| 1 | Dies tribulationis et angustiae dies haec, quia secundum prophetam: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi [Isa. |
| 2 | Regressi ab uberibus vocantis Ecclesiae, a concilio pietatis vestrae, ut grex dominicus simpliciter ambulans, luporum morsus incurrimus, et nostris saeculis insolita rabie dispersi, captivati, vulnerari, et rebus omnibus pene exspoliati sumus. Aderat in comitatu nostro non ignobilis, neque ultima pars Ecclesiae Dei, archiepiscorum, episcopoporum, abbatum legio, monachorum non parvus numerus, archidiaconorum nobilium, clericorum, et religiosarum personarum populus. |
| 3 | Horribile spectaculum, tantas tamque necessarias Ecclesiae Dei personas videre distrahi, dissipari, vulnerari, atque gladiis insequentibus ubi per diversa fugari. Episcoporum atque abbatum plurimi ad proxima castra violenter abducti, et quidam eorum post verbera et vulnera barbarica immanitate incarcerati sunt. |
| 4 | Inter quos dominus Remensis, cui nec aetas, nec dignitas adesse potuerunt: post multas iniurias et vulnera turri conclusus tenetur. Dominus Petragoricensis similia expertus est. Sed quid ego de singulis quasi solis loquor, cum Bituricensis et Senonensis suis pene omnibus amissis, vix ad Pontem Tremulum tremuli et anheli pervenerint, et ibi cum Ebredunensi, Trecensi ictu hastae de equo deiecto, et inde graviter infirmato, cum Lemovicensi, Atrebatensi, Belicensi, Redonensi, atque aliis episcopis, abbatibus etiam Lemovicensi [Abbatibus etiam Lemovicensi, etc. Id est Sancti Martialis. Monasterium enim Lemovicense (cuius monachi nunc in saeculares canonicos conversi) et monasterium Sancti Martialis, unum atque idem est. Sic et Goffridus Vindocinensis Amblardum Lemovicensem abbatem vocat epist. 22, lib. IV, hoc est Sancti Martialis, vel, ut quidam loquuntur, de Sancto Martiale; Ivo epistola 206, abbatem Carnotensem, id est S. Petri; et ipse Petrus noster infra, Noviomensem, Meledunensem, et Salmurensem, qui ab aliis S. Bartholomaei, S. Petri, et S. Florentii abbates dicuntur. Videndus vir eruditissimus Iacobus Sirmundus in Notis ad praefatum Goffridi locum. Suspicor autem et hunc abbatem Lemovicensem esse vel ipsum Amblardum, de quo iam dictus Goffridus, vel Albertum potius eius successorem. Rexerunt enim utrique tempore Petri Venerabilis, Amblardus scilicet usque ad annum 1143 et Albertus ab anno 1143 usque ad 1150.], Vizeliacensi, Sancti Michaelis de Clusa, Sancti Germani Parisiensis [S. Germani Parisiensis. Vel ut vulgo dicitur, de Pratis, quod est monasterium a Childeberto primo Clodovei magni filio constructum, in honore quidem sancti Vincentii primo, sed cuius postea nomen pro sancti Germani Parisiensis antistitis in eo sepulti nomine commutatum fuit. Nec dubito quin abbas iste Sancti Germani sit Hugo primus, qui prius, ut inquit Aymoini continuator, monachus Sancti Dionysii exstiterat, annoque ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi 1145 Dominica die ramis Palmarum de praesenti saeculo migravit.], Corbiensi, Noviomensi [Noviomensi. Id est S. Bartholomaei, quod Balduinus episcopus Noviomi quinquagesimus in summitate montis extra muros civitatis Noviomensis in honore S. Bartholomaei condidit anno 1064, in quo et post obitum sepultus est.], Burguliensi [Burguliensi. In Andegavensi cespite, ubi et Willelmus Aquitaniae dux, ut prodit Ademarus, aedificari iussit ingens coenobium Burguliense in fundo proprio, una cum matre sua Emma, sorore Odonis