Regula mandat.
154 Iustum est igitur, quando monasteriis ad monasteria legitime venientes, cum stabilitate etiam conversionem morum et obedientiam, coram ipsorum coenobiorum abbatibus profitentur. Sed et si recte peregrinis monachis hoc agere conceditur, non recte caeteris omnibus cum abbatum propriorum concessione venientibus negabitur.
156 Cur autem noti monasterii monachos sine proprii abbatis permissione, aut litteris commendatitiis suscipiamus [Cur autem noti monasterii monachos sine proprii abbatis permissione suscipiamus. Hinc et Goffridus abbas Vindocinensis Pontio Cluniacensi abbati scribens, conqueritur illum quemdam monachum suum Petrum, Goscelini nomine, ad se venientem retinuisse, cum hoc sancti Benedicti Regula omnino contradicat. Epist. 2 lib. IV, quae et integra Bibliothecae huic inserta est. Qualis etiam argumenti est epistola prima sancti Bernardi ad Robertum nepotem suum, qui de Cisterciensibus ad Cluniacenses transierat.], aut quam inde rationem praetendamus quaeritis, atque nos in huiusmodi re contra charitatem fraternam agere dicitis. Nos vero sicut defendimus ea quae recta putamus, sic nunquam excusandas excusationes in peccatis assumere volumus.
157 Scimus namque non debere aliquem alicuius monachum, absque eius permissione, suscipere, quandiu, ut verus pater filio et ut bonus pastor ovi propriae, cunctatam animae quam corpori necessaria, ea scilicet sine quibus nec anima salvari nec corpus potest sustentari, providerit. Quod si horum aliquod defuerit, licet fratri, etiam invito abbate, locum sibi tam inutilem, imo tam noxium et perniciosum deserere, atque suae animae interitum modis omnibus declinare, locumque alium in quo hoc quod prius non poterat implere possit quaerere. Si enim oculus eruendus, si manus vel pes abscindendus est [Matth. XVIII], si pater, mater, uxor, filii fratres et sorores sunt odiendi ne Christus amittatur [Luc. XIV], nihil plane relictum est, cui non debeat salus animarum praeponi.
158 Neque enim voti, vel professionis transgressor dici monachus potest, si loco qui votum implere non sinebat dimisso, ad eum in quo votum persolvere queat transmigrat, ut cum Propheta dicere valeat: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea [Psal. LXV]. Arguendus potius esset et dignus morte iudicandus, si tantae rei dispendium parvipendens, mortem suam stulta patientia sustineret.
159 Hanc Ecclesia Cluniacensis ab apostolica sede concessionem retinet, taliter ad se venientes recipere [Ecclesia Cluniacensis ab apostolica sede concessionem retinet, taliter ad se venientes recipere. Alexander II papa in diplomate ad sanctum Hugonem abbatem Clun.: «Decernimus etiam, inquit, et illius, cuius vice, quamvis indigni, fungimur, auctoritate sancimus, ut isdem locus omnibus ad se ob salutem confugientibus sit misericordiae sinus, sit totius pietatis et salutis portus. Obtineat in eo locum iustus, nec repellatur poenitere volens iniquus. Praebeatur innocentibus charitas mutuae fraternitatis, nec negetur offensis spes salutis et indulgentia pietatis. Et si aliquis eumdem locum expetierit suae humilitatis et salutis gratia, minime a venia et optata misericordia excludatur, sed oleo medicamenti salutaris fovendus benigniter colligatur, quia et iustum sic est ut in domo pietatis et iusto praebeatur dilectio sanctae fraternitatis, et ad veniam confugienti peccatori non negetur medicamentum indulgentiae et salutis. Sit autem omnibus ibi advenientibus causa salutis, hic et in perpetuum divinae miserationis et pietatis refugium, et apostolicae benedictionis et absolutionis praesidium.» Et Urbanus II: «Hanc etiam vobis praerogativam concedimus, ut quisquis ad vos alieni monasterii monachus pro vitae melioratione transierit, licenter recipiatur, remotis prioris loci querimoniis, ut largiente Domino, salutis quam quaerere videtur, apud vos potiatur effectu. Clericos quoque regulares, quos canonicos vocant, qui vel in locis suis salvari non possunt, vel pro necessitatibus ad loca vestra confugiunt, suscipiendi, et vestrum propositum admittendi licentiam impertimur.»]: quod tamen non ut privatum, aut singulare, sed velut omnibus commune et licitum obtinet. Ita quippe venientes non solum illa Ecclesia, sed et universa Christi coenobia suscipere, retinere atque fovere debent.
161 His additis et multa invectione extollitis, dicendo quod proprium episcopum habere refugimus. Nos vero respondemus istud veritati contrarium opposita fronte existere, quoniam patet nos proprium episcopum habere. Quis enim rectior, quis verior, quis dignior Romano episcopo episcopus potest inveniri? Nonne ille est quem caeteris praeesse non humana, sed divina auctoritas sanxit?
162 Nonne ille est, cui dictum est: Tu conversus, confirma fratres tuos? [Luc. XXII.] Nonne ille est cui dictum est: Tibi dabo claves regni coelorum? Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in coelis? [Matth. XVI.] Hunc unum solum et maximum nos habere episcopum gloriamur, huic soli specialiter obedimus: ab hoc solo, si causa (quod absit!) exigeret, interdici, suspendi atque excommunicari possemus.
163 Hoc ipsius sanctae sedis irrefragabilis sanxit auctoritas: nec unius tantum, sed multorum decreta inde apud nostram matricem Ecclesiam conservantur. Haec ipsi ita condiderunt, non ut hanc, de qua loquimur, Cluniacensem ecclesiam alteri episcopo prius eam possidenti auferrent, sed a fundatoribus, qui eam in proprio alodio construxerant [A fundatoribus qui eam in proprio alodio construxerunt. Guillelmus scilicet Aquitanorum dux, et Ingelberga eius uxor, de quibus ad ipsas fundationis tabulas iam egimus.] rogati, in propriam retinuerunt, atque soli Romano pontifici eam in aeternum subiacere decernentes, pluribus hoc privilegiis confirmaverunt [

Atque soli Romano pontifici in aeternum subiacere decernentes pluribus hoc privilegiis confirmarunt. Quod et nos etiam alibi fuse docuimus, et hoc adhuc Gregorii VII papae rescriptum clarius ac manifestius demonstrat.

Exemptio monasterii Cluniacensis, a Gregorio VII papa sancita Romae anno 1077.

«Domnus ac beatissimus papa Gregorius VII, anno pontificatus sui VII, in basilica Lateranensi, quae et Constantiniana dicitur in honore Salvatoris et beati Ioannis Baptistae, concilium generale celebrans, indicto cunctis silentio surrexit, et dixit: Noveritis, fratres et consacerdotes nostri, imo tota haec sancta synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam illis in partibus habetur, quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic Ecclesiae speciali iure adhaeret, Cluniacense videlicet, ad honorem et tutelam huius sanctae et apostolicae sedis ab ipsis primordiis principaliter assignatum, et favente divina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad id usque dignitatis et religionis pervenit, ut caeteris monasteriis, quamvis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei servitio et spirituali fervore praecellat, et nullum in terra illa, quod ego sciam, huic omnino valeat adaequari. Nullus enim abbas unquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quin abbates et monachi huius semper Ecclesiae filii nullomodo degeneres exstiterunt, nec curvaverunt genua sua ante Baal et Baalim; nec Ieroboam, sed huius sanctae Romanae sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem servaverunt. Non enim alicui unquam alienae vel terrenae potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri et huius Ecclesiae subiectione defensioneque permanentes. Et idcirco volumus, atque apostolica auctoritate firmamus et contradicimus, ut nulla unquam persona, parva vel magna, sive potestas aliqua, non archiepiscopus, non episcopus, nullus regum, ducum, marchionum, principum, comitum, nec etiam aliquis legatus meus supra illum locum et monasterium unquam buccam suam aperiat, aliquamve exerceat potestatem. Verum iuxta tenorem privilegii nostri, et antecessorum nostrorum auctoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omnino possideat, et tantummodo sub alis apostolicis ab omni aestu et turbine impugnationis respiret, et in gremio huius sanctae matris Ecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissime quiescat. Et ita vertens se domnus papa ad dexteram partem synodalis conventus, percunctatus eos dicens: Placet ita vobis? laudatis? Responderunt: Placet, laudamus. Vertens se iterum in sinistrum eodem modo interrogavit. Eodem quoque modo responsum est a sancto conventu: Placet, laudamus. Post haec verba stando in throno pontificali pororata domnus papa sedit.»

]
. Praecepto vero ipsius, quoniam ab ipso utpote nimium remoto non valemus: a quolibet Catholico episcopo chrisma [A quolibet Catholico episcopo chrisma. Paschalis II in litteris Pontio abbati Clun. scriptis, Chrisma vero, inquit, si opportunitas exegerit, in vestro faciatis monasterio consecrari, vel a quibus volueritis episcopis accipietis.], oleum, sacros ordines [Sacros ordines. Urbanus II ad Hugonem: «Decrevimus ut nullus episcopus, seu quilibet sacerdotes in eodem venerabili coenobio, neque omnino in aliquo loco huic subdito pro aliqua ordinatione seu consecratione presbyterorum vel diaconorum, missarumve celebratione, nisi ab abbate eius coenobii vel prioribus eidem coenobio subditis invitatus fuerit, venire ad agendum praesumat. Sed liceat monachis tuis ubicunque positis cuiuscunque voluerint ordinationis gradum suscipere ubicunque tibi et illis vestrisque successoribus placuerit.» Et Paschalis itidem II: «Illud etiam libertatis Cluniacensi coenobio firmum haberi sancimus, ut vestri monasterii monachi, qui ad sacros sunt ordines promovendi, a quibus malueritis episcopis promoveantur.» Imo, quae praerogativa maior adhuc est, Urbanus et ipse papa, quintus nomine, Simoni abbati Clun. et eius successoribus primam clericalem tonsuram conferendi privilegium concessit anno pontificatus sui quinto, qui fuit Christi 1366 hoc diplomate. «Urbanus episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Simoni abbati monasterii Clun. ad Rom. Ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Expositivae devotionis sinceritas, et religionis promeretur honestas, ut petitionibus tuis, illis praesertim quae status tui et monasterii Cluniaci ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matiscon. dioecesis praerogativam et honores respiciunt, favorabiliter [annuamus]. Hinc est quod nos tuis in hac parte supplicationibus inclinati, ut tu et successores tui abbates dicti monasterii, qui erunt pro tempore, tam in eodem monasterio quam in prioratibus et ecclesiis, sive locis tibi et eidem monasterio immediate subiectis, infra metas tamen exemptionis monasterii eiusdem consistentibus, omnibus et singulis scholaribus volentibus clericali charactere insigniri, qui de locis huiusmodi oriundi fuerint, primam tonsuram clericalem conferre valeatis, constitutionibus apostolicis, et aliis contrariis non obstantibus quibuscunque, tibi et eisdem successoribus auctoritate apostolica tenore praesentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis etiam hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Avinione Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno quinto.»], ecclesiarum et coemeteriorum consecrationes [Ecclesiarum et coemeteriorum consecrationes. Calixtus II ad Pontium. «Ecclesiarum vestrarum consecrationes, si dioecesani episcopi gratis noluerint exhibere, a quolibet Catholico suscipietis episcopo.» Et Honorius etiam II ad Petrum ipsum Venerabilem, «Ecclesiarum vero seu altarium consecrationes ab episcopis, in quorum dioecesibus sunt, locorum vestrorum fratres accipiant: si quidem gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin a Catholico quem malueritis episcopo consecrationum ipsarum sacramenta suscipiant.»], et caetera his similia suscipimus, atque apostolicae sedi, cui non obedire nefas est, in his et in omnibus obedimus: et ideo nec monachorum, nec Christianorum regulam (quod nos facere dixistis) infringimus. Si autem adhuc perstatis et nos male agere iactatis, illum quem obtendimus impetite, et nobis dimissis de his cum ipso agite.
164 Nos enim quia contraire non debemus, obedire volumus, nec de eius unquam (quod nulli mortalium licitum est) iudicio iudicare. Hoc non soli Cluniacenses obtinent, sed et quampluribus datum cernimus; et longe ante Cluniacum conditam, multis aliis monasteriis ab eadem apostolica sede concessum videmus. Cuius sedis praesules cum magni sapientia et religione fuerint, et quorumdam ex ipsis merita miraculorum quoque fulgore solemniter in mundo claruerint: incredibile est, aut decipi in talibus potuisse, aut contra conscientiam suam talia agere voluisse.
165 Eo namque animo, ac intentione, qua nostrorum temporum apostolici quieti monachorum providentes, ea quae diximus quampluribus monasteriis contulerunt, antiquiores quoque Romanae Ecclesiae praesules simili de causa in multis a iugo episcoporum libera esse monasteria decreverunt. Unde beatus Gregorius in epistula Castorio Ariminensi episcopo: Luminoso, inquit, abbate referente, plurimis in monasteriis multa a praesulibus praeiudicia atque gravamina monachos pertulisse comperimus.
166 Oportet ergo ut tuae fraternitatis provisio, de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis, in Dei servitio gratia illius suffragante, mente libera perseverent. Missas quoque publicas in coenobio fieri omnimodo prohibemus, ne in Dei servorum recessibus, et eorum receptaculis, ulla popularis praebeatur occasio conventus, quia non expedit animabus eorum. Nec audeat ibi episcopus cathedram collocare, vel quamlibet potestatem exercere imperandi, nec aliquam ordinationem, quamvis levissimam, faciendi, nisi ab abbate fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, ut, remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiant.
167 Item ipse alibi: Visitandi exhortandique gratia ad monasterium quoties placuerit, ab antistite civitatis accedatur. Sed sic charitatis officium illic impleat episcopus, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat. Sed et alio in loco: Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere et de eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in coenobii regimine exhibuimus, informat.
168 Et quia in plurimis monasteriis multa a praesulibus praeiudicia atque gravamina monachos pertulisse cognoscimus, oportet ut nostrae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis, in Dei servitio, gratia illius suffragante, mente libera perseverent. Sed ne ex ea, quae magis emendanda est, consuetudine, quisque monachis quidquam molestiae praesumat inferre, necesse est ut haec, quae inferius enumeranda curavimus, ita studio fraternitatis episcoporum debeant custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferendae inquietudinis occasio reperiri.
169 Interdicimus igitur in nomine Domini nostri Iesu Christi, et ex auctoritate beati Petri apostolorum principis prohibemus, cuius vice huic Romanae Ecclesiae praesidemus, ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat de redditibus, vel rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis quae ad ea pertinent, quocunque modo, vel qualibet occasione minuere, vel dolos, vel immissiones aliquas facere.
170 Si ergo illis hac de causa licuit quod in anterioribus canonibus non inveniebatur sancire, plane et istis licitum fuit eadem ratione ea de quibus nos impetitis decernere et constituere, ut sicut illi ex parte, ita isti ex toto, quia sic expedire videbant, monachos ab episcoporum oppressionibus liberarent. Nam quidquid potestatis vetustissimi et primi obtinuerunt, id totum in recentissimos et novissimos transfuderunt.
171 Quod igitur Ecclesia Dei tantis temporibus sub tot et tantis Patribus ratum habuisse cognoscitur, irritum fieri debere quis iudicare audeat, nisi qui se sanctis Patribus meliorem tumente superbiae spiritu iudicat? De his ita.
172 Deinde subiungitis interrogando: Quae ratio vel auctoritas possessiones ecclesiarum parochialium, primitiarum, et decimarum nobis contulerit [Quae ratio vel auctoritas possessiones ecclesiarum parochialium, primitiarum, et decimarum nobis contulerit. Agapitus II, pontifex Rom. Aymardo Cluniacensi abbati III, scribens, «Decimas, inquit, quae olim ad vestras capellas pertinuerunt, et per modernam quasi auctoritatem sive licentiam a quolibet episcopo subtractae sunt, vobis ex integro restituimus. Capellas autem, si aliquae iam factae, vel faciendae inibi sunt, ita manere concedimus, ut vestris ecclesiis nihil ex decimis minuatur.» Idem concesserunt, seu confirmarunt potius Urbanus II, Paschalis, Calixtus, Honorius, Innocentius utique secundi omnes nomine, Eugenius III et alii, quorum diplomata iam in variis huius Bibliothecae locis integra descripsimus. Imo et nonnulli Franciae reges ut Ludovicus Transmarinus, in cuius praecepto de Salustriaco et aliis ad Cluniacense coenobium pertinentibus locis haec leguntur: «Decimas suas indominicatas ad Hospitale habeant. Ecclesias vero suas cum omnibus decimis, sicut per privilegium Romanum et per scripta episcoporum acquisierunt, teneant et possideant.»], cum haec non ad monachos, sed ad clericos canonica sanctione pertineant. Nos vero, sicut in supradictis, sic et in istis Catholicae Ecclesiae auctoritatem praetendimus atque ipsius sanctionibus nos parochiales Ecclesias, et idcirco ipsarum primitias et decimas legitime possidere confirmamus.
173 Nam si tribui Levi haereditas inter fratres suos data non est, ut expeditiores ad Dei cultum et circa divina mysteria redderentur, neque ab eis saecularibus impedimentis revocarentur, atque ideo primitiis, decimis et oblationibus aliorum alerentur, recte eadem monachis conceduntur, qui, sicut illa tribus, rerum temporalium haereditate privati sunt, ac divinis servitiis die noctuque insistunt.
174 Qui namque iustius fidelium oblata suscipiunt, monachi qui assidue pro peccatis offerentium intercedunt, an clerici, qui nunc, ut videmus, summo studio temporalia appetentes, spiritualia, et quae ad animarum salutem pertinent, omnino postponunt? Et qui de suis non curant, quomodo aliorum animas salvare contendent? Male quippe medebitur alteri, qui suo languori subvenire non praevalet.