Campaniensis, cui praefecit abbatem Theodelinum virum doctrina et sapientia clarum.], Sancti Sulpitii, Sancti Remigii, Crassensi, Sancti Ioannis de Prato, de monasterio Hender [ De monasterio Hender. Forte Dervensi, quod etiam Gallice Monstierender appellatur, estque monasterium antiquissimum in Catalaunensi dioecesi, cuius initium S. Berchario abbati, Childericoque Franciae regi tribuitur, ut ex eorum diplomatibus in Promptuario Trecassinarum antiquitatum una cum aliis pluribus e Chartulario coenobii Deruensis editis liquet. Verum quia singularis humanitatis vir Nicolaus Camuzatius illius auctor Promptuarii, praeceptum adhuc Ludovici imperatoris de Dodiniaca curte, quae pertinet ad hoc monasterium, et vetustum etiam catalogum abbatum qui rexerunt illud a S. Berchario, post editionem suam absolutam recuperavit, ac nobis gratanter et benigne transmisit, ideo ne perirent hic attexere non inutile fore duximus. Sunt igitur huiusmodi. |
| 5 | Refertus est burgus ille, et constipatus multitudine sanctorum: quae velut Hierusalem obsessa a Babyloniis, pedem ultra protendere non audet. Nulli tutus ingressus, omnibus negatur egressus. Nec multa spes in aliquo, nisi in illo qui educit vinctum de domo carceris; et in vobis, sanctissime Pater, qui eius vices in terra geritis. Clamat igitur ad vos sicut ad singulare praesidium, nobilis illa Ecclesiae Dei portio, et sibi citissime subveniri, sicut filiis a patre precatur. |
| 6 | Postulo et ego socius periculorum, per quem vobis ista scribi elegerunt, ut quia tanta pro Deo et vobis eos contingit pericula subire, festinet vestra pietas eorum cito periculis subvenire. Postulo, inquam, quia postulandum mihi est, ne sanctos socios, qui itineri nostro quadam charitatis confidentia adhaeserant, contempsisse videar. |
| 7 | Nam de meis iniuriis plura dicere supersedeo, qui dum cum domino Vizeliacensi [Cum Domino Vizeliacensi, Petro, ut suspicor, cuius ad Sugerium Sancti Dionysii abbatem epitola reperitur, et cui Pontius ipse Petri Venerabilis frater successit, ut ex epistola 4, libri III, colligi potest.] abbate armatis hostibus pro pace sociorum obvius occurissem, primo impetu mula nostra ictu lanceae confossa, in partem cedere coacta est. Fratres nostri fugati, famuli capti, res pene omnes ablatae. Ego ad proximam villam me conferens, tandiu delitui, donec conductu hospitis nostri ad Pontem Tremulum, quo alii praecesserant, vespertinis horis et ipse perveni. |
| 8 | Inde ergo cum sociis vocem querulae lamentationis emittens, rogo pariter et consulo ne rem tantam parvipendendam putetis: si nomini Christi, si honori vestro, si utilitati Ecclesiae, aliquando consulendum esse iudicatis. Si enim hoc negligitur, quid curabitur? Si rigor iustitiae, si severitas Ecclesiae in damnis publicis dormit, quando in privatis evigilabit? Precatur nobiscum, et consulit sacer captivitatis conventus, ut non solum in actores nequitiae huius, sed et in toto Lunensi episcopatu apostolicae vindictae mucro resplendeat, quatenus eo sublimiter renitente non solum prope positi, sed etiam in extremis Christianitatis finibus constituti terreantur. Lunensis episcopus nobis in brevi apparens, lunarem eclipsim nimis immature passus est, quem dum per totam dietam nobis lucere credidimus, vix per integram leugam socium habere potuimus. |
| 9 | Longus fui, sed, ut audacter loquar, in tanta re longior esse debui. Iam, si quid minus dictum est, sapientia vestra suppleat, et disponat. |