175 Et ut Dominus ait: Caecus caeco si ducatum praebuerit, ambo in foveam cadent [Matth. XV]. Hoc dicimus, salvo intellectu illo, quo novimus per officium clericorum divinis quidem mysteriis Ecclesiam salvari; sed quorumdam talium parum orationibus adiuvari. Quia ergo monachi ex maxima parte fidelium saluti invigilant, licet sacramenta minime ministrent, aestimamus ipsorum primitias, decimas et oblationes, et quaeque beneficia eos digne posse suscipere, quoniam et reliqua populo Christiano necessaria a presbyteris et clericis faciunt exhiberi.
176 Ista vero dicendo, nequaquam clericos ab ecclesiarum et ecclesiasticarum rerum possessionibus excludere volumus, sed monachos haec omnia legitime posse obtinere istis rationibus et auctoritatibus approbamus. Si enim ipsi pro officio baptismatis, poenitentiae, praedicationis, ac caeterorum sacramentorum populo exhibitorum de redditibus ecclesiasticis vivere volunt, cur monachi pro orationibus, pro Psalmis, pro lacrymis, pro eleemosynis ac multiplicibus bonis, ob salutem populi Deo oblatis, rebus ecclesiasticis et devotorum oblationibus non utantur?
178 Et ut haec non a nobis commentata ratione, sed magis canonum auctoritate roborata videantur, eorumdem canonum verba in medium deducantur: Si, inquiunt (can. XII, q. 2, Si ep.) episcopus unam de parochialibus ecclesiis suis monasterium dedicare voluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi.
179 Item: Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune tamen duximus decernendum ut, si episcopus tertiam partem, quam de rebus eisdem sanctione sibi debitam novit, aut ipsi ecclesiae, cuius res esse patebit, aut alteri ecclesiae, cui elegit, conferre decreverit, et licitum maneat, et irrevocabile robur eius sententia ferat.
180 In quo ultimo capitulo, licet suam partem episcopum cuilibet ecclesiae dare posse dixerit, de tota eum idem posse facere non negavit. Quod plene demonstrat superius scripta auctoritas. Ergo secundum haec et similia, quae ob prolixitatem hic ponere recusamus, ecclesias et eorum universa bona ab episcopis absque venalitate nobis collata, libere, iuste, canonice possidemus.
182 Post ista, peregrina quaedam et inaudita nobis opponitis, ut ad haec prius stupere quam respondere cogamur. Culpatis siquidem, et in nullo a saecularibus differre dicitis, quoniam castra, villas et rusticos, servos et ancillas habemus [Castra, villas et rusticos, servos et ancillas habemus. Idem Ludovicus in praefato regali praecepto. «Homines eorum liberos ac servos nemo sine ipsorum voluntate distringat. Cortes vero quas per praecepta antecessorum nostrorum sive aliorum regum acquisierunt, inconvulsas teneant ac possideant.» Et Agapitus: «Praeterea villas omnes quae pertinent ad idem coenobium Cluniacense soliditate apostolica roboramus,» etc.], et (quod deterius est) telonearia lucra et fere cuncta huiusmodi emolumenta indifferenter suscipimus, non legitime tenemus, contra infestantes modis omnibus defendimus. Additis quod hac de causa proposito, religionis seposito, officium causidicorum assumimus, accusamur et accusamus, testes ex nobis producimus, contra Apostolum, iudiciis intersumus: et idcirco regno coelorum apti esse non possumus. Congruum autem esset ut ipsi qui proposuistis, ea quae proposuistis vera esse, non tantum nudis verbis, quibus parum movemur, sed, cui cedere cogimur, Scripturarum auctoritate firmaretis.
183 Sic quippe ius postulat ut qui aliquem impetit, quod obiicit probet, quoniam actori probatio semper incumbit. Nos tamen contra hunc iudiciorum morem hic agemus, et vobis parcentes, quos sua non posse probare novimus, nostra taliter approbabimus. Scimus quidem Domini esse terram et plenitudinem eius, orbem terrarum et universos qui habitant in eo [Psal. XXIII]. Sed et alibi in eisdem psalmis legimus: Coelum coeli Domino: terram autem dedit filiis hominum [Psal. CXIII]. Constat igitur Domini esse coelum et terram: hominibus autem terram eum dedisse ad tempus, ut si ea bene uterentur, post terram mererentur et coelum, et quae sua erant ex potestate, hominum fierent ex ipsius benignitate.
184 Qua misericordissima benignitate et benignissima pietate, licet appendat tribus digitis molem terrae, et libret in pondere montes, et colles in statera [Isa. XI], eamdem tamen terram et terrena dona ab eisdem hominibus, quibus ea dederat, suscipit, et, ut ita loquamur, suis sumptibus coeleste regnum emi permittit, nec inde lucrum suum, sed hominum salutem requirit, atque eam, ut proprium quaestum, amplectitur.
185 Hinc est quod cum cibum esurientibus, cum potum dari [sitientibus] praecipiat, prius tamen panem in segetibus, vinum creat in vitibus, fructibus arbores, fetibus animalia onerat. Aquam ipsam, qua replenti calicem atque indigenti danti mercedem repositam esse confirmat [Matth. X], ex fontibus oriri, atque per universa defluere flumina facit, et ad extremum omnia, propter quae bonam voluntatem largientium remunerat, ipsis largitoribus primum ipse largitur.
186 Inde Dei Ecclesia tam ex Veteri Testamento, quam ex Novo sumpta auctoritate, cuncta non sibi, sed Deo oblata, eius vice suscipit, atque inde quosdam suorum qui talibus egent, quique nil in mundo proprium possident, clericos videlicet et monachos, sive pauperes, vel quoscunque necessitatem harum rerum pati cognoscit, charitative sustentat. Unde monachi (nam de his tantum nunc sermo est) cuncta fidelium oblata, sive in mobilibus, sive in immobilibus suscipiunt, atque orationum, ieiuniorum et caeterorum bonorum instantiam benefactoribus recompensant.
188 Sed quia de rerum immobilium susceptione in praesentiarum arguimur, de his ad praesens respondeamus. Regulam igitur in primis obtendimus. Tractans quippe de novitiis suscipiendis, ait: Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione conferat monasterio. Dicendo ergo res si quas habet, nullam rem excepit.
189 Quod si rem nullam excepit, nec fundum aliquem, nec villam, nec rusticos, nec servos, nec ancillas, nec aliquid huiusmodi excepit. Sed constat nihil exceptum esse. Patet igitur haec, quae posuimus, excepta non esse. Huic decreto Regulae consonant beati Gregorii dicta superius descripta quibus interdicit ut nullus episcoporum, aut saecularium, praesumat de redditibus vel rebus, vel chartis monasteriorum, vel de cellis, vel villis, quae ad ea pertinent, quocunque modo, vel qualibet occasione minuere, vel dolos, vel immissiones aliquas facere.
190 Nam interdicendo ne de his quispiam aliquid minuere, vel in his dolos aut immissiones aliquas facere praesumat, apertissime ostendit redditus, res, cellas, vel villas monachos legitime posse possidere. Nam nequaquam molestari eos de talibus interdiceret, si illa eos iniuste retinere cognosceret. Et cum terrarum multiplices sint redditus rerumque diversarum diversa varietas comprobetur, cumque villae sine incolentibus, viris scilicet ac mulieribus, diversarum conditionum esse non possint, nec aliqua in istis beati Gregorii dictis exceptionis determinatio inveniatur, plane sine aliqua exceptione quoslibet redditus, quaslibet res, quaslibet villas pariterque diversarum conditionum, hoc est vel liberae vel servilis, incolas, monachos recte habere posse ostenditur.
192 Sed forte opponitis, sine adminiculo harum omnium rerum, ex propriis laboribus et agricultura monachos necessaria sibi providere debere. Hoc vero quam indecens et impossibile sit neminem credimus latere. Et ut primo impossibile demonstremus quomodo fieri potest, ut gens languida, oleribus et leguminibus fere nullas vires corpori dantibus, imo ipsam vitam vix sustentantibus enutrita, et idcirco non parum debilitata, asperrimum ipsis quoque rusticis et bubulcis agriculturae laborem ferat, et tam duram ruris eversionem et subversionem, aliquando aestus ardore, aliquando imbrium, nivium et frigoris importunitate sociata patiatur? Et qui sibi ipsis ipsum etiam vilem et debilem cibum abstinentiae causa plerumque subtrahunt, quomodo tanti laboris asperitatem et assiduitatem ferre poterunt?
193 Qui si haec omnia corporis viribus ferre possent, quando sine aliorum adiumento necessaria victus et vestitus sufficienter sibi parare sufficerent? Post impossibile, indecens quoque ostendamus: Annon videtur indecens, imo indecentissimum ut fratres, qui assidue in claustro morari, silentio, orationi, lectioni ac meditationi ac caeteris regulae praeceptis et ecclesiasticis ministeriis intentissime operam dare praecipiuntur, his omnibus dimissis, rusticationi et vulgaribus operibus intendant; et qui, ut byssus tabernaculi, interiora sua pretiositate et subtilitate, hoc est coelestium subtili contemplatione ornare debuerant, ut cilicium extrinsecus positum, ventorum impulsiones, imbrium inundationes et universas aeris perturbationes, hoc est mundanorum operum nimias occupationes, eos ab intimis extra trahentes, sustineant? Quod quoniam et indecens et impossibile, ut diximus, esse probatur, necessario alia, quibus sine multa indigentia ordini suo studere valeant, monachis vos permittere oportebit.
194 Quod si permittere non placuerit, nos, sanctorum auctoritate permittente, ea obtinebimus. Audistis sane superius beatum Gregorium haec monachis concessisse; audite etiam et dedisse. Sic namque in eius Vita legitur: Ubi Gregorius liberam disponendarum rerum suarum nactus est facultatem, sex monasteria in Sicilia fabricans, sufficientibus fratribus cumulavit. Quibus tantum praediorum contulit, quantum posset ad victum quotidianum Deo illic militantium sine indigentia suffragari.
195 Sed et de beato Mauro ita legitur: Beatus vero Maurus altera die ad invisendum recipiendumque fiscum, quem isdem rex ad ipsum contulerat monasterium, est egressus. Et alibi: Per idem tempus Clotarius Andegavis veniens, viro Dei ad monasterium se ire velle mandavit. Cui cum a viro Dei ut veniret remandatum fuisset, paucis secum assumptis, ire perrexit.
196 Cumque venisset, tradidit ad ipsum locum fiscum regium, qui blazon nuncupatur. Villam etiam quae Longuscampanus dicitur, ibidem auctoritate regia delegavit. Beatum nihilominus Columbanum fere universa, quae monachos habere improbatis, habuisse invenimus, multosque alios sanctos monachos, quorum merita multis et magnis miraculis divinitas approbavit, quorumque memoriam solemniter Ecclesia recolit.
198 Et ut his, quae praemisimus, aliquid adhuc rationis adiungamus, quis non iudicet rectius, melius et utilius esse, ut cuncta illa superius sigillatim posita illi possideant, quos assumptus ordo et religionis propositum cogit legitime possidere, quam illi qui et negligentia et minoris propositi securitate sibi a Deo concessa, non tantum salubriter regere contemnunt, sed etiam incongruenti circa ipsas res amore et incauta ordinatione seipsos interimunt? Nam quandiu a saecularibus obtinentur, uti fere et in omnibus cernimus, saeculariter disponuntur.
199 At postquam ad religiosos eorum [earum] ius transfertur, si non solo nomine, sed et ipso effectu religiosi sunt, profecto a religiosis religiose tractantur. Et ut, verbi gratia, nominatim aliqua subiungamus, si castrum aliquod monachis detur, iam castrum esse desinit, et esse oratorium incipit. Nec ultra quisquam exinde adversus corporeos hostes in corporali acie dimicat, sed spirituales spiritualibus iaculis propellere consuescit.
200 Itaque fit ut quod ante diabolo militabat, iam Christo militare incipiat, et quod ante fuerat spelunca latronum, domus efficiatur orationum. Eamdem rationem de rusticis, servis et ancillis afferre possumus, qua monachos ista similiter legitime posse possidere, optime comprobamus. Patet quippe cunctis, qualiter saeculares domini rusticis servis et ancillis dominentur.
201 Non enim contenti sunt eorum usuali et debita servitute; sed et res cum personis, et personas cum rebus sibi semper immisericorditer vindicant. Inde est quod praeter solitos census, ter aut quater in anno, vel quoties volunt, bona ipsorum diripiunt, innumeris servitiis affligunt, onera gravia et importabilia imponunt; unde plerumque eos etiam solum proprium relinquere, et ad peregrina fugere cogunt, et (quod deterius est) ipsas personas, quas tam caro pretio, hoc est suo Christus sanguine redemit, pro tam vili, hoc est pecunia, venundare non metuunt.
202 Monachi vero, tametsi haec habeant, non tamen similiter, sed multum dissimiliter habent. Rusticorum namque legitimis et debitis solummodo servitiis ad vitae subsidia utuntur, nullis exactionibus eos vexant, nihil importabile imponunt; si eos egere viderint, etiam de propriis sustentant. Servos et ancillas, non ut servos et ancillas, sed ut fratres et sorores habent, discretaque ab eis pro possibilitate obsequia suscipientes, nihil gravaminis eos incurrere patiuntur; sicque secundum apostolicum praeceptum: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes existunt [I Cor. VI].
203 Praescriptis ergo auctoritatibus et rationibus, iam ut credimus, ipsis quoque caecis claret non solum iuste, sed etiam laicis iustius monachos supradicta habere posse. Telonearia autem lucra cur prohibemur habere, cum ea saeculi principes legitime inveniantur tenere? An non legitime tenere videntur quae Apostolus eis a subditis reddi praecipit, dicens: Cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal? [Rom. XIII.] Legitimum sane nobis videtur quod, cum ubique terrarum fiat, ab Ecclesia Dei, quae nihil iniustum patitur, non reprehenditur.
204 Nemo inde excommunicatur, sed nec aliquis in causam vocatur. Quod cum ipsi absque alicuius contradictione, sicut et caetera sui iuris obtineant, quare non similiter ea ecclesiis et monasteriis Dei largiri, quare non et monachi sicut reliqua, sic et ista ab illis recte suscipere valeant? Si vero beatum Matthaeum opponitis de teloneo a Domino vocatum, post ad illud, utpote ad iniustum officium, non fuisse reversum, cum Petrus et alii apostoli piscari periti, atque inde similiter a Domino vocati, postmodum inveniantur piscati fuisse, atque ob hoc piscationem iustam esse probasse, respondemus hoc in nullo partem vestram iuvare, neque nostram in aliquo infirmare, quoniam non exactiones violentas, quas Matthaeus reliquit, sed iustas censuum consuetudines, quas Ecclesia recipit, nobis defendimus.
206 His omnibus additis, et monachos causidicos esse causamini. Tria ergo obiecistis, et accusatores, testes ac iudices eos fieri prohibuistis. Haec vero tria sigillatim perscrutemur, et utrum sic constet ut dicitis subtiliter indagemus. Accusatores itaque, sive actores in propriis causis, quae lex, quae ratio monachos fieri prohibet?
207 Si enim ea quae praedicta sunt, monachis concesseritis, necessario oportet ut et istud concedatis. Nam si praecesserit rerum mundanarum possessio, consequens erit ut contra infestantes possidentium sequatur et actio. Alioquin si calumniatoribus et invasoribus sua exponere voluerint, mox possessores esse desistent. Quod si et istud egerint, offensam mox largitoris Dei incurrent, quoniam illa quae iuris ipsius fuerant, alienis relinquentes tacendo, nec invasoribus resistendo, ei auferre non timent.
208 Hoc ne proveniat, ne Ecclesia Dei, quae iuste possidet, impiis diripientibus perdat, ne servi Dei amissis propriis egeant, et idcirco Deo servire nequeant, licet monachis causas proprias honeste, simpliciter, religiose, absque litigio iniurias quas patiuntur vindici potestati exponere, et non ut ultionem de adversario, sed ut quae ab adversario ablata sunt recipiant, ut monachos decet quaerere. Si vero ad haec dicitis debere monachos secundum canonica instituta per advocatos causam suam agere; nec nos huic auctoritati contraimus, si tamen advocati semper adesse potuerint, per quos causae ipsorum bene, quantum iustitia permiserit, defendantur.
209 Quod si aliquibus praepedientibus causis (nam frequenter haec solent accidere), advocatos habere non valuerint, videtur ante per monachos id debere fieri quam rem ecclesiasticam permittamus amitti. Testes autem veritatis monachos quis esse prohibeat, cum, innumeros sanctos Dei conspiciamus tam constantissime testimonium veritati perhibuisse, ut nulla mors, nullus corporis cruciatus silentium eis imponere quiverit; unde et martyrum, hoc est testium nomen meruerunt; et Ioannem Baptistam legamus venisse in testimonium, Ut testimonium perhiberet de lumine [Ioan. I], et Dominum ipsum audiamus in Evangelio dicentem: Si ego testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater [Ioan. V]; atque de Spiritu sancto: Cum venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me [Ioan. XV]; et de apostolis: Et vos testimonium perhibebitis (ibid.). Ista posuimus, ut ostendamus monachos non celare, imo, secundum congruentias causarum et temporum, veritati testificari debere, quia, iuxta quod quidam sapientium olim dixit, aequum non est mentiri et veritatem abscondere.
210 Cur etiam a iudiciis arceantur, cum Apostolus dicat: Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? [I Cor. VI.] Et sicut ipse alibi ait: Spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur [I Cor. II]. His igitur universis auctoritatibus et rationibus, quae obiecistis, cassamus; quod tenemus approbamus; sed vestra improbare nolumus, quamvis in quibusdam valeamus.
212 Hoc tamen reducere ad mentem charitas vestra debet quod divina mandata, partim mobilia, partim sunt immobilia. Divina vero mandata diximus, non solum ea quae per seipsam in carne divinitas apparens hominibus tradidit, aut ea quae per apostolos teneri constituit, sive illa quae ante susceptam carnem per patriarchas vel prophetas mandavit, sed etiam illa, quae post apostolos apostoli viri apostolica vestigia secuti, unanimi multorum Catholicorum consensu servari praeceperunt.
213 Idem enim divinus Spiritus, qui priorum Patrum cordibus se infundens, humanae saluti congruentia per eos dedit praecepta, per hos quoque, qui recentiores videntur, hominum salutem operari, salubria iubendo, non destitit. Per diversos igitur praecones Domini verba edita veneramur, in diversis organis eiusdem spiritus flatum agnoscimus.
214 Horum ergo praeceptorum, ut diximus, quaedam pro ratione causarum et temporum mutantur, quaedam se mutari nulla ratione permittunt. Et ut ea quae ultima dividendo fecimus, quia digniora sunt, exponendo prima faciamus. De immobilium numero dicimus esse; nam cuncta non vacat colligere, illud maximum et primum dilectionis Dei mandatum, secundum quoque huic simile de proximi dilectione; sed et humilitatis, castitatis, et veritatis praecepta, quibus licet similia multa sint alia, haec tamen ad elucidandum quod volumus nobis sufficere credimus.
215 Ista namque nulla inveniuntur ratione, nulla unquam dispensatione immutata. Quis enim catholicorum Patrum, ne Deus ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente diligeretur praecepit, vel parum quid mandato huic detraxit? Quis proximum non ut seipsum a se diligendum esse negavit? Quis vel in modico superbire indulsit?
216 Quis fornicari, quis mentiri, quis furari, quis rem proximi concupiscere unquam permisit? Patet ergo haec et multa talia esse prorsus immobilia. Inter illa vero, quae moveri dispensative possunt, Patrum auctoritatem sequentes, ea esse dicimus quorum pleraque in ecclesiasticis canonibus invenimus, quae sicut pro communi totius vel propria alicuius Ecclesiae utilitate, cum non existerent, inventa sunt, sic rursum pro communi totius vel propria alicuius aut gentis, aut Ecclesiae salute, praevia in omnibus charitate mutata sunt.
217 Et quia nec ista omnia facile numerari possunt, sufficiant illa quae in superiori huius opusculi parte posuimus. Quae, quoniam iam scripsimus, iterum scribere recusamus. Nam qui nosse voluerit, ibi scripta reperiet.
218 Ad hoc autem nos ita ponere legentes noverint, ut ostendamus ea Regulae decreta, quae nos praevaricari dicitis, inter ista quae mobilia vocamus ponenda, atque ideo, cum charitas praecipit (cui in omnibus obediendum est), absque illius praevaricationis timore movenda. Quid enim coegit Regulam de non transferendis episcopis a praecedentibus Patribus datam immutari, nisi melius providens Ecclesiis charitas?
219 Quid haereticos et criminosos, post condignam de criminibus poenitentiam, quod primi Patres prohibuerant, Ecclesiis Dei praefecit, nisi multorum saluti consulens charitas? Quid presbyterorum filios episcopari, contra sanctorum apostolicorum antiqua decreta, aliquando iussit, nisi earumdem personarum utilitatem Ecclesiae utilem esse iudicans charitas?
220 Quid Anglis coniugia indulsit, a quibus caeteros inhibuit, nisi novellae eorum fidei timens charitas? Quid multa in hunc modum vetusta praecepta mutavit, quid nova instituit, quid nunc ista, nunc illa mandavit, nisi pro moribus, temporibus, locis, nunc generaliter, nunc specialiter, semper tamen humanae saluti sollicite inserviens charitas?
221 Cum igitur sub iure charitatis omnia canonica mandata, imo secundum Domini sententiam universa lex contineatur et prophetae, quis vestrum dicere audebit beati Benedicti Regulam charitatis dominio non subiacere? Quomodo charitati Regula subdita non est, a qua per sanctum illum condita est? Si enim sine charitate condita est, sine Deo condita est.
222 Deum vero esse charitatem Ioannes apostolus dicit: Deus charitas est [I Ioan. IV]. Sed et si sine Deo facta est, sequitur quia iam nihil est. Nam Deus Christus ait: Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV]. Quod si hoc credere errare est, sequitur ut charitati velut doctrici Regula cedat, ac se pro dominantis arbitrio regi permittat.
223 Nam si praeter eam quidquam sibi vindicare voluerit, nihil iam se sequentibus proderit. Sed forte adhuc ad priora recurritis, et dicitis: Quoniam beati Benedicti Regulam vos servare vovistis, oportet ut vota reddatis. Ad quod nos: Si millies istud iteraveritis, id millies a nobis responsi accipietis. Regulam vovimus, charitatem a voto non exclusimus.
224 Si charitatem exclusimus, Regula dici non potest quod vovimus. Si enim rectitudo Regulae desit, Regula iam constare non poterit. Rectitudo autem Regulae, charitas est. Si ergo charitas excluditur, rectitudo excluditur. Si rectitudo excluditur, restat ut tortitudo sequatur. Si tortitudo sequitur, necesse est ut Regula destruatur. Simul quippe rectum et distortum consistere nequeunt.
225 Iam Regula destructa, quid vos sequi profiteamini iudicate. Aut enim Regulam cum rectitudine, aut sine rectitudine tortitudinem vos sequi oportebit, id est aut cum charitate Regulam, aut sine charitate Regulam retinere necesse erit. Sed sicut nebulam impossibile est teneri, sic sine charitate patet Regulam a nemine posse servari.
226 Unde constat quod, quando non ficta charitate quam Apostolus damnat, sed vera quam ipse celebriter collaudat [I Cor. XIII], proximo aliquid impendimus, beati Benedicti Regulam absque ullo errore sequimur, quoniam aliter de ea sentire nihil est aliud quam errare. Nec Regulam igitur sine charitate vovemus, nec eam sine charitate, ut hac ratione probatur, tenemus. Tenemus itaque Regulam. Tenemus eam plane hac ratione, etiam in omnibus illis, propter quae nos eam praevaricari, in tota vestra invectione dixistis.
228 Cuius invectionis capitulis singulis licet superius sigillatim responderimus, nunc tamen universaliter respondemus, quia in novitiis quos infra annum suscipimus, Regulam optime conservamus, quoniam charitate providemus, ne cum fervore spiritus ad Deum venientes liceat Satanae ad saeculum, imo ad interitum retrahere. Unde eius tentationibus longum dare tempus nolumus, nec diu protrahi pugnam permittimus, quoniam periculosa est pugillis infirmi congressio cum robusto, incauti cum doloso, eius qui tertiam partem stellarum coeli trahere dicitur in terram, cum homine in terra posito; illius qui ipsi invictae divinitati, et prius in coelo et postea in terra resistere conatus est, cum vase fictili, concite ab illo, nisi Deus iuverit, conterendo.
229 Ex ore itaque eius cibum rapere quaerimus, ac, secundum Iob conterere molas iniqui, et de dentibus ipsius auferre praedam contendimus [Iob XXIX]. Et quia, ut praefati sumus, charitate hoc facimus, Regulae per charitatem conditae, atque animarum tantum salutem, quoquomodo, non uno secundum vos modo quaerenti, in nullo contrarii sumus. Nam et nos cum expedire videmus, illo uno vestro modo libenter utimur, hoc est annum ad novitii susceptionem integrum exspectamus.
230 Aliquando post dimidium annum caeteris illum fratribus aggregamus. Multoties non tantum mensem aut hebdomadam, sed nec biduum praestolamur. Semper tamen quod animabus utilius esse perpendimus, facere non differimus. Sic charitatem sequentes, Regulam sequimur, Deo obsequimur. Vestibus vero pelliciis eadem charitatis Regula nos ideo vestit, ut corpus a frigore, anima defendatur a murmure.
231 Quamvis in hoc capitulo ipsius Regulae datum de vestibus praeceptum, ac simpliciter, ut ponitur, susceptum, nobis ad huiusmodi vestes habendas sufficiat. Quod quia nos iam plene supra ostendisse credimus, nunc iterare refugimus. Femoralia quoque, necessitudini et honestati consulendo, quae nulla necessaria prohibet, cuncta honesta amplectitur, saepe dicenda charitas nobis concessit.
232 Unde regulariter nos ea habere cognoscimus. In stramentis lectorum, si qua ex necessitate addita supposita vel superposita nobis sunt, certum est quia ex charitate sunt, et idcirco regularia non esse veraciter dici non possunt. Nam nos uti semper in superioribus diximus, superflua modis omnibus detestamur, contra Regulam esse dicimus, amputanda penitus profitemur.
233 Absit enim ut de charitate virtutum omnium fonte purissimo coenum vitiorum nos velle deducere quisquam suspicetur, quia iuxta Apostolum, Non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati! [I Cor. XIII.] Et quia omnia suffert, et omnia sustinet (ibid.), videant utrum eam habeant qui non solum malorum malitiam ferre nequeunt, sed nec fratrum indigentiam sustinere, vel necessaria ministrando eam supplere, cum possint, nolunt.
235 Hoc eodem charitatis scuto ab impugnantium ictibus in cunctis subsequentibus capitulis nos munimus: quod certe tantae soliditatis ac fortitudinis est, ut nullo quantumlibet valido irruentium impetu penetrari valeat. Hoc et in pulmentariorum obiectione obtendimus, eoque nos, si mediocris et necessaria pro infirmitatibus et qualitatibus fuerit adiectio, bene munimus.
236 Hoc in fugitivorum multiplici susceptione utimur, ne scilicet non suscepti, ad porcorum siliquas revertantur, et quam evangelicus ille fugitivus, patre propitio reperto evasit, fame consumpti male pereant. Hoc protecti, ab opere manuum meliora ei opera praeponendo quiescimus, quoniam ut de multimodo spiritualium operum exercitio taceamus, nullo, nisi insano, contradicente, melius est orare quam arborem secare, testante Apostolo qui dicit: Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia [I Tim. IV]. Hinc est quod non omnibus advenientibus hospitibus pedes abluimus, non ante omnes prosternimur, quoniam incongrua pedum ablutione nolumus molestare, quos charitas in omnibus praecipit laetificare. Sed nec frequentiae hospitum numerus fratrum plerumque sufficeret, ut omnibus pedes ac manus abluere absque reliquorum praeceptorum detrimento praevaleret.
237 Quod quia charitate mutatum, aliquando apud nos fit, aliquando non fit, irregulare non est. Sed quid universa, quae supradicta sunt, percurrentes, lectori forte taedium generamus? Sic de ieiuniis, sic de mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis, sic de ferramentis vel rebus monasterii, sic de universis, ut cuncta breviter explicemus quae in superioribus obiecta sunt, quibus et tunc latius respondimus, charitas per Patres nostros, prout temporibus et moribus ac locis congruere vidit, dispensavit, neque in his voluntatibus vel voluptatibus hominum, sed aeternae eorum saluti inservire studuit.
238 Hoc sane uno ea quae iusta esse defendimus iniusta monstrare potestis, hoc uno nos victos vobis victoribus cedere compelletis, si quae lege charitatis nobis defendimus, ad charitatem non pertinere rationibus certis ostenderitis. In his enim omnibus, ut saepe iam diximus, ea solum protectrice tuti, hostibus cunctis inexpugnabiles permanemus.
239 Nam quia, secundum Dominum, Haec est in qua universa lex pendet et prophetae [Matth. XXII], et, secundum Apostolum, Plenitudo legis ac finis praecepti est [Rom. XIII], omnem legem plenam, omne praeceptum finitum, hoc est perfectum ea dispensante existere, quis Catholico sensu audeat negare?
241 Sed forte vos ad ista: Sic Regulam charitate vos mutasse dicitis, ac si sine illa a sancto illo conditam affirmare velitis. Quod si sentitis, certum est quod erratis. Quomodo enim condendo Regulam charitate carere potuit qui spiritu omnium iustorum plenus fuit? Si vero hoc sentire ac dicere refugitis, cur quod charitate a tanto viro institutum fuerat mutare contenditis?
242 An fortasse vestram charitatem eius charitati praeponendam esse iudicatis? An illum oculum, qui sub momento temporis totum mundum collectum conspicere potuit, videndi et providendi acumine vos vincere posse putatis? Si igitur, ut diximus, Regulam sanctus condere sine charitate nullomodo potuit, patet quod a nemine mutari debuit. Quapropter aut iniuriam sancto, eius scripta mutando et superordinando, facietis, aut, eum venerando, praeceptis ab eo datis in omnibus obedietis. Super haec ipsum nomen Regulae quomodo stare queat ignoramus, si non eam ut Regulam et praeviam sequimur: sed ad placitum inflectimus ac mutamus, et, ut sic loquamur, regula Regulae facti, non eam, ut diximus, sequamur, sed ipsam nos sequi cogamus.
243 At nos econtra. Optimos certe beati Benedicti vos defensores ostenditis, cui defendendo maiores iniurias irrogatis. Iniurias vero irrogatis, quando sic eum tentatis laudare, ut laudi aliorum sanctorum videamini detrahere. Neque enim sancti crescere de aliorum imminutione volunt, ut aliorum detrimentum, ipsorum videatur incrementum.
244 Hoc namque apud illos quos charitas unit, contingere solet. Sed ut quod dicimus manifestius fiat, interrogamus. Sanctis illis, quos praedecessorum Patrum statuta mutasse supra diximus, licuit ea mutare an non? Si dixeritis: Non licuit, respondemus: Male igitur egerunt quicunque priora decreta mutaverunt, male egit illicita concedens Anglis matrimonia sanctus Gregorius; male egit mutans Catholicam synodum Catholica synodus; male egerunt quamplures et noti sanctitate Romanae sedis praesules, aliorum sanctorum pontificum Romanorum praecepta mutantes, male egit ipse Paulus, sibique ipsi exstitit contrarius, quando quod prius Timotheum discipulum circumcidendo fecerat, postmodum ad Galatas scribens, terribiliter prohibuit dicens: Ego Paulus dico vobis, quoniam, si circum cidamini, Christus vobis nihil proderit [Gal. V]. Hoc concesso, quod iustum putabatur iniustum deprehenditur; qui sancti hactenus fuerant sancti esse cessabunt; Ecclesia tanto tempore errorem secuta, errasse iudicabitur, et nunc tandem, vobis praedicantibus, ad semitam iustitiae reducta, vera sequi incipiet.
245 Si hoc dicere superbum et blasphemum iudicatis, sapienti consilio prima eos mutare potuisse statuta dicetis, aut forte (quod solum superest) tacebitis. Sed si tacueritis, Pharisaeorum vos usos consilio monstrabitis, qui nec fateri veritatem volentes, nec eam impugnare valentes, interrogati a Domino de Ioannis baptismate, utrum de coelo esset, an ex hominibus, silentium elegerunt [Matth. XXI]. Quod si tacere refugientes, hoc quod modo praemisimus responderitis, eis scilicet licuisse, istis vero non licuisse, interrogamus causam. Respondebitis Romanos pontifices, tam pro insigni et nota sanctitate qua praediti erant, quam pro totius Ecclesiae regimine sibi commisso hoc agere potuisse; concilia quoque Catholica ob collectorum auctoritatem et sanctitatem idem meruisse; nostris autem, quia similis sanctitatis et auctoritatis non sunt, similia non licuisse.
246 Si sanctitas et auctoritas in causa est, et haec illis sanctis dispensandi priorum statuta licentiam contulerunt, conferent hanc et nostris, quos sanctitas et forte similis sanctos effecit; par quoque pro commissis a Deo officiis auctoritas eis non defuit.
247 De sanctitate, rectos mores Deumque ipsum testem habemus, qui eos sibi placuisse, et viventibus ipsis, et etiam mortuis, miraculorum multorum ostensione declaravit. Testis est et Ecclesia, eorum inter Patres sanctos memoriam recitando et festa solemniter celebrando. Parem vero auctoritatem pro sibi commissis a Deo officiis eos habuisse diximus, quoniam licet maiorem aliis Ecclesiae Patribus Romani pontifices, hoc est etsi per omnem Ecclesiam Petri auctoritatem habeant, parem tamen in hoc ii, quos defendimus, habent, ut sicut Romani praesules omni, et sicut alii pontifices singulis Ecclesiis praesunt, ita isti monachis suis pari per omnia potestate et auctoritate principantur.
248 Nam licet Romanus praesul aliorum errores corrigere speciali potestate valeat, habent tamen illi suam super suos integram potestatem, et, culpis remotis parem in praecipiendo, ut diximus, auctoritatem. Et si ita est (quod plane ita est), constat, si non est aliud quod obiiciatur, quia plenam Patres nostri in mutandis pro salute commissorum Regulae quibusdam, quae pro tempore datae sunt, observantiis, potestatem habuerunt, quamvis eorum sanctitatem ad hoc probandum afferri nulla coegerit necessitas. Quid enim? Et si sancti non fuissent, magistri esse desisterent?
249 Anne modo, nisi sanctus fuerit, Ecclesiae praeesse poterit? An necesse semper erit miracula consulere, ut qui praeferri caeteris debeat, possimus agnoscere? Et quid est quod Dominus ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia quaecunque dixerint vobis, servate; secundum opera vero eorum nolite facere? [Matth. XXIII.] Dicendo enim secundum opera vero eorum nolite facere, non sanctos, sed sceleratos eos fuisse ostendit; nam nullo modo eorum opera imitari prohibuisset, si bona esse cognovisset. Quae quia imitari prohibuit, certum est quia mala esse iudicavit.
250 Patet ergo quia etiam malis rectoribus omnis a subditis exhibenda obedientia est.
251 Ex quibus colligitur quia, etsi sanctitas supradictis Patribus deesset, auctoritas sola praelationis ad exhibendam eis obedientiam sufficeret. Licuit ergo eis etiam, sanctitate remota, subditis suis quae dicta sunt imperare; licuit et subditis imperata servare. Sed adhuc vestrum responsum poscimus. Dixistis, pro insigni et nota sanctitate et pro commissi a Deo regiminis auctoritate, sanctis sequentibus priorum sanctorum statuta licuisse mutare.
252 Quae ratio insufficiens nobis videtur. Quomodo enim sanctitas et auctoritas subsequentium sanctitati et auctoritati praeiudicare potuit praecedentium? Quomodo sane sanitas [sanctitas] sanctitati, auctoritas auctoritati, absque alterutriusque sanctitatis et auctoritatis detrimento quidquam auferre potuit? Auferre vero dicimus, cum quod priora constituit sequens commutat. Quod autem de praecedentium decretis subsequentium mutavit auctoritas, aut melius prioribus, aut deterius fecit.
253 Si melius, non plene bona fuit priorum institutio. Unde sequitur deteriorem fuisse. Si deterior fuit, deteriores institutores habuit. Si vero subsequentes deterius priorum instituta mutaverunt, constat quia ipsi deteriores fuerunt. Apparet ergo priores vel posteriores Patres, nisi defendantur, laudis incurrere detrimentum.
254 Aut enim priores optima instituerunt, et mutari optima a subsequentibus non debuerunt; aut si mutantes mutando iuste egerunt, patet quia illa optima non fuerunt. Iam error institutionum in caput redundat instituentium. Ut enim ait Scriptura: Ex verbis tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis [Matth. XII]. Si ad ista alioqui charitatis scuto sanctos a culpa defendere volueritis, Dei nos gratia iuvante nec vos ipsos defendere praevalebitis.
255 Sed quousque audiamus, respondere quid possumus? Sine hoste quippe pugnare, nihil est aliud quam aerem verberare. Restat igitur charitas. Hac si hunc nodum solvere volueritis, citissime, facillime, rectissime poteritis. Haec est enim, ut saepe diximus, in qua universa lex pendet et prophetae. Haec est quae plenitudo legis et finis praecepti est.
256 Haec est quae, ut Apostolus ait, diffusa in cordibus sanctis per Spiritum sanctum qui datus est eis [Rom. V], diversis temporibus per diversos sanctos diversa loquens, ipsa non varia, non divisa, non multiplex, sed simplex, stabilis, inconcussa, semper eadem perduravit. Ut enim materfamilias, tota domus propriae utilitati intenta, quosdam famulorum ad terram bobus exercendam, quosdam ad fodiendam vineam, alios in silvam ad ligna caedenda mittit, alios ignem succendere, alios aquam afferre iubet, hunc ad nundinas commercii causa dirigit, illum cur piger sit increpat, istum de strenuitate collaudans ad meliora hortatur: ipsa tamen, quamvis diversa sint quae praecipit, diversa non efficitur, nec diversitas iussionis diversitatem facit utilitatis, quoniam ad unum quiddam et simplex, hoc est ad domus utilitatem, omnis illa officiorum varietas se colligit, et illud unum innumera ministeria operantur; nec reprehendenda est, si huic istud, et illi aliud praecipiat, quia, ad unum illud quod praemisimus perficiendum, multa illa praecipit, nec sibi adversa, quia est diversa, iudicanda: sic charitas, quoniam ad domus Dei tantummodo utilitatem cuncta iubet, sibi adversari non est dicenda, sed per quoscunque, et quodcunque, et quandocunque iusserit, est absque retractatione sequenda.
257 Nam et si diversa mandata per diversos nuntios diversis temporibus ab illa data sunt, adversa tamen non sunt in mandatis, nuntiis et temporibus: quaedam quidem videtur diversitas, sed quia divinae voluntati et humanae saluti universa famulantur, nulla in his potest esse adversitas, quae cuncta ad hoc unum dispensat ignorans falli charitas.
258 Et sicut contumax, et damnandus servus iudicaretur, si dominae aquam afferri praecipienti responderet: Quia heri praecepisti ut ligna de silva succidens, domum deferrem, iam ulterius nec aquam deferam, nec aliquid alterius ultra operis agam, sed semper ad silvam vadam, et ibi ligna succidens domum deportabo: et illa dicente: Illud heri fuit necessarium, et idcirco iussi: iam quia necessarium non est, fac istud quod modo necessarium est; illeque praecipientis reverentiam ac domus utilitatem parvipendens, nullo pacto obedire vellet, imo ad augmentum contumaciae conservos aquam deferre volentes prohiberet.
259 Sic iudicandus est qui magistrae charitati, omnia, licet diversa et diverso tempore per diversos, ad Ecclesiae tamen utilitatem cuncta praecipienti, obedire refugit. Sic plane iudicandi sunt qui iubenti charitati, et modis omnibus salutem tantum hominum quaerenti, ut novitios infra annum, cum viderint expedire, suscipiant, ut vestes necessarias fratribus largiantur, ut magis spirituali quam corporali exercitio occupentur, ut multa his similia de animarum tantum salute solliciti faciant, respondeant: Quia olim haec mandata per sanctum Benedictum tradidisti, illa mutari non patiemur, neque tibi aliquando de his obediemus. Qua dicente, tunc temporis ad tolerandos labores fortior erat natura hominum, utpote saeculo valentiore; nunc vero mundo senescente ei iam morti proximo, quidquid in mundo est elanguit, et ideo pleraque tunc necessaria modo facta sunt contraria, quod nunc necessarium est facite.
260 Non enim est meum aut huius temporis sic novitios deterrere, ut dum volo per annum probare, sequatur reprobare. Non est, inquam, meum cibi, et potus, atque vestitus, vel caeterarum rerum indigentiam, pro diversitatibus infirmitatum, regionum ac temporum non supplere, ne, dum non reddo homini quod suum est, non possit ipse reddere Deo quod eius est.
261 Superba superstitione salutaribus monitis obtemperare dedignantur, nec contenti a iure charitatis se solum subducere, alios ei parere cupientes, qua valent instantia, suae tentant transgressioni sociare. Sic vos, o Cistercienses, agere: sic charitati resistere; sic nec Regulam, pro qua vos certamini obieceratis, probamini tenere.
262 Sed redeamus ad quaestionis vestrae solutionem. Quam ut lucidius solvere possimus, ipsam rursus quaestionem solutioni, sed brevioribus verbis praeponamus.
263 Dixistis: Aut sine charitate beatus Benedictus Regulam, aut cum charitate condidit. Sed sine charitate eum illam condidisse, nemo vestrum audet affirmare. Cum charitate igitur eam non negatis conditam. Iam quia per charitatem condita constat, mutanda non fuit. Si mutanda non fuit tenenda fuit. Aut ergo mutando iniuriam sancto infertis, aut tenendo ei in omnibus obeditis.
264 Et nos ad haec: Quia per charitatem Regula condita est, constat quia ideo mutanda non fuit, non constat. Imo, quia per charitatem condita est, sequitur quia mutanda fuit. Et ut hoc pateat, charitatis officium requiratur. Et quod est charitatis officium? Unum et solum charitatis officium humanam salutem modis omnibus quaerere.
265 Hoc eius esse officium ipse Dominus, hoc apostoli, hoc omnes sancti eius clamant. Iustum esse quidquid illa praecipit, omnes, ut saepe iam diximus, divini libri testantur. Et quod maius argumentum? In ipsa universam legem, et prophetas pendere Dominus dicit. Hanc plenitudinem legis et finem esse praecepti Apostolus testificatur [Rom. XIII]. De hac beatus Augustinus ait: Si haec una desit, inania sunt cuncta; si haec sola adsit, plena sunt omnia.
266 De hac et ipse alibi: Fructus autem totus est charitas, sine qua nihil est homo, quidquid aliud homo habuerit. Atque alio in loco: Habe charitatem, et fac quidquid vis. Igitur ut saluti humanae consulat, facit quidquid vult. Quod si ei licet quidquid vult facere, licuit Regulam facere, licuit et mutare. Nec iniuria sancto facta dicenda est, quia non ab alio mutata est, sed ab ea, quae diffusa in corde eius per Spiritum sanctum, qui datus erat ei, ipso in condendo Regulam tanquam organo usa est.
267 Et quia non aemulatur, non inflatur; non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt [I Cor. XIII], ii qui ea pleni sunt nihil horum sciunt. Et quia aemulatione, inflatione, ambitione carent, indignari nesciunt. Iniuria ergo sancto facta non est, quia suam charitatis Regulam pro temporis illius congruentia fecit: ac postquam utile fore vidit, quod fecerat immutavit, quodque servari decuit de eadem Regula reservavit. Sicut ergo non esset consequens dicere iniuriam notario factam, si quod prius scripserat, vel ab ipso, vel ab alio immutari dictator certa de causa faceret, quam causam forte ipse solus nosset: sic nec sequitur beato Benedicto factam iniuriam, si vel cuncta vel aliqua eorum, quae per eum charitas scripserat, vel per ipsum, si sic voluisset, vel per alium quia sic voluit, ratione praemissa mutavit.
268 Sed nec indignum est sancto charitatis vocari notarium. Ioannes enim in Epistula sua Deum charitatem vocat [I Ioan. IV]. Et Gregorius sanctus in Homeliis ait: Spiritus sanctus amor est. Amor vero charitas est. Ergo Spiritus sanctus charitas est. Non est igitur ei indignum Spiritus sancti esse notarium. Nam et eius notarii prophetae omnes fuerunt.
269 Non dedecet autem eum similem esse prophetis. Si igitur sancto illi Regula immutata ab immutantibus iniuria facta est, et prioribus quos supra memoravimus sanctis a subsequentibus, et eorum decreta mutantibus iniuria facta est. Et ut maiora dicamus, legi ab Evangelio, Moysi a Christo iniuria facta est. Quod si idcirco nec Moysi, nec legi, nec canonicis statutis, nec alicui divino mandato, nec his per quos ipsa mandata promulgata sunt, aliqua est facta iniuria, quoniam per Spiritum sanctum, quem charitatem esse probavimus, quid saluti hominum per diversa tempora congrueret provisum est; et licet quaedam in mandatis sint mutata, et ipsa mandata per mutatos sint data, ipse tamen mutatus non est, quia incommutabilis est, patet quia Regula sancti Benedicti in quibusdam suis capitulis, absque ipsius iniuria, vobis, quamvis invitis, concedentibus, mutata est.
270 Per charitatem namque mutata est, per quam Verbum caro factum est, ut ait Apostolus: Propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos Deus, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati [Rom. VIII].
271 Quia igitur mutata sunt quaedam in Regula, charitas fecit; et quia absque iniuria sancti mutata sunt, charitas fecit. Nec putet aliquis quod nos iustificare volentes, ista dicamus. Non enim nos iustos videri volentes haec dicimus, sed Patrum nostrorum instituta a vero non deviare, et eos, qui illa, ut ab eis praecepta sunt, servaverint, non errare, tam ratione quam divinis auctoritatibus comprobamus. Nobis ergo transgressionis naevo a vobis obiecto purgatis, iam pro vobis agite, et ab ipsius Regulae praevaricatione vos, si potestis, immunes monstrate.
272 Praevaricari quippe vos Regulam dicimus, quando eius rectitudine non servata, hoc est, charitate, quae plenitudo legis ab Apostolo dicitur [Rom. XIII], neglecta, vestrae potius voluntati eam in plerisque inservire cogitis. Unde in quibus Regulam sine charitate servatis, ut ex praecedentibus colligitur, non iam Regulam, sed rectitudine remota tortitudinem servatis.
273 Ad ista forte vel verbis, vel cogitatu respondetis. Et ubi nos a praeceptis Regulae charitatem excludere dicitis? Ubi animarum saluti providere negligitis? Et ubi nos animarum saluti providere negligimus? Ut exempli causa aliqua ponamus. Nonne animarum salutem, atque idcirco charitatem negligitis, quando fratribus necessaria negatis, quando eos frigore usu pellicearum necato affligitis, quando hac violentia (nam multi vestrum hoc inviti sustinent) eos vel ad murmurationem, vel ad fugam compellitis?
274 Sed et si sunt aliqui, qui hoc quoquomodo sustineant, procedente tempore corrupto corpore morbis, sanitatem frigore perdunt, et languidi saepe perpetuo facti, Deo servire nequeunt. Sic certe discretiva charitate relicta, in murmurantibus, fugientibus et languentibus, animarum saluti providere negligitis. Hoc quoque vestrum propositum nos magis mirari faciunt ipsius verba Regulae, in quibus monachos pelliciis uti non esse prohibitum, etiam negligenter legentes advertere possunt.
275 Sicut enim superius, quando de hoc capitulo agebamus, diximus, nulla prohibitio, nullum praeceptum ibi super hac re legitur, cum potius ut pellicias monachi habeant, ibi praecipiatur. Nonne cum Regula dicit: Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem, aut aerum temperiem dentur, quia in frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus, et haec consideratio penes abbatem sit, pelliceas et caetera indumenta necessaria duntaxat fratribus largitur?
276 Si hoc secundum Regulam aeris qualitas, hoc est regionis frigiditas poposcerit, praecepto Regulae eas dari debere dicimus. Nam quod regionis poscit frigiditas, poscit necessitas. Quod necessitas, hoc plane et charitas. Iam si quis dicit charitati non cedendum, Deo utique iudicat contradicendum. Dei igitur et Regulae mandato contradicit, qui monachos pelliciis uti non debere dicit.
278 Sed adhuc fortasse opponitur: Licet hoc Regula non iubeat, monet tamen ut monachus ad meliora transeat. Bene certe dixisti, monet. Nam plane monet, non praecipit. Quod si tantum monet, non compellit. Qui enim monet ut fiat quod vult suadet. Sed qui praecipit, ad faciendum quod praecipit praecipiendo compellit. Suadet itaque regula meliora, non ad ea violenter compellit.
279 Cur ergo vos compellitis quod compellere Regula non vult? An forte sanctiores illo, qui eam composuit, estis? Unde, inquam, tanta vobis auctoritas? Dicit Apostolus: Vellem omnes homines esse sicut meipsum [I Cor. VII]. Et Dominus in Evangelio: Non omnes capiunt verbum istud. Qui potest capere, capiat [Matth. XIX]. Et alibi cuidam: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me (ibid). Nihil certe horum praecipiendo, sed commonendo.
280 Et cum hic mos sit omni divinae Scripturae, ut quandoque quae praecipienda sunt praecipiat, quandoque illa, quae magis ardua videt, moneat, vos hanc eius Regulam scilicet dedignantes, ad quod tantum monitis provocandi essent, eos cogere non formidatis. Sed et mihi videtur quod ad pelliceas non ferendas non solum non cogendi, sed nec monendi sunt, in his duntaxat regionibus, monachi.
281 Quomodo enim inde aliquem monere debeo, unde illum ad deteriora lapsurum vel novi vel timeo? Si enim proximum ut meipsum diligo, eius saluti in omnibus, ut propriae, consulere debeo. Nam aliter, non eum ut me diligo. Et haec certissima charitatis regula est, ut quod fratri video esse necessarium, non prohibeam, non eum ad ferendum incongruum, et noxium laborem violenter impellam; sed si valeo, omnia, quibus indiget, ei studeam impendere; si non valeo, eius necessitati compatiendo, pietatis studio noverim condescendere.
282 Quid vero prosit sine charitate corpus laboribus conficere, Apostolus docet dicens: Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII]. Et ne prohibere eos, qui non compulsi, sed sponte carnem suam quibuslibet austeritatibus pro Deo domare contendunt, videamur, agnoscant legentes, non hoc nos ista dicendo intendere, nec a bono spontaneo aliquem velle revocare, sed ne inviti ad illa cogantur quae sui propositi non sunt, vel quae nociva sunt, praecedentibus auctoritatibus prohibere.
283 Sicut enim eos, qui oblectamenta mundi fugientes, eius aspera ob maius meritum discrete amplectuntur, omnino scimus esse laudandos, sic illos, qui alios ad id, quod non proposuerunt, et quod non expedit violenter cogere volunt, dicimus non esse prorsus audiendos. Haec tibi, frater charissime, epistularum brevitatem rerum necessitate supergressus scripsi, in quibus aliorum verbis meum quoque intellectum expressi.
284 Nam praeter austeritatem verborum, quae ad partium latentem simultatem designandam posui, reliqua omnia ut edita sunt intellexi. Erit amodo tuum, si aliter senseris, et hoc quoque mihi tuo per omnia revelare, ut re diligenter discussa, et per te maxime diffinita, et eorum qui super hac re scandalum patiuntur dubietas auferatur, et charitas, quae revera in multorum cordibus et linguis quotidie laeditur, longe remota omni invidiae rubigine confirmetur.
Petrus Venerabilis HOME



Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXVII. INNOCENTIO, PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIX. BERNARDO PETRUS,
monumenta.ch > Petrus Venerabilis > 24 > 44 > 34 > 46 > 23 > 15 > 35 > 37 > 6 > 40 > 16 > 29 > 7 > 27 > 21 > 21 > 36 > 45 > 43 > 52 > 17 > 25 > 13 > 11 > 22 > 55 > 24 > 41 > 23 > 35 > 12 > 33 > 8 > 9 > 7 > 37 > 19 > 26 > 31 > 20 > 16 > 27 > 29 > 10 > 4 > 7 > 2 > 36 > 17 > 25 > 45 > 14 > 21 > 13 > 11 > 28